Nicolaus de Lyra

Capitulum 36

Numérotation du verset Iob. 36,1 

1 Addens quoque Heliu hec locutus est :
1 Hic incip. cap. [36]
Numérotation du verset Iob. 36,2 

Sustine me paululum et indicabo tibi, adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Numérotation du verset Iob. 36,3 

Repetam scientiam meam a principio
et operatorem meum probabo iustum.
Numérotation du verset Iob. 36,4 

Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Numérotation du verset Iob. 36,5 

Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens,
Numérotation du verset Iob. 36,6 

sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit.
Numérotation du verset Iob. 36,7 

Non aufert a iusto oculos suos,
et reges in solio collocat in perpetuum
et illic2 eriguntur.
2 illic] illi Weber
Numérotation du verset Iob. 36,8 

Et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Numérotation du verset Iob. 36,9 

indicabit eis opera eorum, et scelera eorum quia violenti fuerunt3.
3 fuerunt] fuerint Weber
Numérotation du verset Iob. 36,10 

Revelabit
quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate.
Numérotation du verset Iob. 36,11 

Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in gloria.
Numérotation du verset Iob. 36,12 

Si autem non audierint transibunt per gladium,
et consumentur in stultitia.
Numérotation du verset Iob. 36,13 

Simulatores
et callidi provocant iram Dei,
neque clamabunt cum vincti fuerint.
Numérotation du verset Iob. 36,14 

Morietur in tempestate
anima eorum et vita eorum inter effeminatos.
Numérotation du verset Iob. 36,15 

Eripiet pauperem de angustia sua
et revelabit in tribulatione aurem eius.
Numérotation du verset Iob. 36,16 

Igitur salvabit te de ore angusto latissime
et non habentis fundamentum subter se,
requies autem mense tue erit plena pinguedine.
Numérotation du verset Iob. 36,17 

Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies.
Numérotation du verset Iob. 36,18 

non te ergo superet ira
ut aliquem opprimas, nec multitudo donorum
inclinet te.
Numérotation du verset Iob. 36,19 

Depone magnitudinem tuam absque tribulatione
et omnes robustos fortitudine,
Numérotation du verset Iob. 36,20 

ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis.
Numérotation du verset Iob. 36,21 

cave ne declines ad iniquitatem.
Hanc enim cepisti loqui4
4 loqui] sequi Weber
post miseriam.
Numérotation du verset Iob. 36,22 

Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
in legislatoribus.
Numérotation du verset Iob. 36,23 

Quis poterit scrutari vias eius
aut quis ei dicere audet5 operatus es iniquitatem ?
5 audet] om. Weber
Numérotation du verset Iob. 36,24 

Memento quod ignores opus eius
de quo
cecinerunt viri.
Numérotation du verset Iob. 36,25 

Omnes homines vident eum
unusquisque intuetur procul.
Numérotation du verset Iob. 36,26 

Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram.
Numerus annorum eius
inestimabilis.
Numérotation du verset Iob. 36,27 

Qui aufert stellas6 pluvie
6 stellas] stillas Weber
et effundit imbres ad instar
gurgitum
Numérotation du verset Iob. 36,28 

qui de nubibus fluunt
que pretexunt cuncta desuper.
Numérotation du verset Iob. 36,29 

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Numérotation du verset Iob. 36,30 

et fulgurare lumine suo desuper,
cardines quoque maris operiet.
Numérotation du verset Iob. 36,31 

Per hec enim iudicat populos
et dat escas multis mortalibus.
Numérotation du verset Iob. 36,32 

Immanibus7 abscondit lucem,
7 immanibus] in manibus Weber
et precipit ei ut rursus adveniat.
Numérotation du verset Iob. 36,33 

Annuntiat de ea amico suo
quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere.

