Nicolaus de Lyra

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 

1 Audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
1 Hic incip. cap. 33
Numérotation du verset Iob. 33,2 

Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis.
Numérotation du verset Iob. 33,3 

Simplici corde meo sermones mei et sententiam meam2
2 meam] om. Weber
labia mea puram loquentur.
Numérotation du verset Iob. 33,4 

Spiritus Dei fecit me
et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
Numérotation du verset Iob. 33,5 

Si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste.
Numérotation du verset Iob. 33,6 

Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Numérotation du verset Iob. 33,7 

Verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis.
Numérotation du verset Iob. 33,8 

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum audivi.
Numérotation du verset Iob. 33,9 

Mundus sum ego absque delicto, immaculatus et non est iniquitas in me,
Numérotation du verset Iob. 33,10 

quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
Numérotation du verset Iob. 33,11 

Posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas.
Numérotation du verset Iob. 33,12 

Hoc est ergo in quo non es iustificatus.
Respondebo tibi
quia maior sit Deus homine,
Numérotation du verset Iob. 33,13 

adversum eum contendis,
quod non ad omnia verba responderit tibi.
Numérotation du verset Iob. 33,14 

Semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit.
Numérotation du verset Iob. 33,15 

Per somnium in visione nocturna,
quando irruit sopor in3
3 in] super Weber
homines et dormiunt in lectulo.
Numérotation du verset Iob. 33,16 

Tunc aperit aures virorum
et erudiens
eos instruit disciplinam,
Numérotation du verset Iob. 33,17 

ut avertat hominem ab his que facit et liberet eum de superbia,
Numérotation du verset Iob. 33,18 

eruens animam eius a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
Numérotation du verset Iob. 33,19 

Increpat quoque per dolorem in lectulo,
et omnia ossa eius marcescere facit.
Numérotation du verset Iob. 33,20 

Abominabilis ei fit
in vita sua panis et anime illius cibus ante desiderabilis.
Numérotation du verset Iob. 33,21 

Tabescet caro eius et ossa que tecta fuerant nudabuntur,
Numérotation du verset Iob. 33,22 

appropinquavit4
4 appropinquavit] appropinquabit Weber
corruptioni anima eius et vita illius mortiferis.
Numérotation du verset Iob. 33,23 

Si fuerit pro eo angelus loquens unum
de similibus5,
5 unum de similibus Cor2 VFT (Gregorius [ grecus Cor2 TF* ] exponit DE SIMILIBUS tamen...) Iulianus Eclanensis Gregorius Cava X ΘH*G* H² F K S² W² Ω Ed1455 Rusch ] unum de millibus Cor2 VFT (tamen in biblia qua [quia codd. ] <Gregorius> usus est vidi DE MILIBUS ) H* S* W* Weber, unus de mille ΘG , unus de milibus Cor2 VFT (hebr. et grecus et anti. latini habent MILIBUS et habent UNUS ), Cor2 T (= lemma) ΦRGVP² Ed1530 Sixtina Clementina , unus de similibus ΦP* ΓA Cor 4F (.<in Parisiensi>. habetur UNUS DE SIMILIBUS ), Cor2 T (biblia sic). ¶ +  Hieronymus : De multis operibus sive milibus unum. Cor2 F(137va), ¶ + Iob. 33 23 : Si fuerit pro eo angelus loquens UNUS DE MILIBUS, non UNUM DE SIMILIBUS. Unde [ om. marg. Cor2 F²] hebreus sic habet : Si est super eum angelus interpres unus de mille ad annuntiandum homini iustitiam suam miserebitur eis etc. [+ et grecus concordat marg. Cor2 F²] et Glossa hebraica exponit [sic dicit marg. Cor2 F²] : Si inter mille nuntiantes iniquitatem hominis, fuerat [fuerit marg. Cor2 F²] unus angelus annuntians equitatem illius misererebitur ei [illi marg. Cor2 F²] Deus et dicit etc. Recueil de notes attribuées à Roger Bacon T402 F (Firenze, BML, S. Croce, Plut. 25.sin.4, f. 197va); Cor2 F² (f. 137va)
ut6 annuntiet hominis equitatem,
¶Codd. : (v. 23) totum versum om. Philip. Bg44 Ed1703 {MM2024}
6 ut] et ΓA
Numérotation du verset Iob. 33,24 

miserebitur eius
et dicet : Libera eum,
ut7 non descendat in corruptionem.
7 ut] et Weber
Inveni in quo ei propitier.
¶Codd. : (v. 24) totum versum om. Philip.
Numérotation du verset Iob. 33,25 

Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies adolescentie sue.
Numérotation du verset Iob. 33,26 

Deprecabitur Deum et placabilis ei erit,
et videbit faciem eius in iubilo
et reddet homini iustitiam suam.
Numérotation du verset Iob. 33,27 

Respiciet homines et dicet : Peccavi et vere deliqui,
et ut eram dignus non recepi.
Numérotation du verset Iob. 33,28 

Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Numérotation du verset Iob. 33,29 

Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Numérotation du verset Iob. 33,30 

ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Numérotation du verset Iob. 33,31 

Attende Iob et audi me et tace dum ego loquar.
Numérotation du verset Iob. 33,32 

Si autem habes quod loquaris responde mihi8.
8 mihi] + loquere Weber
Volo enim te apparere iustum.
Numérotation du verset Iob. 33,33 

Quod si non habes audi me. Tace et docebo te sapientiam.

Capitulum 33

Numérotation du verset Iob. 33,1 
marg.| {3.307} .1. Audi igitur. Premissa igitur prefatione, hic consequenter ponitur disputatio, et primo Eliu repetit verba Iob contra que disputare intendit.
Secundo disputare incipit capitulo sequenti.
Prima in duas, quia primo facit suam repetitionem, secundo, quibusdam dictis, Iob dat responsionem, ibi :   Respondebo tibi.
Prima adhuc in duas, quia primo excitat ipsius Iob attentionem, et secundo facit suam repetitionem, ibi :   Dixisti ergo.
Circa primum primo excitat ipsius Iob attentionem dicens :   Audi   igitur etc. subdit etiam sue excitationis rationem dicens :
Numérotation du verset Iob. 33,moraliter 
marg.| {3.307} .1. Audi igitur Iob. Modus arrogantis est cum disputatur de scientia, et eloquentia se iactare. Primum fecit Eliu cum dicit. {3.308} .3. Et scientiam  puram labia etc. Secundum autem cum subditur   Et eloquentia mea non sit tibi gravis [v. 7]   . Ergo qui vult iactantie notam evitare, debet in legendo, disputando, et aliis actibus scolasticis exercendo, a verbis talibus abstinere.
Numérotation du verset Iob. 33,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Iob. 33,3 
marg.|  .2. Simplici corde meo sermones mei. scilicet ad defensionem veritatis, et non ad calumniandum.
marg.|  .3. Et scientiam puram labia mea loquentur. id est veram absque admistione falsitatis, et talia debent attente audiri, et quia posset sibi dici, tu es iuvenis, non est sic attendendum tibi, ideo hoc removet dicens.
Numérotation du verset Iob. 33,4 
marg.| {3.308} .4. Spiritus Deus fecit me. Et ideo quia sum factura sua, potest mihi dare scientiam, et eloquentiam. ideo subditur.
marg.|  .5. Et spiraculum omnipotentis vivificavit me. movens me ad opera vite, que sunt intelligere, et loqui.
Numérotation du verset Iob. 33,5 
marg.|  .6. Si potes, responde mihi, quasi dicat : Non debes contemnere iuventutem meam.
Numérotation du verset Iob. 33,5 
additio 1
marg.| {3.315} In capitulo 33. ubi dicitur in postilla : “Si potes, responde mihi” quasi dicat : Non debes contemnere iuventutem meam etc.
marg.| Hoc quod dicitur : Si potes, responde mihi etc. non videtur exponendum sic quod Eliu in his verbis et sequentibus intendebat monere ipsum Iob, nec contemnere Eliu propter {3.316} iuventutem suam. ipse enim Eliu erat ita arrogans, quod presumebat de se, quod esset dignior et sapientior ipso Iob. unde in fine huius cap. dicebat : Audi, tace, et docebo te sapientiam. Sed ista verba videntur potius referenda ad hoc quod supra dixerat Iob cap. 9. Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat : loquar et non timebo eum, neque enim possum metuens respondere. De quibus verbis videtur quod Iob, licet {3.317}quandoque videbatur se desiderare disputare cum Deo, tamen cum hoc desiderabat, quod posset talem disputationem facere sine terrore, ne per metum sua responsio impediretur : ideo Eliu dicebat ipsi Iob immediate ante verba predicta.   