Nicolaus de Lyra

Capitulum 32

Numérotation du verset Iob. 32,1 

1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur.
1 Hic incip. cap. 32
Numérotation du verset Iob. 32,2 

Et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram.
Iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Numérotation du verset Iob. 32,3 

Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob.
Numérotation du verset Iob. 32,4 

Igitur Heliu exspectavit Iob loquentem,
eo quod seniores se essent qui loquebantur.
Numérotation du verset Iob. 32,5 

Cum autem vidisset quod tres
respondere non potuissent
iratus est vehementer.
Numérotation du verset Iob. 32,6 

Respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit : Iunior sum tempore, vos autem antiquiores. Idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam.
Numérotation du verset Iob. 32,7 

Sperabam enim quod etas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam,
Numérotation du verset Iob. 32,8 

sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 32,9 

Non sunt longevi sapientes, nec senes intelligunt iudicium.
Numérotation du verset Iob. 32,10 

Ideo dicam : Audite me. Ostendam vobis etiam ego meam sapientiam2.
2 sapientiam Rusch cum Edmaior. (ΦΩSJ etc.) Clementina ] scientiam Weber
Numérotation du verset Iob. 32,11 

Exspectavi enim sermones vestros,
audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini
sermonibus,
Numérotation du verset Iob. 32,12 

et donec putabam vos aliquid dicere considerabam,
sed ut video non est qui arguere possit Iob, et respondere ex vobis sermonibus eius,
Numérotation du verset Iob. 32,13 

ne forte dicatis : Invenimus sapientiam. Deus proiecit eum non homo.
Numérotation du verset Iob. 32,14 

Nihil locutus est mihi
et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.
Numérotation du verset Iob. 32,15 

Estimuerunt, nec3 responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
3 nec] non Weber
Numérotation du verset Iob. 32,16 

Quoniam igitur exspectavi,
et non sunt locuti, steterunt nec responderunt ultra,
Numérotation du verset Iob. 32,17 

respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam.
Numérotation du verset Iob. 32,18 

Plenus sum enim sermonibus, et coartat me spiritus uteri mei.
Numérotation du verset Iob. 32,19 

En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit.
Numérotation du verset Iob. 32,20 

Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo.
Numérotation du verset Iob. 32,21 

Non accipiam personam viri et Deum homini non equabo.
Numérotation du verset Iob. 32,22 

Nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus.