Capitulum 36

Numérotation du verset Iob. 36,1 
differentia
marg.| {LYR25 #T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 58rb
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.| {3.329} .1. Addens quoque Eliu. Postquam Eliu disputaverat contra Iob de hoc quod dixerat Deum iniustum, et seipsum iustum singulariter de utroque, hic iterum communiter de utroque disputat contra ipsum, quasi resumens disputationem a principio. Et primo proponit intentum, {3.330} secundo prosequitur, ibi. Deus potentes. Circa primum dicitur.
marg.| Addens quoque Eliu. Videns enim, quod Iob tacebat, resumpsit disputationem, addens que sequuntur. Et primo excitat eius attentionem, dicens.
marg.|  .2. Sustine me paululum. Et subdit rationem dicens.
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.| {3.331} .1. Adhuc enim. Idest adhuc habeo alias rationes ad declarationem divine iustitie.
marg.|  .2. Repetam scientiam. scilicet de duobus de quibus contra te disputavi iterum disputabo, ideo subdit.
marg.|  .3. Et operatorem. Idest ipsum Deum.
marg.|  .4. Probabo. Te puniendo, et per consequens te iniustum.
marg.|  .5. Deus potentes. Hic prosequitur intentum, et pro primo probat Iob esse iniustum, et secundo Deum iustum, ibi : Ecce Deus excelsus. Prima in quatuor : quia primo ponit suam rationem, secundo ex hoc elicit quamdam aliam conclusionem, ibi : Si audierint. tertio removet quamdam obiectionem, ibi : Simulatores. quarto ponit quamdam monitionem, ibi : Igitur. Circa primum sciendum, quod similitudo per se est causa dilectionis, secundum illud Eccle. 14.c. Omne animal diligit simile sibi, etc. Per accidens tamen est aliquando causa odii inquantum estimatur impeditiva proprii boni, unde et figuli rixantur adinvicem, inquantum unus impedit lucrum alterius, secundum quod dicit Philosophus 2. Rhetorice. Hoc autem non habet locum in Deo, cui opera nostra bona vel mala non possunt ei valere aut nocere, sicut dictum est c. prece. Facit ergo Eliu talem rationem : Deus cum sit potens, potentes diligit, et sic eos a potentia non deiicit nisi propter eorum culpam : et ex hoc {3.332} concluditur Iob esse iniustus, quia a potentia sua per Deum deiectus est, et hoc est quod dicit : Deus potentes nonabiicit. a statu sue potestatis.
marg.|  .6. Sed non salvat. Idest damnat.
marg.|  .7. Impios. Propter suam nequitiam.
marg.|  .8. Et iudicium. Faciendo vindictam de oppressione eorum per potentiam.
marg.|  .9. Non aufert. Sed eum respiciet oculis sue misericordie.
marg.|  .10. Et reges in solio. Si bene utantur sua potestate.
marg.|  .11. Et si fuerint in. Deiecti a suis adversariis propter peccata que incurrerunt.
marg.|  .12. Indicabit eis opera. Quia vexatio dat intellectum.
marg.|  .13. Revelabit quoque aurem eorum. Per speciales instinctus revocando ad bonum.
marg.|  .14. Si audierint. Hic elicit quamdam conclusionem ex dictis, quia ex quo diligit potentes, ut dictum est, nec deiicit eos nisi propter peccata, ex hoc concludit Eliu, quod remotis peccatis per penitentiam, reducet eos ad pristinam gloriam, et hoc est quod dicitur : Si audierint. corde.
marg.|  .15. Et observaverint. Opere.
marg.|  .16. Complebunt dies suos. Sicut legitur factum de Manasse rege Iuda 2. Para.
marg.|  .17. Si autem non audierint. Obstinati in malo.
marg.|  .18. Transibunt per gladium. Idest educentur de carcere ut interficiantur.
