Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Iob. 5,1 

1 Voca ergo
1 Hic incip. cap. 5
si est qui tibi respondeat2
2 respondeat] responderat CorS1
et ad aliquem sanctorum convertere.
Numérotation du verset Iob. 5,2 

Virum3 stultum interficit iracundia
3 virum] vere Weber
et parvulum
occidit invidia.
Numérotation du verset Iob. 5,3 

Ego vidi stultum
firma radice,
et maledixi
pulchritudini eius
statim.
Numérotation du verset Iob. 5,4 

Longe fient filii eius
a salute et conterentur in porta,
et non erit qui eruat,
Numérotation du verset Iob. 5,5 

cuius
messem
famelicus comedet,
et ipsum
rapiet armatus,
et bibent4 sitientes divitias eius.
4 bibent] ebibent Weber
Numérotation du verset Iob. 5,6 

Nihil in terra fit sine causa5
5 fit-sine causa] inv. Weber
et de humo non egredietur6 dolor.
6 egredietur] orietur CorS1 (al. habent ORIETUR sed falsa littera est) Weber
Numérotation du verset Iob. 5,7 

Homo
ad laborem nascitur
et avis
ad volatum.
Numérotation du verset Iob. 5,8 

Quam ob rem ego deprecabor
Dominum,
et ad Deum ponam eloquium meum,
Numérotation du verset Iob. 5,9 

qui facit magna et inscrutabilia
et mirabilia absque numero,
Numérotation du verset Iob. 5,10 

qui dat pluviam super faciem terre et irrigat aquis universa,
Numérotation du verset Iob. 5,11 

qui ponit humiles in sublime7
7 sublime] sublimi Weber
et merentes erigit sospitate,
Numérotation du verset Iob. 5,12 

qui dissipat cogitationes malignorum,
ne possint implere manus eorum quod ceperant,
Numérotation du verset Iob. 5,13 

qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
Numérotation du verset Iob. 5,14 

Per diem
incurrent tenebras
et quasi in nocte sic palpabunt
in meridie.
Numérotation du verset Iob. 5,15 

Porro salvum faciet8
8 faciet CorS1 (sed alii non habent EGENUM : G’ hebr. anti. non habent)] egenum CorS1 (alii sic habent)
a gladio oris
eorum
et de manu violenti pauperem.
Numérotation du verset Iob. 5,16 

Et erit egeno spes iniquitas autem contrahet
os suum.
Numérotation du verset Iob. 5,17 

Beatus homo qui corripitur a Deo9,
9 Deo] Domino Weber
increpationem ergo Domini ne reprobes,
Numérotation du verset Iob. 5,18 

quia ipse vulnerat
et medetur
percutit et manus eius sanabunt.
Numérotation du verset Iob. 5,19 

In sex tribulationibus liberavit10 te Dominus11,
10 liberavit] liberabit Weber |
11 Dominus] om. Weber |
et in septimo12
12 septimo] septima Weber
non tanget te malum.
Numérotation du verset Iob. 5,20 

In fame eruet te de morte,
et in bello
de manu gladii,
Numérotation du verset Iob. 5,21 

a flagello lingue
absconderis
et non timebis calamitatem cum venerit.
Numérotation du verset Iob. 5,22 

In vastitate
et fame
ridebis,
et bestias13 terre
13 bestias] bestiam Weber
non formidabis,
Numérotation du verset Iob. 5,23 

sed cum lapidibus
regionum
pactum tuum
et bestie terre
pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 5,24 

Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum
et visitans speciem tuam non peccabis,
Numérotation du verset Iob. 5,25 

et14 scies quoniam15 multiplex erit semen tuum,
14 et] om. Weber |
15 quoniam] quoque praem. Weber |
et progenies tua quasi herba terre.
Numérotation du verset Iob. 5,26 

Ingredieris in abundantia sepulcrum
sicut infertur acervus tritici16 in tempore suo.
16 tritici] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 5,27 

Ecce hoc ut investigavimus ita est,
quod auditum mente pertracta.

