Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 6
Numérotation du verset Iob. 6,2 

Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas
quam patior in statera
Numérotation du verset Iob. 6,3 

quasi arena maris hec
gravior appareret.
Unde et verba mea dolore sunt plena,
Numérotation du verset Iob. 6,4 

quia
sagitte Domini
in me sunt, quarum
indignatio
ebibit spiritum meum
et terrores Domini militant contra me.
Numérotation du verset Iob. 6,5 

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam, aut mugiet bos cum ante presepe plenum steterit ?
Numérotation du verset Iob. 6,6 

Aut poterit comedi insulsum,
quod non est sale conditum ? Aut potest aliquis gustare quod gustatum affert2 mortem ? Anime enim3 esurienti etiam amara dulcia esse4 videntur5.
2 affert ΩS Rusch Weber ] afferet L ΦRGV S² ΩJ, afferat ΩM |
3 enim] om. ΠF ΩM |
4 esse] om. ΣT* ΩM |
5 Anime... videntur ΠF ΣT Φ ΘH²AG* H* Q² K² NAL3245 (exurienti) Ω Rusch ] om. Weber ; Cor1 (quod sequitur ANIME... VIDENTUR hebr. et Philip. et Greg. et multi anti. non habent quia glossa est versus sequentis sumpta de Prv. 27, 7 ubi dicitur anima esuriens amare pro dulci sumet”) CorS1 (cf. inf. v. 7) Cor2 (nihil est interponendum) |
Numérotation du verset Iob. 6,7 

Que prius nolebat tangere6 anima mea nunc pre angustia
6 nolebat tangere Ω Rusch Clementina ] inv. CorS1 NAL3245 Weber ; CorS1 (aliqui immediate ante hanc auctoritatem ponunt istam “ ANIME ENIM ESURIENTI ETIAM AMARA DULCIA ESSE VIDENTUR sumpta de Prv. 27, 7 etc. sed hec est glossa interlinearis super illud QUE PRIUS NOLEBAT ) Cor3 (glossa interlinearis super illud QUE PRIUS NOLEBAT )
cibi mei sunt.
Numérotation du verset Iob. 6,8 

Quis det ut veniat petitio mea ?
et quod exspecto tribuat mihi Deus,
Numérotation du verset Iob. 6,9 

et qui cepit7 ipse me conterat,
7 et qui cepit Rusch Weber ] qui cepit ΩS Do17/5 P15194 , qui cepit et ΩM
solvat
manum suam et succidat me,
Numérotation du verset Iob. 6,10 

et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat,
nec contradicam
sermonibus sancti.
Numérotation du verset Iob. 6,11 

Que est enim fortitudo mea ut sustineam ?
Aut quis finis meus ut patienter agam ?
Numérotation du verset Iob. 6,12 

Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea enea8 est.
8 enea] erea Weber
Numérotation du verset Iob. 6,13 

Ecce non est auxilium mihi in me,
et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Numérotation du verset Iob. 6,14 

Qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit.
Numérotation du verset Iob. 6,15 

Fratres mei preterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Numérotation du verset Iob. 6,16 

Qui timent pruinam irruet super eos nix.
Numérotation du verset Iob. 6,17 

Tempore quo fuerint dissipati peribunt, et ut incaluerint9 solventur de loco suo.
9 incaluerint] incaluerit Weber
Numérotation du verset Iob. 6,18 

Involute sunt semite gressuum eorum
ambulabunt in vacuum et peribunt.
Numérotation du verset Iob. 6,19 

Considerate semitas Theman, itinera Saba
et exspectate paulisper,
Numérotation du verset Iob. 6,20 

confusi sunt quia speravi.
Venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt.
Numérotation du verset Iob. 6,21 

Nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis.
Numérotation du verset Iob. 6,.22 

Numquid dixi afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi,
Numérotation du verset Iob. 6,23 

vel liberate me de manu hostis,
et de manu robustorum
eruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,24 

Docete me
et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me.
Numérotation du verset Iob. 6,25 

Quare detraxistis sermonibus veritatis ? Cum e vobis nullus sit qui possit arguere.
Numérotation du verset Iob. 6,26 

Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis.
Numérotation du verset Iob. 6,27 

Super pupillum
irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
Numérotation du verset Iob. 6,28 

Verumtamen quod cepistis
explete. Prebete aurem
et videte an mentiar.
Numérotation du verset Iob. 6,29 

Respondete obsecro absque contentione
et loquentes id quod iustum est iudicate.
Numérotation du verset Iob. 6,30 

Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Capitulum 6

Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.89} .1. Respondens autem. Posita ipsius Eliphaz obiectione, hic consequenter ponitur ipsius Iob responsio, in qua primo destruit ipsius Eliphaz obiectionem, secundo astruit suam principalem intentionem cap. 7. Circa primum sciendum quod Eliphaz obiecerat contra Iob, arguens eum primo de impatientia, secundo de falsa sententia, ut dictum est cap. preced. et ideo Iob in sua responsione primo destruit primum quod videbatur gravius, et secundo secundum ibi ; Unde et verba mea. Circa primum sciendum est, quod Eliphaz imponebat Iob falsam, et erroneam sententiam, eo quod dixerat se innocentem a Deo flagellatum, et ex consideratione fragilitatis humane conatus fuerat ostendere omnem hominem peccatorem, et sic iuste puniri a Deo, per hoc ulterius concludens suum propositum, s. quod nullus punitur in vita presenti, nisi pro peccato preterito, et non pro expectatione premii in futuro : et quia dictum Eliphaz quantum ad aliquid erat verum, s. quod nullus homo est omnino immunis a peccato saltem a veniali, secundum illud Proverb. 24.b. Septies in die cadet iustus, et resurget. ideo Iob respondendo concedit se esse in aliquo peccatorem ; sed dicit peccata sua esse levia, respectu pene a Deo sibi inflicte ; et hoc satis erat evidens ex bonitate vite sue : et hoc est quod dicitur.
marg.|  .2. Utinam appenderentur peccata mea. Et patet ex dictis littera. per hoc autem infringitur ipsius Eliphaz argumentum ; quia si Deus {3.90} puniret hominem in presenti pro peccato preterito tantum, et non pro expectatione premii, et exercitio patientie, sequeretur quod pena inflicta secundum quamdam equalitatem corresponderet delicto, ita quod maiores culpe gravius punirentur, et minores minus cum Deus sit iustus ; videmus autem sceleratissimos homines in vita presenti puniri modicum, et aliquando iustos multum affligi, qualis erat Iob. Ex quo concluditur quod punitio ultima non est in vita presenti, nec afflictio iustorum pro peccato preterito solum, sed magis pro premio recipiendo in futurum secundum patientie meritum.
marg.|  .3. Unde et verba mea. Hic consequenter Iob excludit obiectionem Eliphaz de vitio impatientie, ostendens se rationabiliter conquestum, quando supra dixerat ; Pereat dies. et primo ostendit Iob propositum ex magnitudine mali sibi inflicti. secundo ex subtractione subsidii, ibi ; Ecce non est auxilium. Prima in tres, quia primo ostendit Iob suam querimoniam fuisse rationabilem. et secundo removet quamdam obiectionem irrationabilem, ibi ; Numquid rugiet. tertio revertitur ad suam materiam, ibi ; Quis det, etc. Circa primum concludit Iob se rationabiliter deplorasse nativitatem suam, et vitam ex dictis Eliphaz, quia dixerat ex afflictione in presenti vita nullam remunerationem esse expectandam in alia, et ideo cum sua pena excederet culpam preteritam, nec appareret liberatio possibilis humana via, ideo merito deploraverat vitam suam, quasi desiderans liberari a pena per mortem, et hoc est quod dicitur. Unde et verba mea. supra posita 3.
Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.91} .1. Dolore sunt plena. rationabiliter, et non sine causa.
marg.|  .2. Quia sagitte domini. idest, eius afflictiones.