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.| {3.333} .1. Et consumentur. Idest propter stultitiam suam. .2.   Simulatores. Hic consequenter removet quamdam obiectionem, que posset sibi fieri, quia dixerat, quod Deus potentes non abiiciat a sua potestate, nisi propter culpam, posset obiici quod aliquando potentes et iusti deiiciuntur, sicut dicebat Iob de seipso. Hoc removet dicens, quod talis iustitia non fuit vera. sed tantum simulata : et per consequens ire Dei provocativa, quia simulata sanctitas duplex est iniquitas, secundum Hieronymi et hoc est quod dicitur. Simulatores. scilicet sanctitatis. .3.   Et callidi. Per hoc malitiose credentes obtinere durationem sue potestatis. .4.   Provocant. Eos deiicientem. .5.   Neque clamabunt. Ad Deum, recognoscentes culpam suam.
marg.|  .6. Cum vincti fuerint. Idest deiecti ab adversariis et incarcerati.
marg.|  .7. Morietur. Quia non tantum punietur hic in corpore, sed etiam in anima post mortem, quam punitionem ponebat Eliu, ut patet ex supra dictis. .8.   Et vita. Id est inter illos qui non possunt se defendere a malis irruentibus. .9.   Igitur. Hic consequenter Eliu monet ipsum Iob, quia dixerat quod deiecti a potestate per culpam, si peniteant, reducuntur ad pristinam gloriam, ideo monet Iob quod si peniteat, quod {3.334} erat in sua potestate quod iuste vivat de cetero, ut sic permaneat in gloria sibi restituta, et hoc est quod dicitur. Igitur. Si peniteas.
marg.| .10. De ore. Idest de tribulatione que est quoddam foramen angustum, per quod homo intrat quamdam latitudinem diversarum miseriarum, quia abyssus abyssum invocat. Vel aliter.
marg.| .11. Latissime. Idest de arctitudine tribulationis eruet te ad latitudinem prosperitatis, et quod sequitur.
marg.| .12. Non habente. Refertur ad angustiam tribulationis, que nisi per penitentiam evadatur, ducit ad penam gehenne que est sine fundamento, idest sine fine. Vel. Nonhabente, scilicet in quo possit quiescere, quia semper sic potest procedere de malo in malum usque ad mortem, et tunc incidit in penam, que non habet consummationem.
marg.| .13. Requies. id est poteris comedere secure et abundanter.
marg.| .14. Causa. id est causa quare percussus es divino iudicio, est impietas quam commisisti, non autem potentia in qua fuisti, et ideo subditur.
marg.| .15. Causam. Idest potestatem et autoritatem iudicandi, sicut prius habebis, dum tamen fueris emendatus. Et quia hec emendatio erat in sua potestate, ideo docet eum qualiter debeat uti restituta sibi potestate dicens.
marg.| .16. Non te. Pervertens iudicium ex passione.
marg.| .17. Nec multitudo. Ad pervertendum iudicium ex cupiditate.
marg.| .18. Depone magnitudinem. Idest superbiam.
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.| {3.335} .1. Absque tribulatione. Idest ne incidas iterum in tribulationem.
marg.|  .2. Et omnes robustos. Depone scilicet per sententiam, ab oppressione pauperum.
marg.|  .3. Ne protrahas. Idest tempus ad dandum hanc sententiam.
marg.|  .4. Ut ascendant. quasi dicat in tali protractione possent robusti multitudinem sibi aggregare, per quam non posses iustitiam exercere.
marg.|  .5. Cave ne declines. Quacumque in proximum vel in Deum.
marg.|  .6. Hanc enim cepisti. Aestimabat enim Eliu ipsum Iob se falso iustificare, et ex flagellationibus suis iniustitiam Deo attribuere.