Capitulum 5

Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.77} .1. Voca ergo si est. Hic consequenter Eliphaz excitat Iob ad sententie sue attentionem ; et primo ponitur eius excitatio secundo ipsius Iob increpatio, ibi : Vere stultum, et tertio eius monitio, ibi : Beatus homo. Circa primum dicitur.
marg.| Voca ergo. quasi dicat si non intelligis verba mea, voca Dominum, ut aperiat tibi intellectum.
marg.|  .2. Et ad aliquem sanctorum convertere. Id est, si non confidis de tuis meritis, de quibus non videtur quod debeas confidere propter malitiam tuam, deprecare {3.78} unum de sanctis Angelis, ut intercedat pro te.
marg.|  .3. Vere stultum. Hic consequenter Eliphaz increpat ipsum Iob. et primo convertit se ad eum increpandum. secundo ad suum propositum probandum, ibi : Nihil in terra. Circa primum dicitur : Vere stultum. sic habet littera correcta.
marg.|  .4. Interficit iracundia. Ille enim est vere stultus, qui a virtute patientie cadit propter adversitatis pondus.
marg.|  .5. Et parvulum occidit invidia. Invidia enim est tristitia de bono alieno, inquantum estimatur proprii boni diminutivum : et sic omnis invidus in sua estimatione est diminutus, et parvulus. talem autem esse Sanctum Iob credebat Eliphaz, et in hoc increpat ipsum. ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.79} .1. Ego vidi stultum firma radice. Id est ipsum Iob in prosperis existentem, et in talibus confirmatum secundum suam opinionem.
marg.|  .2. Et maledixi pulchritudini eius. Id est eius prosperitatem dixi malam, id est, aliis nocivam. unde preced. cap. vocavit Iob aliorum oppressorem dicens : Rugitus leonis, etc. ut ibi fuit expositum.
marg.|  .3. Longe fient filii eius a salute. Per oppressionem ab alienis.
marg.|  .4. Et conterentur in porta. Per condemnationem in iudicio a concivibus suis. iudices enim antiquitus sedebant in portis, ut in promptu haberentur ab iniuriatis ; per hoc notat Eliphaz, quod talia mala evenirent similibus ipsi Iob.
marg.| {3.80} .5. Cuius messem. Id est divitias congregatas.
marg.|  .6. Famelicus comedet. Id est raptor, qui desiderat bona aliorum rapere.
marg.|  .7. Et ipsum rapiet, et armatus. Quoniam non solum patietur in bonis exterioribus, sed etiam in persona propria.
marg.|  .8. Nihil in terra. Hic consequenter nititur probare suum propositum, scilicet quod Deus non punit aliquem in vita presenti, nisi propter peccata sua preterita, dicens : Nihil in terra sine causa fit. quia licet aliqui effectus sint fortuiti, et casuales respectu secundarum causarum, tamen respectu prime cause que Deus est, nihil est fortuitum, et nihil casuale.
Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.81} .1. Et de humo non egredietur dolor. Id est adversitas non contingit alicui sine causa, quod esset si quis puniretur absque peccato pre terito, et inducit ad hoc simile dicens.
marg.|  .2. Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. eo enim ipso quod natura dedit avi plumas, et alas, per hoc ostenditur quod nascitur, ut per volatum querat sibi victum : quia res naturales sunt propter suas operationes, eodem modo, eo quod homo nascitur nudus tegumento, et armis, quia natura non dat sibi vestes, nec arma ad se vestiendum, et se defendendum, sicut dat avi plumas ad cooperimentum, rostrum, et ungues, ad se defendendum : ostenditur quod homo nascitur, ut per laborem manuum suarum faciat sibi vestes, et fabricet arma. Ex hoc igitur concludit Eliphaz, quod nihil fit sine causa determinata : quia omnia quantumcumque {3.82} minima cadunt sub providentia divina. ideo subditur.
marg.|  .3. Quamobrem ego deprecabor Dominum. ut dirigat me in agendis.
marg.|  .4. Qui facit magna. In creaturis superioribus.
marg.|  .5. Et inscrutabilia. Etiam in inferioribus, ut patet de folio arboris, cuius omnes rationes in particulari nullus homo posset ad plenum scrutari, utpote quasi sic est figuratum, vel unde habeat virtutem ad talem infirmitatem sanandam.
marg.|  .6. Qui dat pluviam super faciem terre. Convertendo vapores in aquam.
marg.|  .7. Qui ponit humiles. Id est homines sua peccata humiliter cognoscentes, et emendantes.
marg.|  .8. In sublimi. Id est, in maiori prosperitate, quam ante.