marg.|  .3. In me sunt. usque ad intima penetrantes.
marg.|  .4. Quarum indignatio. idest violentia, et magnitudo.
marg.|  .5. Ebibit spiritum meum. idest, intercidit (alias intercipit) anhelitum meum.
marg.|  .6. Et terrores domini. scilicet de continuatione huius mali in futuro.
marg.|  .7. Militant contra me. quia his non possum resistere.
marg.|  .8. Numquid rugiet. Hic removet obiectionem irrationabilem, quia posset dicere Eliphaz, aliqua passus sum, non tamen prorupi in talem querimoniam, quod removet Iob per hoc, quod si aliquid passus est, non tamen fuit tanti ponderis, quod eum deiiceret a statu terrene prosperitatis, {3.92} et sic non habuit materiam querulandi, et hoc est, quod dicitur per quamdam metaphoram. Numquid rugiet onager respondendo suum dolorem.
marg.|  .9. Cum habuerit herbam. idest, pastum ad sufficientiam, quasi dicat non, et per hoc intelligit, quod homo rationalis multo minus debet conqueri stans in statu prosperitatis.
marg.|  .10. Aut poterit comedi insulsum. idest cibus insipidus.
marg.|  .11. Aut potest aliquis gustare, scilicet cibum egrotativum, qui potest inducere mortem quasi dicat : Homines abundantes in deliciis talia nullo modo comederent, verumtamen homines anxiati premagnitudine famis talia non abhorrerent comedere. secundum quod dicitur Prv. 27.a. Anima autem esuriens etiam amarum pro dulci sumet, et hoc est, quod dicit Iob de seipso.
marg.|  .12. Que prius. tempore prosperitatis mee.
Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.93} .1. Nunc pre angustia. famis, et inopie.
marg.|  .2. Cibi mei sunt. idest mihi accepti.
marg.|  .3. Quis det. Hic Iob revertitur ad precedentem materiam, s. quod vita sua subiecta tot miseriis debeat sibi esse detestabilis secundum errorem Eliphaz dicentis, ex talibus miseriis nullam remunerationem expectari in futuro, ipsum ad inconveniens ducendo, quod habebat Eliphaz pro inconvenienti. Quis det, ut veniat petitio mea. Id est, in effectu impleatur.
marg.|  .4. Et quod expecto. cum magno desiderio. Tribuat mihi Deus, et quid sit illud ostendit, dicens.
marg.|  .5. Qui cepit. flagellare, scilicet Deus.
marg.|  .6. Ipse me conterat. per mortem.
marg.|  .7. Solvat manum suam. dicitur autem manus domini ligata, quando non inducit effectum aliquem, soluta vero quando inducit.
marg.|  .8. Et succidat me. a presenti vita.
marg.|  .9. Et hec mihi sit consolatio ut affligens me dolore non parcat etc., scilicet a morte.
marg.|  .10. Nec contradicam sermonibus sancti ? Idest, voluntati, et preceptis ipsius {3.94} Dei, qui est sanctus sanctorum. Viri enim sancti quando non sunt in bono confirmati cuiusmodi erat Iob, debent timere ne oppressi tribulationis pondere, ruant in desperationem, et blasphemiam, quibus mors est preeligenda, et preoptanda, ideo subdit.
marg.|  .11. Que est enim fortitudo mea. quasi dicat non est intantum confirmata in bono, quin debeam timere de casu.
marg.|  .12. Aut quis finis meus, etc. Hoc expresse dicitur contra errorem Eliphaz, qui negabat adversitates huius vite ordinari ad finem vite beate in futuro. Et quia consideratio huius finis facit patienter tolerare adversa huius vite, ut patet in martyribus, et ideo hoc remoto secundum errorem Eliphaz, non remanet ratio patienter sustinendi, sed magis mortem optandi, ut miseriis finis imponatur.
marg.|  .13. Nec fortitudo lapidum fortitudo mea. Fortitudo enim lapidum est sine sensu, et ideo non dolent si conterantur, vel scindantur, et similiter est de ere. Fortitudo autem humana, et caro sunt in natura sensitiva, que de necessitate percipit lesionem, et dolet, nisi hoc miraculo impediatur per potentiam divinam.
Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.95} .1. Ecce non est auxilium. Hic consequenter Iob ostendit suam querimoniam fuisse rationabilem propter defectum remedii contra malum sibi a Deo inflictum, et primo Iob ostendit propositum, secundo respondet cuidam obiectioni, ibi. Considerate. tertio removet quoddam dubium, ibi. Verumtamen. Circa primum sciendum, quod contra malum illatum homo habet remedium. Uno modo per se, s. quando habet divitias, vel filios potentes, seu robur corporis, per que potest malum illatum repellere, sed omnia ista erant ipsi Iob subtracta, ut dictum est supra j. cap. et 2. Et ideo dicit. Ecce non est auxilium mihi in me. Secundo habet remedium per amicos bonos, si sibi remanserint, quia multa per amicos possumus, que per nosipsos non possumus. Talia autem erant subtracta ipsi Iob per procurationem ipsius Sathan, ut dictum est supra secundo capitulo, et hoc est, quod dicit.
marg.|  .2. Et necessarii quoque mei. Idest amici charissimi.
marg.|  .3. Recesserunt a me. de mea adversitate non curantes, quia tamen istud est culpabile in amicis, ideo subdit.
marg.|  .4. Qui tollit ab amico suo misericordiam. subtrahendo sibi auxilium tempore necessitatis.
marg.| {3.96} .5. Timorem domini derelinquit. scilicet filialem, quia Deum offendit.
marg.|  .6. Fratres mei. id est consanguinei mei.
marg.|  .7. Preterierunt me, etc. non curantes de mea relevatione, et quia hoc est culpabile, ideo subditur.
marg.|  .8. Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Idest, qui propter timorem minoris periculi dimittit subvenire amico suo in necessitate posito, scilicet ne per tale adiutorium eius facultates diminuantur, incurret maius periculum, scilicet penam a Deo sibi infligendam.
marg.|  .9. Tempore quo fuerint dissipati. per mortem.
marg.|  .10. Peribunt. quia iudicium sine misericordia fiet ei, qui non miseretur, Iaco. 2.c.
marg.|  .11. Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Loquitur de eis secundum metaphoram pruine, que statim dissolvitur cum tangitur a sole, sic ad tactum divini iudicii solventur a prosperitate presentis vite.
marg.|  .12. Involute sunt semite gressuum eorum. fraudulentiis, et astutiis.
marg.|  .13. Ambulabunt in vacuum. quia non venient ad terminum debitum, qui est beatitudo futura, sicut medicina dicitur in vacuum propinata, que non inducit sanitatem.
Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.97} .1. Considerate semitas Thema. Hic consequenter respondet cuidam obiectioni, que posset sibi fieri, eo quoddixerat amicos suos ab eo declinasse, quia tres amici sui supradicti venerant ad eum consolandum, ut habetur supr. 2.c. tamen per ipsum Sathan fuerunt inducti ad ipsum Iob increpandum, et sic adventus eorum non fuit ei consolabilis, et hoc est, quod dicitur : Considerate semitas Thema. idest, adventum Eliphaz Themanitis.
marg.|  .2. Itinera Saba. id est, adventum aliorum.
marg.|  .3. Et expectate paulisper. id est considerate, quod adventus eorum non fuit mihi consolabilis, nec in aliquod auxilium, ideo subditur.
marg.|  .4. Confusi sunt, quia speravi. idest, quia eram in statu miserie, in {3.98} quo deberem auxilium ab eis sperare, confusi sunt, quia non habebant voluntatem adiuvandi per ipsum Sathan a bono proposito immutati.
marg.|  .5. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. quod homo in tanta miseria constitutus reputaretur eorum amicus, et ideo convertendo sermonem ad eos dicit.
marg.|  .6. Et modo videntes plagam meam timetis. ne aliquid pro sublevatione mea repetam a vobis.
marg.|  .7. Numquid dixi, afferte mihi. quasi dicat iste timor in vobis est frustra.
marg.|  .8. Docete me. si habetis maiorem scientiam.
marg.|  .9. Et ego tacebo. ut audiam, et per hoc innuit contrarium, quia pro consolationibus dixerunt sibi verba pungitiva, et detractoria. ideo sequitur.