Si potes, responde mihi : adversus faciem meam consiste, id est non debes te excusare a responsione mea propter timorem seu terrorem, quem a me habeas. Cuius rationem subdit, dicens. Ecce et me, sicut et te fecit deus. id est ambo sumus pure creature qua ratione non debes me timere, et de eodem luto ego quoque formatus sum. quasi dicat non habeo prerogativam super te in naturalibus, propter quam debeas me timere, et excusare te ne respondeas : Sed quia ipse Eliu presumebat de se, quod habebat magnam scientiam sibi divinitus datam, similiter et altam eloquentiam, ideo subditur : Verumtamen miraculum meum te non terreat etc. quasi dicat licet in bonis naturalibus non excedam te, propter que debeas me timere, excedo tamen te in scientia, et eloquentia mihi divinitus datis : et ita rogo, ne terreant te, ne propter hoc dimittas responsionem : et ista dicebat alliciens eum ad responsionem. sicut infra in fine huius capituli dicit : Si autem habes quid loquaris, responde mihi : volo enim te apparere iustum. Et predicta expositio concordat cum Glossa que super illud verbum : Verumtamen miraculum meum etc. sic dicit : Paulus humiliter sua alta, verbum solatii vocat, loquens Hebreis : iste sua minima, scientiam, eloquentiam, miraculum vocat, etc.
Numérotation du verset Iob. 33,5 
replica
prol.| REPLICA. In capitulo 33. ubi postil<lator> exponit verba Eliu, dicens : Si potes, responde mihi, quasi dicat : Non debes contemnere iuventutem meam. Sed Burgensis aliter volens verba Eliu interpretari, involvit ipsum in contradictoriis, quibus ut puto, ipse Eliu involvi noluisset. Primo Burgensis dicit eum fuisse arrogantem sic quod presumebat se digniorem ipso Iob, et magis sapientem. Secundo Burgens. dicit Eliu sentire, quod nullam prerogativam haberet ultra Iob in naturalibus : Sed quomodo, queso stant illa in figura quod arrogans se presumeret digniorem, et diceret se nullam habere prerogativam in naturalibus ? Vere enim arrogans naturalia sani hominis non equiparat naturalibus leprosi et extreme infirmi, cuiusmodi fuit Iob : Nec sunt illa verba arrogantis, sed humiliter sentientis, cum dicitur : Me sicut te de eodem luto fecit Deus. Nec valet quod Burgens. adducit de 9. cap. quod quia Iob allegavit se timere Deum, ideo metuebat Deo respondere : quod ideo Eliu estimavit Iob timere similiter sese, et sic metuere respondere. Iob enim sanctus timens Deum rationabiliter hominem timere non debuit, et qui et amicos seniores disputando, et errores eorum obiurgando convicerat, verisimiliter iuvenem Eliu non timuit, nec ei respondere recusavit. Et sic patet quod Burgensis timorem Iob erga Deum, ad Eliu male transtulit et comparavit.
Numérotation du verset Iob. 33,6 
marg.|  .7. Propter quod subditur : Ecce et me sicut et te fecit Deus. animam rationalem dando.
marg.|  .8. Et de eodem luto ego quoque formatus sum. quasi dicat, nec ex parte anime, nec ex parte corporis habes aliquam prerogativam ante me in naturalibus, nec etiam in supernaturali cognitione, sed magis econverso. Ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 33,7 
marg.|  .9. Verumtamen miraculum meum. id est scientia mihi divinitus data.
marg.|  .10. Non te terreat. ut non audeas respondere.
marg.|  .11. Et eloquentia mea non sit tibi etc. tibi incutiens stupefactionem.
Numérotation du verset Iob. 33,8 
marg.| {3.309} .1. Dixisti ergo. Hic consequenter facit suam repetitionem, dicens:   Dixisti ergo   in   auribus meis   ita quod tu non potes negare te dixisse.
Numérotation du verset Iob. 33,8 
moraliter