marg.|  .9. Qui dissipat cogitationes malignorum. Id est, cogitantium male facere innocentibus.
Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.83} .1. Ne possint implere manus eorum. in effectu.
marg.|  .2. Quod ceperant. tractare in mentis cogitatu.
marg.|  .3. Qui apprehendit sapientes. idest, astutos seu cautelosos.
marg.|  .4. In astutia eorum. convertendo super eos malum quod aliis insidiose parabant inferre : sicut in libro Esther de Aman dicitur, quod suspensus fuit in ligno quod paraverat Mardocheo.
marg.|  .5. Per diem incurrent tenebras. idest, in die prosperitatis subito incurrent tenebras adversitatis.
marg.|  .6. Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. idest dum credent esse firmati in potissimo statu, subito erunt in pessimo.
marg.|  .7. Porro salvum faciet egenum. per egestatem a delictis suis emendatum.
marg.|  .8. A gladio oris eorum et de manu. idest ab increpationibus et mendaciis. detractionibus et condemnationibus in iudiciis.
marg.|  .9. Et erit egeno spes. idest, certa expectatio future prosperitatis in presenti vita dum ante fuerit emendatus.
marg.| {3.84}
marg.| .10. Iniquitas autem contrahet os suum. Ita quod non poterit loqui, scilicet impius sic in peccato perseverans. Sciendum autem quod ratio Eliphaz supra inducta non valet : quia licet Deus affligat innocentem, hoc tamen non est sine causa : quia hoc sit ad exercitium sue patientie in vita presenti, et augmentum glorie in vita futura : quod iste Eliphaz non intelligebat.
marg.|  .11. Beatus homo. Hic consequenter Eliphaz post ipsius Iob increpationem convertit se ad eius monitionem dicens :
marg.| Beatus homo qui corripitur a domino. idest, qui eius correctionem patienter recipit se emendando : quia per hoc convertitur ad maiorem prosperitatem, quam ante in vita presenti secundum opinionem Eliphaz quod tamen non est semper verum. et ideo concludit :
marg.|  .12. Increpationem ergo domini. quia te iuste flagellavit.
marg.|  .13. Ne reprobes. per impatientiam in blasphemiam prorumpendo.
marg.|  .14. Quia ipse vulnerat. peccatores puniendo.
marg.|  .15. Et medetur. emendatos consolando magis quam ante.
Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.85} .1. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima. secundum Grego. homil. 25. quia septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. et ideo Eliphaz 7. tribulationes enumerat a quibus asserit Iob fore securum si fuerit emendatus, per hoc insinuans quod in vita presenti poterit maiorem prosperitatem recuperare, et absque timore adversitatis vivere, prima ponitur ibi.
marg.|  .2. In fame eruet etc. idest, aliis fame morientibus pre defectu bonorum, tu habebis ad sufficientiam, secunda ibi.
marg.|  .3. Et in bello de manu gladii. idest, aliis gladio adversariorum interfectis dominus te salvabit, tertia ibi.
marg.|  .4. A flagello lingue absconderis. id est a detractionibus et increpationibus malignantium eris quasi absconsus, quia non audebunt vel non erunt memores ad murmurandum et detrahendum de te, quarta ibi.
marg.|  .5. Et non timebis calamitatem. id est luctum communem ex pestilentia seu corruptione aeris supervenientem, quia Deus salvabit te, quinta et sexta ibi ponuntur.
marg.| {3.86} .6. In vastitate et fame. accipitur hic vastitas pro destructione terre ab hostibus, et similiter fames ex hoc sequens. Tum quia bona terre ab hostibus sunt ablata : Tum quia ligna fructifera sunt abscisa : et ideo ista tribulatio famis differt a precedenti, que causabatur ex sterilitate terre, ista vero ex hostili vastatione.
marg.|  .7. Ridebis. id est iste tribulationes aliis supervenientes non diminuent statum tue prosperitatis.
marg.|  .8. Et bestie terre. Que in terra devastata solent multiplicari et crescere.
marg.|  .9. Non formidabis. quia non nocebunt tibi in persona tua, nec familie tue, nec gregibus tuis.
marg.|  .10. Sed cum lapidibus regionis pactum tuum. Descripta liberatione a tribulationibus promittit ei abundantiam bonorum alias insolitam di. Sed cum lapidibus regionis etc. id est terre lapidose que non solent aliis fructificare, tibi afferent fructum multum quasi ex pacto tibi servientes.