Capitulum 32

Numérotation du verset Iob. 32,1 
marg.| {3.301} .1. Omiserunt autem. Terminata disputatione trium amicorum Iob contra ipsum, hic consequenter ponitur disputatio quarti, s. Eliu. Circa quam primo ponitur quedam prefatio. secundo subditur ista disputatio, cap. sequenti Prima in duas, quia primo ponitur huius disputationis occasio. et secundo disputantis excusatio, ibi : Iunior sum. Occasio autem huius disputationis fuit, eo quod tres amici Iob supra positi auditis verbis Iob, quibus innocentiam suam multipliciter declaraverat, reputaverunt eum {3.302} esse iustum : et ideo merito tacuerunt : quia cum eo disputare ceperant, eo quod ante contrarium tenebant, scilicet ipsum a Deo fuisse propter suam iniustitiam flagellatum : Eliu autem adhuc idem tenebat, et iustitiam quam Iob pro se declaraverat, simulatam, et non veram credebat.
marg.| Item ipse Iob in disputando quedam verba dixerat, que videbantur ipsi Eliu blasphematoria, propter que erat arguendus etiam si alias fuisset iustus, propter quod iratus fuit contra Iob se iustificantem, et contra tres viros predictos, eo quod non poterant, prout ipse estimabat defendere veritatem. et hoc est quod dicitur : Omiserunt autem tres viri isti. respondere Iob ; et patet littera, hoc excepto.
marg.| {3.303} .1. Sed tantummodo condemnassent Iob. Id est conati fuissent ipsum ostendere iniustum magis sermonibus, quam rationibus.
marg.|  .2. Iunior sum tempore, vos autem antiquiores. Idcirco. Hic consequenter ponitur ipsius disputantis excusatio : et primo excusat suam tarditatem, secundo ostendit loquendi necessitatem, ibi ; Sed ut video. Causam autem quare tandiu tacuerat aliis loquentibus, ostendit rationabilem dicens ; Iunior sum tempore. ideo debebam antiquioribus locum dare. ideo subditur.
marg.|  .3. Sperabam enim quod etas prolixior loqueretur, scilicet rationabiliter, et efficaciter, eo quod per longitudinem temporis multa videntur per experientiam, que dirigunt ad loquendum efficaciter. Franguntur etiam passiones, que impediunt ad loquendum rationabiliter.
marg.|  .4. Sed ut video spiritus est in hominibus. Hic consequenter ostendit sue locutionis necessitatem, quando enim aliquis estimat veritatem perire propter defectum defensionis, et credit se sufficientem ad eius defensionem, tunc imminet sibi necessitas loquendi, ne pereat veritas propter eius taciturnitatem. Sic autem estimabat Eliu, ut patet {3.304} ex predictis : et ideo primo ostendit predictorum virorum insufficientiam ad defensionem veritatis. Secundo suam sufficientiam, ibi : Plenus sum sermonibus. Circa primum dicitur ; Sed ut video spiritus est in hominibus. scilicet rationalis, qui est in iuvenibus, sicut in senibus.
marg.|  .5. Et inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. de his que sunt supra rationem, ita iuvenibus, sicut et antiquis. unde dicit David ; Super senes intellexi. ideo subditur.
marg.|  .6. Non sunt longevi sapientes. in speculabilibus.
marg.|  .7. Nec senes intelligunt iudicium. Id est quid sit in agibilibus recte agendum, et istum duplicem defectum notat in tribus viris predictis, ideo subditur.
marg.|  .8. Ideo dicam : audite me. Ne veritas pereat propter eorum defectum. Movebatur etiam ex presumptione sue scientie ; quam presumptuosi vix, aut numquam possunt occultare, ideo subditur ; Ostendam vobis etiam ego meam scientiam. Cetera patent ex dictis usque ibi.
marg.|  .9. Ne forte dicatis, invenimus sapientiam. Id est, diximus contra Iob quicquid potest contra cum dici ; et quid sit illud subdit.
marg.| {3.305} .1. Deus proiecit eum, non homo. In hoc breviter tangitur virtus omnium rationum, quas adduxerant contra Iob, scilicet, quod Deus flagellaverat eum, qui non potest decipi, nec decipere : sicut homo frequenter decipit, et decipitur : est etiam ipse Deus regula iustitie. et ex hoc concludebant ipsum Iob iniustum esse, et fuisse. .2.   Nihil locutus est mihi. quasi dicat illa que dicam, non dicam eo quod provocaverit me ad iram, quia contra me non est locutus. .3.   Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Iste enim Eliu in aliquo conveniebat cum Iob, scilicet in hoc quod ponebat aliquam malorum punitionem, et premiationem bonorum post mortem : discordabat tamen ab eo, sicut et alii ; quia dicebat adversitates presentis vite pro peccato infligi, licet non sint semper tota pena pro eo debita ; et sic ulterius reputabat Iob iniustum, et pro peccatis punitum. In eo igitur in quo conveniebat cum Iob, discordabat ab aliis : et sic non processit secundum sermones eorum. In illis etiam in quibus conveniebat cum eis, alias rationes efficaciores adduxit, et pluribus aliis motivis usus est, ut patebit in prosequendo.
marg.|  .4. Plenus sum. Hic consequenter ostendit suam sufficientiam ad veritatis defensionem, prout estimabat dicens ; Plenus sum sermonibus. id est, rationibus efficacibus contra Iob.