marg.| {3.309} .1. Dixisti ergo. Sicut dixi plenius in expositione litterali, Eliu cum Iob in aliquo concordabat, s. quod post mortem sit aliqua punitio peccatorum licet non nota : et per consequens premiatio meritorum. et in hoc a tribus amicis suis discordabat. similiter discordabat a Iob in hoc quod penas hic infligi sentiebat tantum pro peccatis : et in hoc conveniebat cum aliis. ergo quia videbat Iob graviter afflictum, consequenter tenebat ipsum peccasse multum : et per consequens iniuste conqueri de punitione gravi, ut patet in textu. Et sic ex duobus istis concludit contra Iob.
Numérotation du verset Iob. 33,9 
marg.|  .2. Mundus sum. a vitiis carnis.
marg.|  .3. Et absque delicto. id est peccato omissionis.
marg.|  .4. Immaculatus, scilicet a gravibus culpis que sunt contra Deum, ut idololatria, et huiusmodi.
marg.|  .5. Et non est iniquitas in me. id est peccatum contra proximum. hoc acceperat ex verbis Iob, quibus innocentiam suam multipliciter, et diffuse ostenderat. sup. 31.c.
Numérotation du verset Iob. 33,10 
marg.|  .6. Quia querelas in me, etc. Hoc autem accepit Eliu ex hoc quod Iob dixerat supra 13. cap. interrogative : Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
Numérotation du verset Iob. 33,11 
marg.|  .7. Posuit in nervo pedes meos. Hoc dixerat Iob supra 13. cap.
Numérotation du verset Iob. 33,12 
marg.|  .8. Hoc est ergo in quo non es iustificatus. Hoc est dictum, ex istis verbis tuis concludam te iniustum, si non esset aliud contra te dicendum.
marg.|  .9. Respondebo tibi. Hic antequam incipiat probare Iob iniustum, primo respondet ad quedam dicta sua, que videbantur impedire disputationis processum ; quia dixerat supra Iob ; Disputare cum Deo cupio. quasi dicat non cum homine ; ideo primo ostendit Eliu, quod ista petitio sit irrationabilis, quia Deus sufficienter responderat, primo igitur proponit intentum dicens : Respondebo tibi. disputare cum Deo cupienti.
marg.|  .10. Quia maior sit Deus homine. et ideo presumptuosum est {3.310} ipsum ad disputationem provocare.
Numérotation du verset Iob. 33,12 
moraliter
marg.| {3.309*} .8. Hoc est ergo in quo non es iustificatus, etc. Sciendum autem quod, licet Eliu contra Iob arroganter in pluribus et male loquatur, tamen multa vera dicit que nunc secundum sensum {3.310} mysticum exponentur. [=> v. 14 moraliter]
Numérotation du verset Iob. 33,13 
marg.|  .11. Adversus eum contendis. id est vis contendere de pari.
marg.|  .12. Quia non ad omnia verba responderit tibi. sicut homo homini quasi suo compari, hoc autem non decet maiestatem Dei, tamen per alios modos sufficienter respondit tibi.
Numérotation du verset Iob. 33,14 
marg.|  .13. Semel loquitur. Hic consequenter declarat, quod Deus sufficienter ei responderit. Circa quod ponit primo triplicem modum divine responsionis. et secundo infert propositum per modum conclusionis, ibi : Ecce hec omnia. Primus autem modus est per hoc quod Deus dedit homini naturale lumen intellectus, quod est quasi quedam impressio luminis divini, per quod potest videre quid sit bonum, et malum : quid agendum, quid fugiendum. Et propter hoc dicitur Ps. 4.b. Multi dicunt, quis ostendit nobis bona, et subdit propheta per modum responsionis. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. quasi dicat ad eorum questionem respondisti, per hoc quod lumen intellectus, in quo possunt videre bonum, et malum eis dedisti. Et secundum hoc posset ipsi Iob dici : Quod queris, intus habes, et hoc est quod dicitur : Semel loquitur Deus. dando homini naturale lumen intellectus, quod est in quolibet homine.
marg.|  .14. Et secundo idipsum non repetit. quia anima intellectiva est immortalis, et sic non indiget repetitione, nec per consequens lumen eius naturale.
Numérotation du verset Iob. 33,14 
moraliter
marg.| {3.310*} .13. Semel loquitur Deus, etc. In sacris scripturis Deus locutus est sanctis suis, non solum pro se, sed pro aliis : et ideo per diligens studium debet homo in scripturis illis de credibilibus, et agibilibus querere Dei intentionem ; et non ex presumptione sue sanctitatis petere, vel expectare iterum sibi fieri revelationem, sicut sunt aliqui qui phantasias suas, et somnia credunt esse oracula divina. Sed quoniam humilibus, et devotis Deus aliquando revelat sua secreta, sicut dicitur Mt. 11.d. Abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. ideo sequitur.