marg.|  .7. Ecce Deus. Hic consequenter improbat ipsum Iob in hoc quod videbatur Deum dicere iniustum, et primo ponit suam probationem, secundo inducit Iob ad attentionem, ibi. Ausculta hec Iob. Prima in duas, quia primo probat propositum, secundo declarat quoddam suppositum, ibi. Memento. Circa primum facit talem rationem. Ille qui propter suam excellentiam nullis legibus est subiectus, nec possunt ad plenum cognosci opera eius, non potest ab aliquo dici iniustus, quia iniustitia procedit ex transgressione alicuius legis, et cognoscitur ex conditione sui operis. Deus est huiusmodi, ergo, etc. Huius rationis ponit minorem quantum ad duplicem sui partem, et primo quantum ad primam dicens. Ecce Deus excelsus super omnia. Hunc enim cogitant {3.336} omnes Deum esse, qui omnibus precellit.
marg.|  .8. Et nullus ei similis in legislatoribus. Quia omnes sunt subiecti alicui legi saltem divine, ipse autem nulli. Secundo declarat minorem quantum ad secundam partem di.
marg.|  .9. Quis poterit scrutari. Idest perfecte investigare.
marg.|  .10. Vias eius. Idest opera que sunt quasi quedam vie ad Deum cognoscendum quasi dicat nullus, et ideo concludit intentum, dicens.
marg.|  .11. Aut quis audet. Ei imponendo iniustitiam quasi dicat nullus.
marg.|  .12. Memento. Hic declarat quoddam suppositum, scilicet quod nullus potest scrutari opera Dei, aliud autem erat satis notum, scilicet quod Deus nullis legibus est subiectus, sed quod eius opera sint inscrutabilia, non est sic clarum, eo quod investigamus opera Dei per intellectum, et ideo hic declarat quod non possunt perfecte a nobis cognosci, et primo hoc declarat in generali, secundo magis in speciali, ibi. Qui aufert. Circa primum dicit. Memento. Idest opera eius, et ponitur singulare pro plurali, sicut Ex. 8.f. Venit musca gravissima, id est multitudo muscarum.
marg.|  .13. De quo cecinerunt. Idest sapientes, qui dicuntur viri a virtute. Et dixit. Cecinerunt, qui modus fuit antiquorum sapientum scribere divina metrice vel per modum laudis, unde et liber iste metrice scriptus est ab illo loco. Pereat dies in qua natus sum, etc.
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.| {3.337} .1. Omnes homines. Idest habent aliquam de eo notitiam, saltem quia est, unde et Deum esse circa aliquos doctores, est per se notum. Sed quia notitia quam de Deo habemus, est valde imperfecta, ideo subditur.
marg.|  .2. Unusquisque intuetur procul. Quia eius cognitio multum distat a perfectione divina. Ista tamen perfectio non provenit ex defectu enti tatis seu cognoscibilitatis divine, sed ex nostri intellectus infirmitate, qui se habet ad divina, sicut oculus noctue ad lucem solis, ut habetur 2. Metaphy. ideo subditur.
marg.|  .3. Ecce Deus magnus. In entitate et cognoscibilitate.
marg.|  .4. Vincens scientiam nostram. Et non solum intentisive, sed etiam extensive, ideo subditur.
marg.|  .5. Numerus annorum. Quia duratio eius mensuratur eternitate, que a nobis est in comprehensibilis.
marg.|  .6. Qui aufert. Hic ostendit propositum in particulari, et primo in operibus Dei sensibilibus, secundo in spiritualibus, ibi. Immanibus. Circa primum dicit. Qui aufert stillas pluvie. faciendo siccitatem.
marg.|  .7. Et effundit imbres ad instar gurgitum. Id est abundanter secundum suam voluntatem, et utrumque fecit ad preces Elie, ut habetur 3Rg. 17. et 18. Et quia pluvie descendunt de nubibus in pluviam resolutis, {3.338} ideo subditur. de nubibus.
marg.|  .8. Si voluerit extendere nubes quasi etc. Aliquando enim sic extenduntur super hemispherium nostrum, quod videntur tangere terram in circumitum, et in medio elevari super Genith capitum nostrorum, et sic videntur disponi ad modum tentorii.
marg.|  .9. Et fulgurare lumine suo desuper. Quia in nubibus causantur coruscationes et fulgura.
marg.|  .10. Cardines quoque maris operiet. Quia mare videtur inclusum intra dictam extensionem nubium.