Numérotation du verset Iob. 6,ad litteram 
marg.| {3.99} .1. Quare detraxistis sermonibus veritatis. quibus Iob dixerat, flagella presentis vite in sanctis hominibus ordinari ad consolationem vite future.
marg.|  .2. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis. idest, curiose componitis, ut videantur magis bona.
marg.|  .3. Et in ventum verba profertis. id est, ad ostentationem vestram.
marg.|  .4. Super pupillum irruitis. vocat autem Iob se pupillum, tamquam omnibus bonis temporalibus denudatum.
marg.|  .5. Et subvertere nitimini amicum vestrum. conantes eum ostendere erroneum, et blasphemum, ut patet ex predictis.
marg.|  .6. Verumtamen, quod cepistis explete. Hic consequenter Iob removet dubium, quia ex eius verbis immediate propositis posset aliquis credere, quod reformidaret cum Eliphaz, et eius sociis disputare de supraposita {3.100} questione, ideo hoc removet, dicens. Verum tamen, quod cepistis explete. arguendo contra me. Et quia arguens debet etiam audire, ideo subditur : Prebete aurem etc. et debitum modum disputandi tangit, dicens.
marg.|  .7. Respondete obsecro absque contentione. quia litigiosi in disputationibus magis volunt obtinere iniuriosis clamoribus, quam veris rationibus. et ideo subditur :
marg.|  .8. Loquentes id quod iustum est iudicate. Id est, proponatis tantum vera et recipiatis.
marg.|  .9. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem. Idest, aliquid contra iustitiam, que debetur proximo.
marg.|  .10. Nec in faucibus meis stultitia personavit. Idest, aliquid contra sapientiam qua recte de Deo sentitur. Intendebant enim defendere, et probare veritatem circa humana, et divina.
Numérotation du verset Iob. 6,moraliter 
marg.| {3.89} .1. Respondens autem Iob, dixit  : Sicut dictum est supra, Iob significat bonum doctorem, vel prelatum, propter quod tenet typum Christi, qui doctorum princeps est, et pastorum. Sicut autem persecutionem membrorum suorum suam dixit. Act. 9.a. Saule, Saule quid me persequeris. sic eorum peccata {3.90} dixit sua, Ps. 21.a. Longe a salute mea verba delictorum meorum. quorum remissionem desiderat di.
marg.|  .2. Utinam appenderentur peccata mea. In statera, nanque divine iustitie passio Christi preponderat peccatis humane nature.
marg.|  .3. Unde et verba dolore sunt plena. Mt. 26.d. Tristis est anima mea usque ad mortem.
Numérotation du verset Iob. 6,moraliter 
marg.| {3.91} .2. Quia sagitte domini sunt in me. Clavi enim, et lancea Christi corpus perforantes possunt dici sagitte.
marg.|  .4. Quarum indignatio ebibit spiritum meum. Iohan. 19.f. Et inclinato capite tradidit spiritum.
marg.|  .6. Et terrores domini militant contra me. idest pene mortis, que est ultimum terribilium.
marg.|  .8. Numquid rugiet onager etc. Per onagrum, et bovem, qui sunt animalia bruta, significantur homines carnales vitam pecudum eligentes, et per herbam, et presepe plenum, abundantia deliciarum{3.92} in quibus quiescunt voluptuosi tamquam in optato fine, et per consequens abhorrent labores corporis, et dolores, ideo subditur.
marg.|  .10. Aut poterit comedi insulsum. sed per mutationem dextere excelsi de carnali fit aliquando fortis amore Christi ad perferendum aspera, sicut patet de sancto Bonifacio martyre. Ideo in persona talis dicitur.
marg.|  .12. Que prius nolebat tangere anima mea. Nam martyrium, quod prius abhorrebat, ardenter pro Christo desiderabat, sicut famelicus escam, cuius dilatio angustiat famescentem.
Numérotation du verset Iob. 6,moraliter 
marg.| {3.93} .3. Quis det, ut veniat petitio mea. ut ad celi gaudium veniam per martyrium. Philip. j.c. Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.