marg.|  .15. Per somnium in visione nocturna, etc. Per somnium enim in quo vacant sensus exteriores, et laborant interiores, significatur {3.311} cessatio ab exterioribus negotiis, et diligens studium in scripturis : et tunc Deus instruit hominem de suis secretis.
Numérotation du verset Iob. 33,15 
marg.|  .15. Per somnium in visione nocturna etc. Hic ponitur secundus modus {3.311} divine locutionis cum homine, seu responsionis, s. per revelationem divinam, que ut frequentius fit in somnis, eo quod quietatis sensibus a tumultibus exterioribus, anima est magis apta ad percipiendum divinas revelationes. et hoc est quod dicitur : Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines.
marg.|  .1. Et dormiunt in lectulo. Tunc enim sunt insomnia minus distorta.
Numérotation du verset Iob. 33,16 
marg.|  .2. Tunc aperit aures virorum. Id est potentias eorum cognitivas ad percipiendum divinam instructionem. unde et frequenter intellectus per auditum signatur, sicut frequenter dicimus alicui, audis tu, id est intelligis.
marg.|  .3. Et erudiens eos instruit disciplina, etc. Accipitur hic disciplina non pro cognitione speculabilium, sed agibilium. unde subditur.
Numérotation du verset Iob. 33,17 
marg.|  .4. Ut avertat hominem ab his que fecit. quod aliquando fit per revelationem ipsi factam, quandoque autem per revelationem factam alteri qui mittitur a Deo ad eius instructionem, sicut Petrus missus fuit ad docendum Cornelium Centurionem, Actu. 10.d.
marg.|  .5. Et liberet eum de superbia etc. id est a peccato, quia in omni peccato mortali includitur Dei contemptus.
Numérotation du verset Iob. 33,17 
moraliter
marg.|  .4. Ut avertat eum ab his que fecit. id est a peccatis que non sunt a Deo, sed a nobis.
marg.|  .5. Et liberet eum de superbia, etc. Que est in omni mortali culpa : et sic eruit eum a corruptione culpe, et a gladio gehenne.
Numérotation du verset Iob. 33,18 
marg.|  .6. Eruens animam eius a corruptione] scilicet culpe.
marg.|  .7. Et vitam illius. a corruptione pene. ideo subditur.
marg.|  .8. Ut non transeat in gladium. Et secundum hunc modum loquendi poterat {3.312} dici Iob, quod Deus responderat sibi terrendo eum per somnia, ut peniteret de malitia sua, quia ipsemet Iob dixerat supra 7. cap. Terrebis me per somnia, etc.
Numérotation du verset Iob. 33,19 
marg.|  .9. Increpat quoque. Hic ponitur tertius modus divine locutionis, seu responsionis, s. per infirmitatem carnis a Deo immissam, quia vexatio dat intellectum, et facit reverti ad Deum. unde dicitur Ps. 15.a. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt, et tunc angelus hominis custos presentans coram Deo eius penitentiam, impetrat sibi gratiam : et hoc est quod dicitur : Increpat quoque. scilicet Deus ipsum peccatorem.
marg.|  .10. Per dolorem etc. id est per infirmitatem dolorosam, que facit eum iacere in lectulo.
marg.|  .11. Et omnia ossa, etc. robur corporis debilitando.
Numérotation du verset Iob. 33,19 
moraliter
marg.|  .9. Increpat quoque etc. Lectulus iste dici potest carnalis delectatio, in quo nimis iacuerat ille, cui Paulus dicebat, Eph. 5.d. Surge qui dormis, et exurge, etc. In hoc lectulo increpat Deus per dolorem, quando{3.312}viventi carnaliter incutit extremi iudicii, et penarum inferni terrorem.
marg.|  .11. Et omnia ossa eius marcescere etc. quia tunc animus hominis pre horrore stupescit.
Numérotation du verset Iob. 33,20 
marg.|  .12. Abominabilis ei, etc.  panis. id est omnis cibus, etiam ille qui ante erat sibi delectabilis : et hoc propter casum appetitus.
Numérotation du verset Iob. 33,20 