marg.|  .11. Et bestie terre pacifice erunt tibi. que tamen erunt valde moleste aliis in personis et in gregibus suis.
Numérotation du verset Iob. 5,ad litteram 
marg.| {3.87} .1. Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Id est tota familia manens in domo tua, quod cedit ad magnam prosperitatem patrisfamilias.
marg.|  .2. Et visitans speciem tuam. Id est considerans prosperitatem tuam.
marg.|  .3. Non peccabis. Quia non elevaberis in superbiam, sed magis Deum laudabis.
marg.|  .4. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum. Id est videbis filios tuos, et nepotes in magno numero fortes, et divites ad succedendum tibi prospere, quod cedit ad magnam consolationem hominis, quia moriens remanet quodammodo in filiis, et nepotibus suis.
marg.| {3.88} .5. Ingredieris in abundantia sepulchrum. Id est ista prosperitas durabit usque ad finem vite tue.
marg.|  .6. Sicut infertur acervus tritici in tempore suo, scilicet maturitatis tempore. per hoc insinuat, quod vita sua debeat prolongari quantum potest via nature ita quod mors eius sit naturalis, et non anticipata.
marg.|  .7. Ecce hoc ut investigavimus. per scripturas, et experientias.
marg.|  .8. Ita est. secundum veritatem.
marg.|  .9. Quod auditum mente pertracta. Deposita impatientie tue tristitia, que impedit veritatis considerationem. Conturbati enim minus prevident, secundum Philosophum 2. Elenchorum.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.| {3.77} .1. Voca ergo si est qui tibi respondeat. Licet autem Eliphaz credens Iob obstinatum in malitia increparet eum, iniuste tamen eius verba contra sic obstinatum, retorqueri possunt vere, propter quod sic exponatur ad presens ei dicendo ; Voca ergo si est qui tibi respondeat. quasi dicat si Deum invocaveris non exaudiet te propter impedimentum malitie tue, ita quod hic accipitur si, pro non.
marg.| {3.78} .2. Et ad aliquem sanctorum convertere. quasi dicat si hoc feceris, eius tibi non valebit oratio propter obstinationem tuam in malo.
marg.|  .3. Vere stultum interficit iracundia. Stultus dicitur quasi statu altus, et talis est superbus, qui se existimat alios excellere, et propter hoc frequenter occiditur, quia vult alios conculcare.
marg.|  .5. Et parvulum occidit invidia. Quia tristatur de alterius excellentia.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.| {3.79} .1. Ego vidi stultum firma radice. Id est, prosperari in bonis huius vite.
marg.|  .2. Et maledixi pulchritudini eius statim. Id est, prosperitati, quia nociva est bonis hominibus.
marg.|  .3. Longe fient filii eius a salute. Id est, imitatores sue superbie.
marg.|  .4. Et conterentur in porta. Id est, in morte per quam exitur {3.80} de presenti vita.
marg.|  .5. Cuius messem famelicus comedet. Quia si fecit opus bonum de genere, sibi non proficiet.
marg.|  .7. Et ipsum rapiet armatus. Id est diabolus : de quo dicitur, Luce 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc.
marg.| Et bibent sitientes divitias eius. Id est tyranni, qui sunt aliene substantie sitibundi.
marg.|  .8. Nihil in terra fit sine causa. Per terram significatur homo, cui {3.81} dicitur Gn. 3.d. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Et alia translatio habet : Terra es, et in terram reverteris. In hac autem terra nihil debet fieri sine causa, quia per membra corporis que sunt terrea nihil fieri debet, nisi quod dictat recta ratio.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.|  .1. Et de humo. De corpore humano.
marg.| Non egredietur dolor. scilicet gehenne : nam mortale peccatum non incurritur, nisi per consensum anime.
marg.|  .2. Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Per hominem exterior homo, per avem, interior designatur. igitur Homo nascitur ad laborem, et avis ad volandum. Nam homo exterior operibus active vite, interior autem contemplative deputatur : in utraque tamen vita {3.82} homo indiget adiutorio divino. ideo subditur.
marg.|  .3. Quamobrem ego deprecabor Dominum, etc.  qui facit magna, et inscrutabilia. Dum terrenum hominem elevat ad celestia, unde cecidit angelica creatura.
marg.|  .6. Qui dat pluviam super faciem terre. Infundens hominibus stillicidia sue gratie.