marg.|  .11. Per hec enim iudicat populos. Puniendo pro peccatis aliquando, sicut tempore diluvii facta est pluvia grandis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut habetur Gn. 7.
marg.|  .12. Et dat escas. Quia aliquando dantur in gratiam, ut terra humectetur, et proferat fructus ad nutritionem hominum et animalium. Et quamvis ista que dicta sunt sint sensibilia, tamen rationes eorum et causas non possumus cognoscere ad perfectum. Et hoc idem dicit Philosophus in principio Meteororum, dicens de huiusmodi impressionibus, in quibus hoc quidem dubitamus, hoc autem attingimus aliquo modo imperfecte.
marg.|  .13. Immanibus. Hic declarat propositum in spiritualibus et secundo revertitur ad sensibilia c. se. ibi. Post eum rugiet sonitus. Et iste processus {3.339} est rationabilis, quia sicut ex sensibilibus manuducimur ad spiritualia licet utraque imperfecte cognoscamus, ita cognitis utcumque spiritualibus, que sunt maxime intelligibilia, non minus intelligimus sensibilia, postea imo magis, in hoc enim differt intellectus a sensu, quia sensus post excellentia sensibilia non potest cognoscere minora immediate, ut pote post aspectum solis oculus non potest immediate discernere minima visibilia. Circa primum dicitur. Immanibus abscondit lucem. id est per eius {3.340} virtutem et dispositionem lux gratie et glorie aliquibus absconditur, ut pote reprobis, et aliquibus conceditur, ut pote electis. Et quod de luce spirituali intelligatur, patet per hoc quod subditur.
Numérotation du verset Iob. 36,ad litteram 
marg.|  .1. Annuntiat de ea. Idest electis, quia caritas dividit inter filios regni et perditionis.
marg.|  .2. Quod possessio. Non autem ipsius reprobi, lux autem corporalis visibilis est, et communis est tam bonis quam malis. Unde dicit salvator Mt. 5.g. Solem suum oriri facit super bonos et malos.
marg.|  .3. Et ad eam possit. scilicet ad lucem glorie, ad quam cum Dei adiutorio per opera meritoria potest homo pervenire.
Numérotation du verset Iob. 36,moraliter 
marg.| {3.329} .1. Sustine me paululum. Frequenter arrogans, ut reverentius audiatur {3.330} zelo veritatis loqui se dicit, licet amore proprie laudis moveatur, ideo subdit.
Numérotation du verset Iob. 36,moraliter 
marg.| {3.331} .1. Adhuc enim habeo. Deus enim veritas est.
marg.|  .5. Deus potentes non abiicit. Qui prodesse cupiunt, non preesse.
marg.|  .6. Sed non salvat. Qui motus habent contrarios.
marg.|  .9. Non aufert. Licet a mundanis hominibus hoc iudicetur, quando ab impiis dure tractantur, nam a Deo sibi meliora pro merito patientie reservantur, ideo subditur.
marg.|  .10. Et reges in solio collocat in perpetuum. Gregorius, reges sunt qui tentationum{3.332} suarum motibus non consentiendo succumbere, sed bene regendo preesse noverunt, et isti in solio glorie collocantur, ideo subditur.
marg.|  .11. Et si fuerint. Mundane tribulationis.
marg.|  .16. Complebunt dies suos in bono. Gratie.
marg.| Et annos suos in gloria. Superne patrie.
marg.|  .17. Si autem non audierint. Idest patienter non sustinuerint.
marg.|  .18. Transibunt. Dure sententie.
Numérotation du verset Iob. 36,moraliter 
marg.| {3.333} .1. Et consumentur. Quia cum pena temporali superveniet eis eterna.
marg.|  .2. Simulatores. Idest simulatores iustitie et deceptores proximi.
marg.|  .4. Provocant. Contra se. .5.   Neque clamabunt. Recognoscentes se peccasse, sed morientur in sua iniquitate. .8.   Et vita. Idest moles ad opus bonum. †   Eripiet pauperem. Nam humiliter patientem frequenter eripit de angustia corporali, et de ignorantia mentali.