moraliter
marg.|  .12. Abominabilis ei etc. Nam delectatio prava, qua vivebat in peccatis, fit ei abominabilis.
Numérotation du verset Iob. 33,21 
marg.|  .13. Tabescet caro eius. Quia hoc sequitur ad abominationem nutrimenti.
marg.|  .14. Et ossa que tecta fuerant. carne.
marg.|  .15. Nudabuntur. id est apparebunt consumpta carne.
Numérotation du verset Iob. 33,21 
moraliter
marg.|  .14. Et ossa que tecta fuerant, etc. carnis putredine.
marg.|  .15. Nudabuntur. ex asperitate penitentie.
Numérotation du verset Iob. 33,22 
marg.|  .16. Appropinquabit, etc. id est vita que per animam designatur, eo quod vivificat corpus.
marg.|  .17. Et vita illius mortiferis. id est causis mortem inducentibus : et secundum hoc poterat dici ipsi Iob, quod Deus responderat ei, carnem eius multipliciter affligendo.
Numérotation du verset Iob. 33,22 
moraliter
marg.|  .16. Appropinquabit corruptioni etc. Quia per diligentem considerationem peccatorum pensat feditatem aliorum.
marg.|  .17. Et vita illius mortiferis. id est mortalibus peccatis in precedenti vita contractis.
Numérotation du verset Iob. 33,23 
marg.| {3.313} .1. Si fuerit pro eo. pro eo sic afflicto penitente tamen.
marg.|  .2. Angelus loquens. id est penitentiam eius Deo proponens.
marg.|  .3. Unus de milibus. Secundum illud Dan. 8. Millia milium ministrabant ei etc.
Numérotation du verset Iob. 33,23 
differentia
marg.| {LYR25.33.23T}.e. Si fuerit angelus pro eo loquens unum de similibus . Hebr<eus> :   Si fuerit angelus pro eo loquens unus de milibus scilicet angelorum. Dn. 7 : Milia milium ministrabant ei” etc. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 , f. 58ra . {MM2024}
Numérotation du verset Iob. 33,23 
moraliter
marg.| {3.313} .1. Si fuerit pro eo etc. Hic accipitur si pro quia, quia angeli sancti offerunt Deo bonorum merita, To. 12.c. Quando orabas cum lachrymis. Sequitur : Ego obtuli orationem tuam domino.
marg.|  .2. Unus de milibus: secundum illud Dn. 12.c. Millia milium ministrabant ei, etc.
marg.|  .3. Miserebitur eius: remittendo culpam.
marg.|  .4. Et dicet : Libera eum: reprimendo demonis potentiam.
marg.|  .5. Ut non descendat: in gehennam.
marg.|  .6. Inveni in quo ei propitier. Et quid sit illud ostenditur, cum dicitur : [=> v. 25 moraliter]
Numérotation du verset Iob. 33,24 
marg.|  .4. Miserebitur eius et dicet Libera eum. ut sit executor divine misericordie, cuius erat allegator.
Numérotation du verset Iob. 33,25 
marg.|  .5. Revertatur ad dies adolescentie. idest ad pristinam sanitatem et prosperitatem.
Numérotation du verset Iob. 33,25 
differentia
marg.| {LYR25.33.25T}.f. Consumpta est caro eius a suppliciis. Hebr<eus> :   Impinguaus est carne sicut puer. Unde subditur :   Revertatur ad dies adoloescentie sue. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 , f. 58ra . {MM2024}
Numérotation du verset Iob. 33,25 
moraliter
marg.|  .7. Consumpta est caro eius a suppliciis: id est carnalis eius vita, per penitentie {3.314} supplicia.
marg.|  .8. Revertatur ad dies adolescentie. per puritatem conscientie.
Numérotation du verset Iob. 33,26 
marg.|  .6. Deprecabitur Deum. pro remissione sui peccati.
marg.|  .7. Et placabilis ei erit. dando ei effectum desideratum.
marg.| {3.314} .8. Et videbit eius etc. id est in mirabili gaudio, que quidem visio incipit hic per fidem. sed consummabitur in futuro per apertam visionem.
Numérotation du verset Iob. 33,26 
moraliter
marg.|  .9. Deprecabitur Deum. pro consecutione glorie.
marg.|  .10. Et videbit faciem eius in iubilo. in presenti per internam consolationem, et in futuro per apertam visionem.
Numérotation du verset Iob. 33,27 
marg.|  .9. Respiciet homines etc.  peccavi. id est non verebitur confiteri peccatum suum etiam in conspectu hominum. Et isto modo poterat dici Iob quod erat sibi responsum a Deo, qui sibi dederat angelum custodem paratum ei impetrare gratiam, si emendatus fuisset post corporis sui flagellationem.