marg.| Et irrigat aquis. sacramentalibus. †   Universa. scilicet rationabilia ad hoc se disponentia. .7.   Qui ponit humiles in sublimi. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| Et merentes erigit sospitate. Mt. 5.a. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. .9.   Qui dissipat cogitationes malignorum. et hoc est divine misericordie, quando mala cogitata non permittit adimplere.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.| {3.83} .3. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum. Credentes enim impedire providentiam divinam implent, sicut fratres Ioseph vendiderunt eum ne dominaretur eis, et per hoc habuit dominium super eos.
marg.|  .5. Per diem incurrent tenebras. quod fit cum per astutiam incurrunt tenebras peccati. .7.   Porro salvum faciet egenum. a gladio enim oris de manu violenti eripitur, qui nec blandimento seducitur, nec persecutione frangitur, et hoc contingit egenis voluntarie qui contemnunt{3.84}omnia amore celestis patrie.
marg.| .10. Iniquitas autem contrahet os suum. quando videbunt se deiici et egenos exaltari : tunc enim dicent illud Sap. 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est.
marg.| .11. Beatus homo qui corripitur a domino. nam ipse dixit Apoc. 3.d. Ego quos amo, arguo, et castigo.
marg.|  .12. Increpationem ergo domini ne reprobes. Est enim medicina sanitatis spiritualis inductiva, propter quod non est reprobanda.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.| {3.85} .1. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget malum. In sex diebus Deus omnia creavit, et in septima requievit. igitur per sex dies intelligitur totus mundi decursus, in quo fideles tribulantur, ut eterna deinde requie consolentur.
marg.|  .2. In fame eruet te de morte. nam malis deficientibus ex subtractione verbi divini, ipso reficiuntur electi.
marg.|  .3. Et in bello de manu gladii. nam in tentationibus succumbunt, et electi devincunt.
marg.|  .4. A flagello lingue absconderis. a flagello lingue absconditur {3.86} qui verbis iniuriosis non turbatur.
marg.|  .5. Non timebis calamitatem cum venerit. Idest cum gehenne calamitas aliis venerit, non timebis : quia tibi non nocebit.
marg.|  .6. In vastitate et fame ridebis. idest tempore iudicii horribilis sicut. Luc. xxi. dicitur electis : Respicite et levate capita vestra. idest exhilarate corda, sicut exponit Gregori. homi.
marg.|  .8. Et bestias terre non formidabis. idest demones, qui comparantur in scriptura ferocibus bestiis.
marg.|  .9. Sed cum lapidibus regionis pactum tuum. idest cum electis de quibus dicitur Zacha. ix.d. Lapides sancti elevabuntur super terra.
Numérotation du verset Iob. 5,moraliter 
marg.| {3.87} .1. Et scies quod pacem habeat tuum. Id est corpus quod est tabernaculum anime. nam gloriosum erit in resurrectione.
marg.|  .2. Et visitans speciem tuam. Id est considerans corporis tui gloriosi decorem.
marg.|  .3. Non peccabis. sicut modo superbit homo de pulchritudine corporis.
marg.| {3.88} .4. Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum. Id est fructus operum tuorum.
marg.|  .5. Ingredieris in abundantia sepulchrum. id est eterne quietis locum.
marg.|  .9. Quod auditum mente. Id est diligenter considera. nam attentio finis est directio operantis, sicut visio signi est directio sagittantis.
Numérotation du verset Iob. 5,$additio 1 
marg.| {3.87} In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : Voca ergo. Hoc quod dicitur : Voca ergo si est qui tibi respondeat, non videtur referendum ad defectum intellectus ipsius Iob, ita quod monebat eum Eliphaz, ut oraret Deum, ut aperiret sibi intellectum verborum Eliphaz : cum ipsemet Eliphaz potuisset aperire intellectum predictorum verborum. unde melius videtur dicendum secundum Sanctum Tho. qui dicit : Voca ergo si est qui respondeat. quasi dicat si mihi hoc revelatum non credis, tu ipse invoca Deum, si forte ipse tibi ad hanc dubitationem respondere voluerit : et si per merita propria hoc obtinere a Deo non putas, ad aliquem sanctorum convertere, ut eo mediante huius rei veritatem a Deo cognoscere possis. Hec ille, etc.