marg.|  .9. Igitur salvabit. Quod fit cum ad libertatem gratie Deus revocat hominem de mortali peccato. †   Et non habente. Id est terminum. {3.334} quia mortale peccatum ducit ad penam terminum non habentem.
marg.|  .13. Requies autem. Quia revocatus ad gratiam, aptus est ad cibum eucharistie, et quia talis aliquando cum gratia iustificante iudiciariam consequitur potestatem, Sequitur.
marg.|  .15. Causam tuam. Sed quoniam ex tali mutatione frequenter homo superbit, et alios deprimit, ideo subditur.
marg.|  .16. Non te. Idest nullum opprimas ira vel avaritia aut superbia vel etiam officii negligentia, ideo subditur. Ne protrahas noctem. differendo facere iustitiam, que statim potest fieri.
Numérotation du verset Iob. 36,moraliter 
marg.| {3.335} .7. Ecce Deus excelsus. Secundum Greg. Eliu spiritu prophetico loquitur, hic de Christo. Nec obstat quod Eliu fuit arrogans et superbus, nam aliquando prophetia datur malis hominibus ut patet de Balaam Nu. 23. et 24. et secundum hoc expositio de Christo esset hic litteralis. Sed sine preiudicio mihi videtur quod sit spiritualis, et sic eam pono, dicit ergo.
marg.| Deus excelsus in fortitudine. Idest in sua deitate, licet futurus sit humilis in nostra humanitate.
marg.|  .8. Et nullus ei similis in legislatoribus. Nam lex Mosaica permittit aliqua mala, {3.336} scilicet libellum repudii et usuras cum extraneis, et alie leges multo plura. Sed evangelium Christi nullum malum permittit, sed de omni verbo otioso reddendam rationem in die iudicii dicit, et multo fortius de omni verbo et facto nocivo.
marg.|  .12. Memento quod ignores. Hoc est opus recreationis de quo cecinerunt prophete, qui dicuntur viri a virtute. Act. 10.g. Huic omnes prophete testimonium perhibent. Et Rabbi Salomon super Zachariam dicit, quod omnes prophete locuti sunt ad dies Messie.
Numérotation du verset Iob. 36,moraliter 
marg.| {3.337} .1. Omnes homines vident. Nam omnes aliqualiter cognoscunt eum, quia tamen hoc est multum imperfecte, ideo sequitur.
marg.|  .2. Unusquisque intuebitur. Sequitur.
marg.|  .6. Qui aufert stillas pluvie. Illud enim modicum quod habuit Iudea de intellectu sacre scripture Deus abstulit, et abundanter super doctores gentium effudit.
marg.| Que pretexerunt cuncta desuper. Gentium multitudinem docendo fideliter.
marg.|  .8. Si voluerit extendere. Per nubes intelliguntur ecclesie doctores {3.338} quos applicavit ad docendum, et fulguravit miraculis ad doctrinam eorum confirmandum, et sic cardines maris operuit. id est principes seculi eorum doctrine subiecit, sicut patet de Constantino qui obedivit doctrine S. Sylvestri, et similiter Theodosius doctrine beati Ambrosii.
marg.|  .11. Per hec enim iudicat populos. scilicet Christianos qui per doctrinam sanctorum iudicantur.
marg.|  .12. Et dat escas. Qui eorum doctrina reficiuntur.
marg.|  .13. Immanibus abscondit. Quia Iudei modo sunt obtenebrati, et illuminabuntur circa finem mundi.
Numérotation du verset Iob. 36,additio 
marg.| {3.339} In c. 36. ubi dicitur in post. Circa primum dicitur. Immanibus abscondet lucem. Super hoc quod dicitur. Immanibus abscondet lucem, etc., scilicet Tho. in sua expositione sic dicit. Inter omnes sensibiles effectus spiritualior est lux, unde efficacior est ad producendum intelligibilium cognitionem, inquantum, scilicet visus, cuius cognitio per lucem perficitur, plurimum iuvat intellectualem cognitionem. Quia igitur ista lux sensibilis ex potestate Dei hominibus occultatur et communicatur, datur per hoc intelligi, quod apud ipsum