Numérotation du verset Iob. 33,27 
moraliter
marg.|  .11. Respiciet homines. de sua mutatione mirantes.
marg.|  .12. Et dicet : peccavi, etc. idest austeritatem penitentie non accepi secundum quantitatem peccati.
Numérotation du verset Iob. 33,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Iob. 33,29 
marg.|  .10. Ecce hec omnia. Hic applicat Eliu predicta ad propositum, et secundo monet Iob ad intelligendum, ibi : Attende Iob. Circa primum dicitur :   Ecce hec omnia, id est revocationes a peccatis predictis modis, et responsiones de agendis.
marg.|  .11. Operatur Deus tribus vicibus etc. scilicet peccatores. In hoc loco dicit Rabbi Salomon quod {3.315}   tribus vicibus tantum recipit Deus peccatorem ad penitentiam, sed si quarto recidivet, non recipitur amplius, sed reservatur ad gehennam. Et ad hoc inducit verbum Amos prophete 2.a.a Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam, quasi dicat Dominus : Si quarto recidivet, ad misericordiam eum non recipiam.
a Am. 2
marg.| Sed illud dictum est erroneum, quia est contra dicta omnium sanctorum, et contra scripturam Novi ac Veteris Testamenti. Dicit enim salvator Lc. 6.f. “Estote misericordes sicut et pater vester” etc. Et Petro querenti quoties peccatum sit dimittendum fratri, Mt. 19.ca. dicit : Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies, id est toties quoties, ut exponit Augustinus. Ergo et pater celestis dimittit peccatum peccatori toties quoties vere penitet.
marg.| Item est contra scripturam Veteris Testamenti. quia 1Rg. legitur David peccasse in morte sacerdotum Nobe. Unde peccatum suum recognoscens et penitens dixit 1Rg. 22.d. Ego sum reus omnium animarum patris tui, sicut ibidem exposui.
marg.| Item in adulterio cum Bethsabee, et homicidio Urie, de quo etiam penituit et veniam obtinuit. propter quod dixit ei Nathan 2Rg. 13. Dominus quoque transtulit peccatum tuum.
marg.| Tertio in fractione iuramenti quod fecerat Ionathe de federe conservando ad ipsum et semen suum. et tamen hereditatis medietatem Miphiboseth filii Ionathe dedit Sibe pessimo detractori : etiam postquam scivit innocentiam Miphiboseth et malitiam Sibe, ut habetur 2Rg. 16. et de hoc similiter penituit, et veniam habuit, licet non sit expresse scriptum : quia postea sancte vixit.
marg.| Quarto peccavit in numeratione populi et veniam obtinuit, ut habetur 2Rg. ultimo.
marg.| Ex quo patet manifeste falsum dictum Rabbi Salomon scilicet quod post tertium recidivum venia non detur. Ad hoc etiam facit dictum Domini per Ez. 24.d. Morte morieris etc. subditur postea : Omnium peccatorum eius non recordabor. Ex quo patet, quod quantumcumque recidivando quis peccaverit, vere tamen penitens, veniam obtinebit. Item est contra rationem, {3.316} quia si post tertium recidivum non habetur venia, hoc est propter aggravationem peccati ex recidivo.
marg.| Si autem aliquis ponatur peccare tanto tempore absque interruptione peccati per penitentiam, non est dubium, quia eius peccatum gravius est quam si fuisset interruptum frequenter per penitentiam, et tamen de isto sic continuante peccatum si finaliter peniteat, oportet, secundum Rabbi Salomon, concedere quod veniam obtinet, eo quod non solum semel, sed etiam ter recipitur ad penitentiam; secundum eum ergo multo fortius ille, qui frequenter peccatum interrupit per penitentiam, et recidivavit per culpam quantumcumque recidivaverit, dum tamen finaliter vere penituerit, veniam obtinebit. Dictum etiam Amos allegatum non valet, quia non inducit verum ipsius intellectum.
prol.| Propter quod aliter exponitur supra positus locus : Hec omniaoperatur Deus tribus vicibus. id est movens peccatorem ad penitentiam toties quoties iudicat expedire : utitur tamen Eliu numero ternario humanis iudiciis alludendo, in quibus sententiam precedit trina monitio.