Numérotation du verset Iob. 5,additio 2 
marg.| In eodem cap. 5. ubi dicitur in postil. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum. Ubi translatio nostra habet : Cum lapidibus regionum pactum tuum. In Hebreo habetur : Sed cum lapidibus agri pactum tuum. et est sensus, quod Deus liberaret eum ab offensione {3.88} lapidum, eo modo quo dicitur in Ps. 90. de illo : Qui habitat in adiutorio al. etc. ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. et sic hec verba non pertinent ad abundantiam bonorum, sed pertinent ad liberationem a tribulationibus, sicut immediate precedentia ubi dicitur ; Et bestias terre non formidabis. Similiter immediate sequentia ubi dicitur ; Et bestie terre pacifice erunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 5,replica 
prol.| REPLICA. In capit. 5. ubi postil. passum istum ; Voca ergo si quis est qui respondeat tibi : exponit de arrogantia Eliphaz, qua putavit se aDeosubtiliter loqui, ut Iob non intelligeret ; ideo suadet si non habeat hominem docentem se, saltem ad aliquem sanctorum debeat habere recursum. Huic expositioni contradicit Burgens. volens cum Sancto Thom. quod velit persuadere, si ab homine non potest certificari, quod revelatio vera ei sit facta, querat ab aliquo sanctorum ; et arguit contra expositionem postil. ex eo, quod Eliphaz de suis verbis per se potuit instruere Iob. non igitur oportuit eum remittere ad alios pro intellectu suorum verborum. Ita arguo {3.89} contra Burgens. quia non debebat eum remittere pro acquirenda fide revelationis sibi facte, sed ipse tenebatur probare, vel per scripturam de se dictam, vel per signa : sicut Moyses non fuit ausus sibi revelationem factam publicare, nec se missum dicere, nisi a Domino obtinuisset virtutem faciendi signa, que posset probare, ut late dicitur Ex. 3. Et Christus primo volens probare se missum, direxit ad scripturam Iudeos incredulos dicens : Scrutamini scripturas, Ioam. 5.f. Sed nolentes attendere scripturas, direxit ad signa, dicens : Opera que facio, testimonium perhibent de me, Ibidem 15.d. Si enim opera non fecissem que nemo alius fecit, peccatum non haberent. Ecce Christus sue missionis, et revelationis duplicem ponit probationem. Eliphaz autem nullam, et tamen Burgens. exponit quod remiserit Iob ad acquirendum fidem sue missionis nulla probatione precedente. Similiter Christus hanc probationem spiritus Dei suis Apostolis adiunxit : quia dicitur : Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Ex quibus patet, quod Eliphaz tenebatur revelationem sibi factam probare, et non sic Iob ad Domini, vel sanctorum merita remittere, prout exponit Burgens. cum Sancto Thom.
marg.| In eodem capitulo ubi postil. illud verbum, Et cum lapidibus regionum {3.90} erit pactum tuum : exponit de abundantia inconsueta, s. quod agri lapidosi fructificarent preter consuetum, ut viderentur servire quasi ex pacto. Sed Burgens. exponit de offensione pedum ad lapides, prout de Christo dixit diabolus : Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Sed modicum est quod Burgens. hic significat per pactum cum lapidibus : nam inter minima incommoda estimatur offensio pedis ad lapidem : in quo sensu diabolus allegavit illud quod Burgens. Ne forte offendas, arguens a minori. quasi dicat tanta est cura Angelorum circa te, ut non passis offendere. igitur nullum incommodum incurrere poteris mittendo te deo rsum, ut qui circa te cavent minima, etiam cetera omnia. Simile est argumentum Apostoli : Deo est cura de bobus, igitur et de hominibus. Si enim illud quod minus videtur inesse inest, et illud quod magis. Per pactum igitur cum lapidibus agri, non significatur illud modicum, s. non offendere pedem, quia magis proprie dicendum foret de lapidibus platearum, ad quos sepe transeundo offendimus. Sed aliquid magnum significatur, ut patet ; sicut bestie serviunt innocenti ad nutum, ita lapides agri fructum non impedientes, videntur servire ad pactum. Et potest accipi illa fructificatio pro abundantia a minori, si lapides serviunt ad nutum qui sunt in sensibiles, multo amplius omnia viventia que in littera enumerantur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_5)

Notes :