marg.|  .5. Qui cepit ipse me conterat. idest Deus, qui dedit mihi martyrii desiderium, ipse perficiat.
marg.|  .10. Nec contradicam sermonibus sancti. sed magis benedicam Deum celi.
marg.|  .11. Que est enim fortitudo mea. quasi dicat tolerantia martyrii non provenit ex hominis virtute, sed ex dono Dei.
marg.|  .12. Aut quis finis meus. quasi dicat non prosperitas huius vite, sed future, {3.94}quod sustinebat Iob contra amicos suos, vitam aliam non credentes. Sed quoniam martyres de communi cursu sentiebant dolores, inde dicebat Eleazarus 2. Mach. 6.g. Tu scis domine cum a morte possem liberari graves corporis sustineo dolores, secundum animam autem propter timorem tuum libenter hec patior, ideo sequitur.
marg.|  .13. Nec fortitudo lapidum. qui sunt insensibiles.
marg.| Fortitudo mea. Et quoniam propinqui martyrum aliquando martyrizabant eos, sicut patet de patre sancti Chrisanti, et de patre sancte Christine. ideo sequitur :
Numérotation du verset Iob. 6,moraliter 
marg.| {3.95} .1. Ecce non est auxilium mihi in me. idest in mea cognatione.
marg.|  .2. Necessarii quoque mei. id est amici mei. Sed econtra molles, et effeminati penas presentis vite fugientes, incurrunt penas inferni, que sunt multo maiores, ideo subditur.
marg.|  .8. Qui timent pruinam, irruet super eos nix, tempore quo fuerint dissipati, {3.96} idest, discrasiati.
marg.|  .11. Et ut incaluerint. idest, infirmitas invaluerit.
marg.|  .11. Solventur de loco suo. per separationem anime a corpore.
marg.|  .12. Involute sunt semite gressuum eorum. quia sicut involutus reti, quando vult surgere iterum cadit, sic isti ruunt de peccato in peccatum.
marg.|  .13. Ambulabunt in vacuum. quia non attingent ad bravium, sed ad contrarium. ideo sequitur.
Numérotation du verset Iob. 6,moraliter 
marg.| {3.97} Peribunt, considerate semitas Thema, etc. dicit contra amicos Iob, qui felicitatem hominis ponebant in prosperis huius vite, per quos significantur carnales, contra quos dicitur hic.
marg.|  .1. Considerate semitas, etc. acsi dicatur, si sententia talium pensetur, nulla aut parvula felicitas est, que ab eis expectatur.
marg.|  .4. Confusi sunt. vitam pecudum eligentes.
marg.| Quia speravi. in bonis spiritualibus, et eternis.
marg.|  .5. Venerunt quoque usque ad me. ad consolandum, et versi sunt ad {3.98} desolandum.
marg.| Et pudore cooperti sunt. reputantes me percussum propter magnitudinem flagitiorum meorum.
marg.|  .6. Et modo videntes plagam meam timetis. ne temporale subsidium queram a vobis, quod non est verum, ideo subditur.
marg.|  .7. Numquid dixi. Sed si spirituale bonum possetis mihi conferre libenter acciperem, ideo subditur.
marg.|  .8. Docete me. Sed quoniam mali non diligunt veritatem, sed magis eius subversionem, ideo sequitur. Quare detraxisti sermonibus veritatis, etc.
Numérotation du verset Iob. 6,$additio 1 
marg.| {3.99} In c. 6. ubi dicitur in postilla. Circa primum sciendum, quod Eliphaz imponebat Iob falsam, et erroneam sententiam.
marg.| In hoc, quod dicit Iob : Utinam appenderentur peccata mea, translatio nostra multum deviat ab Hebraica veritate in Hebreo enim sic habetur : Utinam appenderetur ira mea, et calamitas, quam patior simul in statera, quoniam arena maris he graviores apparent, {3.100} unde, et verba mea absorpta sunt. Ad quorum intelligentiam attendendum est, quod hic incipit Iob disputare contra amicos seu adversarios. In prima enim propositione, que sup. c.3. continetur, nihil contra eos dixerat, cum nondum mentem eorum habuisset, sed solum tristitiam suam tragedice proposuerat, ut dictum est, sed modo post quam audivit Eliphaz imponentem sibi totam flagellorum suorum culpam, ut patet in dictis suis, provocatus est ad iram, eo quod videbatur