Numérotation du verset Iob. 33,29 
moraliter
marg.|  .13. Ecce hec omnia operatur Deus tribus etc. nam in iuventute, senectute, et medio tempore inducit homines ad emendationem vite sue.
Numérotation du verset Iob. 33,29 
additio 2
prol.| In eodem capitulo 33. ubi dicitur in postilla : Circa primum dicitur : Ecce hec omnia. id est revocationes a peccatis etc.
prol.| Licet dictumRabbi Salomon in hoc quod asserit quod tribus vicibus tantum recipit Deus peccatores ad penitentiam et non amplius, sit manifeste erroneum prout postillator sufficienter ostendit : non tamen est inconveniens dicere, quod Eliu dicens : Ecce hec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, hoc intendebat sicut Rabbi Salomon exposuit, prout etiam verba magis sanant. Eliu enim non creditur fuisse propheta, ut standum sit dictis ipsius : potuit enim in hoc errare, sicut etiam errando in condemnatione Iob. Quod autem inducit postil<lator> de David, quod peccavit in morte sacerdotum Nobe : improbatum fuit in additione super 2Rg. 15. nihilominus tamen ex historia David potest induci, quod Deus recipit peccatores ad penitentiam etiam post tertiam recidivationem. Peccavit enim David primo in adulterio Bersabee, secundo in homicidio Urie, tertio in fractione iuramenti facti Ionathe, quarto in numeratione populi prout postillator deducit, et tamen David finaliter penituit, et connumeratur{3.318} inter sanctos, cum Deus post mortem ipsius David sepe vocet eum servum in scripturis sacris, propter quem etiam posteritati sue multa beneficia concessit, ut patet Is. 37. Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David servum meum. Et in eo<dem> Is. 5.a. Feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fidelis : et in multis aliis locis.
Numérotation du verset Iob. 33,29 
replica
prol.| In eodem <capitulo> ubi postil<lator> reprobat errorem Rabbi Salomon circa expositionem illius dicti Eliu : Hec omnia operatur Deus tribus vicibus etc. et verius exponit. Burgensis notat postil. in duobus : Primo quod exponit dictum Eliu secundum modum faciendi humanum, sed Burgensis dicit quod Eliu erravit, sicut Rabbi Salomon qui eum erronee exposuit. In hoc autem Burgens. videtur deficere. nam non est verisimile, quod, scilicet Iob tam magnum errorem, scilicet quod Deus tantum tribus vicibus parceret peccanti, reliquisset intactum, cum etiam minores amicorum errores obiurgabat. Secundo Burgensis notat postil. in exemplo posito de David circa necem sacerdotum. Huius correctionem vide 2Rg. 15.
Numérotation du verset Iob. 33,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Iob. 33,31 
marg.|  .1. Attende Iob. Hic consequenter Eliu iterum excitat Iob ad attentionem quasi magna dicturus. Et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset Iob. 33,32 
marg.|  .2. Volo enim te apparere iustum. quasi dicat vellem quod tu posses vere hoc ostendere.
Numérotation du verset Iob. 33,33 
marg.|  .3. Quod si non habes. id est quia non habes. reputabat enim eum certitudinaliter iniustum. ut patet ex supradictis, et ex sequentibus apparebit. Si autem consideretur predicta Eliu responsio ad dicta Iob, non videtur valere. Iob enim non querebat disputare cum Deo presumptuose et de pari, sicut Eliu imponit sibi, prout fuit supra declaratum 12. cap. Item petebat Iob declarationem veritatis sue innocentie per divinam sententiam, non tantum pro se quantum pro aliis, ut recederent ab errore, quo credebant nullum flagellari in presenti, nisi pro peccatis suis, sicut et dominus fecit in fine libri, dicens : Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob : et ideo petitio Iob non fuit frustra aut superflua, ut asserit Eliu, sicut nec domini finalis sententia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_33)

Notes :