marg.|  .5. Et coarctat me spiritus uteri mei. id est mentis mee in qua concipiuntur ea que sunt proponenda, sicut fetus in utero, et dicit ; Coarctat {3.306} me, quasi dicat, zelus defendende veritatis me coarctat ad loquendum.
marg.|  .6. En venter meus. id est, mens mea, ut dictum est.
marg.|  .7. Quasi mustum absque spiraculo. quod propter multitudinem caloris causat rarefactionem, et ex consequenti dolii fractionem, nisi habeat respiraculum ; propter hoc innuit quod sibi immineret periculum conscientie, nisi loqueretur. ideo subditur.
marg.|  .8. Loquar, et respirabo paululum. et sic consolabor, et evadam conscientie periculum.
marg.|  .9. Non accipiam personam viri. id est ipsius Iob, deferendo ei in preiudicium veritatis ; quia sanctum est prehonorare veritatem, ut habetur 1. Ethicorum.
marg.|  .10. Et Deum homini non equabo. videbatur enim sibi, quod si deferret ipsi Iob in hoc casu, qui locutus fuerat contra divinam reverentiam, ut sibi videbatur, quod equaret eum ipsi Deo, non audens ei contradicere ; sicut nec Deo . Et causam huius subdit, dicens.
marg.|  .11. Nescio enim quandiu subsistam. in presenti vita, quia nihil incertius est hora mortis.
marg.|  .12. Et si post modicum, etc. Adducens suam examinationem, et iudicium, et tunc condemnaret me pro ista taciturnitate, si omitterem veritatem defendere quandiu habeo spatium vite. Ex hoc patet, quod iste Eliu credebat punitionem peccatorum post vitam istam, aliter non timuisset divinum iudicium post mortem ; et eadem ratione ponebat premiationem bonorum post mortem.
Numérotation du verset Iob. 32,moraliter 
marg.| {3.301} .1. Omiserunt autem tres viri. Ex hoc habemus documentum, quod in disputando tacere debemus, cum nobis datur rationabile responsum ; ergo Eliu expectavit Iob loquentem. licet autem esset multum arrogans, et presumptuosus, ut patet ex sequentibus, tamen siluit reverenter, quandiu Iob, et tres alii qui seniores {3.302} erant, voluerunt loqui, et multo fortius homines moderati, et religiosi, maxime verba seniorum cum reverentia debent audire. Per hoc autem quod Eliu contra quatuor predictos in contumeliam erupit, ut ex sequentibus patet, eius arrogantia que latebat in mente apparuit in sermone, Mt. 12.c. Ex abundantia cordis os loquitur. Et sic dispositio mentis per verbum oris aperitur.
Numérotation du verset Iob. 32,additio 1 
marg.| {3.307} In eodem capitulo 32. ubi dicitur in postilla : Nihil locutus est mihi, quasi diceret : illa que dicam, etc.
marg.| Licet Iob contra Eliu non legatur aliquid fuisse locutus in particulari, videtur tamen aliquid fuisse contra eum locutus in generali. Dixerat enim Iob supra 30. capit. Nunc autem derident me iuniores tempore. Ex quo patet, quod sentiebat se nimis afflictum ex vilipensione, seu derisione iuniorum tempore, qui contra eum talia committebant : de quorum numero verisimiliter videtur fuisse ipse Eliu, ut patet per effectum. Ipse enim non solum increpavit eum, sed etiam vilipendit, ut patebit infra in multis suis dictis. unde et in principio sue locutionis in hoc cap. dixit : Iunior sum tempore, quasi dicat licet sim de iunioribus, sicut Iob dixerat, nihilominus tamen ostendam vobis, et ego meam scientiam, ut supra eo. cap. Confirmatur autem hec sententia ex hoc, quod Iob nec tres amici sui non leguntur genealogizari in hoc libro : sed solum cognominantur a regionibus suis, ut Iob de terra Hus, Eliphaz Themanites, Baldath Suites, et Sophar Naamathites : sed Eliu non solum cognominatur a regione, cum dicitur Busites, sed etiam ponitur ibi nomen patris, cum dicitur : Eliu filius Barachel. similiter et nomen cognationis, cum dicitur, de cognatione Ram. Ram. autem interpretatur altum, quasi dicat Eliu : Licet ego sim de iunioribus increpantibus, {3.308} seu vilipendentibus Iob, non tamen patres mei erant tales, de quibus Iob potuisset dicere : quorum non dignabar patres cum canibus gregis mei ponere : habeo enim patrem, et cognationem notam, seu notabilem. Ex quo etiam videtur, quod iste Eliu per arrogantiam, et vanam gloriam processit. unde et utramque partem disputantium vane glorie motu reprehendit. unde glo. super illud : iratus est Eliu. vane enim glorie sectatores cum se hominibus preferunt, alios de fatuis sensibus, alios indignis meritis reprehendunt. Hec in gl. Quod proprie verificatur de Eliu, qui ipsum Iob de fatuitate, et blasphemia, et socios de ignorantia reprehendit, prout in dictis suis patet, etc.
Numérotation du verset Iob. 32,additio 2 
prol.| In eodem cap. 32. ubi dicitur in postilla : Et si post modicum tollat me factor meus.
prol.| Hoc quod dicitur : Et si post modicum tollat me factor meus, potest intelligi quod timebat Eliu, ne propter eius taciturnitatem in preiudicium veritatis Deus condemnaret eum ad mortem temporalem, tollendo eum a presenti vita ante tempus sibi debitum secundum naturam, scilicet in etate iuvenili, in qua erat, ut patet in princ. cap. et sic ex hoc dicto sic intellecto non habetur, quod Eliu crederet punitionem peccatorum post hanc vitam, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_32)

Notes :