est quedam excellentior lux, scilicet spiritualis, quam Deus in premium virtutis reservat, unde subdit. Annuntiat de ea. id est de luce spirituali per corporalem. Amico suo, id est virtuoso quem Deus amat. Quia possessio eius sit. id est quod illa lux spiritualis sit thesaurus, quem Deus amicis suis reservat in premium, et ad eam possit ascendere, scilicet per opera virtutis ipsam promerendo, et ad eam possidendam se preparando, quamvis hoc etiam posset exponi de luce corporali. Posuerunt enim Platonici, quod anime hominum derivabantur ab animabus stellarum, unde quando anime humane suam dignitatem servant secundum rationem vivendo, revertuntur ad claritatem stellarum, unde defluxerunt. Ideo in somnio Scipionis legitur quod civitatum rectores et conservatores, imperfecti, scilicet a celo huc revertuntur. In quo et datur intelligi, quod Eliu non ponebat ultimam remunerationem virtutis in temporalibus bonis, sed in bonis spiritualibus post hanc vitam. Hoc autem est inter omnia maxime admirandum, quod homo terrenus et corruptibilis ad spiritualium vel celestium possessionem perveniat, ideo subdit. Super hoc, scilicet quod homo posset accedere ad hanc lucem possidendam, expavit cor meum timore, scilicet admirationis et stuporis. Et amotum est a loco suo, ut, scilicet non solum desideret et concupiscat que videntur ei connaturalia secundum sensibilem {3.340}vitam sed ad spiritualia celestia transferatur, hec ille. Circa quod attendendum quod licet predicta sint vera et propriissime dicta tamen secunda expositio predicta quam S. Tho. ponit, videtur magis consona proposito, nam Eliu licet magis videatur esse eruditus circa spiritualia, quam amici Iob, non tamen attingebat ad veritatem eorum que de hac materia per fidem cognoscuntur, ut patebit in principio. 38.c.
Numérotation du verset Iob. 36,replica 
prol.| REPLICA. In c. 36. ubi dicitur. Immanibus abscondit Lc. postillator cum beato Gregorio 28. moralium ca. 14. de parvis, et 9. de magnis, et Glossa ordinaria exponit de luce veritatis, que occultatur immanibus. Vocantur autem immanes, qui se elatis cogitationibus extollunt. Et sic immanibus una dictio est, a nominativo immanis derivata. Sed Burgens.cumsancto Thomas ly ‘in manibus’ exponendo, dicit esse ablativum illius nominativi manus, rectum a prepositione in : quia exponunt illud dictum de luce corporali que in manibus Dei est, quia eius potestate communicatur : et quia recedunt a sancto Gregorio et Glossa ordinaria in voce : recedunt etiam in vocis significatione, sed tamen sine ratione. Hoc autem quod sequitur : Annunciat de amico suo, exponit uno modo de luce corporali, similiter per quedam que dicit Burgens. vera et propriissime dicta, que tamen secundum fidem nostram mihi videntur falsa, et erronea. Adducit enim opinionem Platonicorum dicentium, quod anime derivantur a natura stellarum, et que suam dignitatem servant vivendo secundum rectam rationem revertuntur ad claritatem stellarum unde defluxerunt, etc. que de somnio Scipionis allegat, que ad errorem Origenis in suo Periarchon reduci possunt, que et eis similia fides catholica deridet, que tamen iste senex Burgens. pro sacre scripture expositione adducere non veretur. Fides enim vera docet animas in fundendo creari, et creando infundi. Damnat autem eas a natura stellarum derivari, et reliqua. Que quia manifesta sunt apud omnes catholicos doctores, non indigent ampliori pertractatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 21/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_36)

Notes :