parvipendi seu contemni ab ipso Eliphaz. Parvipensio{3.101} enim seu contemptus causant iram, secundum Philosophum in secundo Rhetorice. Ira autem impedit rationem. Unde Greg. in Moralibus. Ira intelligentie lucem subtrahit, et mentem provocando confundit. Tristitia etiam aggravat animum in tantum, quod si omnem spem evasionis excludat, ipsum absorbet, ut in prima secunde q. 37. art. 2. in responsione ad tertium argum. Unde videns Iob in seipso passionem ire ex dictis Eliphaz causatam, similiter, et tristitiam magnam ex suis calamitatibus, timens ne forte in dicendis per ipsum aliquid inconvenienter diceretur ex perturbatione predictarum passionum, idcirco in primordio sue disputationis proposuit, quod sua ira, et calamitas erant graviores arenis, et hoc cum dicit : Utinam appenderetur ira mea. scilicet quam dicta Eliphaz in me causarunt, et calamitas, quam patior, s. in afflictionibus meis. Simul in statera, ita quod ira, et calamitas in una statera ponerentur, et arena maris in alia, et sic dicit, quod iste due passiones essent graviores arena maris. Ex quo concludit : Unde, et verba mea sunt, absorpta, eo quod iudicium rationis ex vehementia talium passionum consuevit ab sorberi, et per consequens verba prolata, talibus existentibus passionibus, et isti duo versus sunt quoddam preambulum notabiliter excusans ipsum Iob a multis, que per ipsum in processu disputationis minus caute fuerunt dicta, ut in sequentibus patet. Quam quidem excusationem Iob, qui locum respondentis in huiusmodi altercationibus principaliter tenuit, in proprio posuit loco, scilicet in sue disputationis primordio, in quo respondentes consueverunt huiusmodi excusationes seu protestationes proponere. Si autem dicatur, quomodo Iob, qui virtuosus, et patiens erat, irasceretur contra Eliphaz, et alios, et non potius dissimulasset seu patienter tolerasset : Iuxta illud Ps. 37.c. Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
marg.| Dicendum quod Iob potest excusari ab impatientia in hoc multipliciter : Tum quia ira, quam dicit se habere, intelligenda est secundum vires inferiores tantum, sicut dictum est de sua tristitia. unde notanter dicit : Verba mea absorpta sunt. quasi dicat. Licet intellectus meus, vel ratio non est absorpta, verba tamen exteriora sunt absorpta : Tum quia hoc faciebat propter bonum eorum, qui ei contumelias inferebant ut de cetero talia non attentarent, iuxta illud Pro. 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Tum etiam propter bonum multorum, quorum profectus impeditur per contumelias iustis illatas. Unde Greg. super Ezechi. homil. 20. Hi quorum vita exemplo imitationis est posita, debent si possunt detrahentium sibi verba compescere, etc.
Numérotation du verset Iob. 6,additio 2 
marg.| In eodem cap. 6. ubi dicitur in postilla, ideo sequitur. Quare detraxistis sermonibus veritatis.
marg.| Secundum sanctum Thomam in sua expositione hoc, quod dicit Iob : Quare detraxistis sermonibus veritatis, non est referendum ad hoc, quod Iob dixerat, flagella presentis vite in sanctis hominibus ordinari ad consolationem future vite, cum hoc Iob non dixerat adhuc, licet hoc postea dicat, sed referendum est ad afflictionem, quam patiebatur ex dictis Eliphaz, dicens quod mala, que ipsi Iob contigerant, procedebant ex sua culpa, in qua detractione seu contumelia ipse Eliphaz ledebat ipsum Iob in sua fama, que est maximum hominis bonum inter bona exteriora, et quia hoc faciebat Eliphaz sine hoc, quod haberet rationem ad talem detractionem faciendam, ideo dicit : Quare detraxistis sermonibus veritatis. Et ut hec detractio ostendatur inexcusabilis, excludit omnia illa quibus aliquis reprehensor posset a detractione excusari. Quorum primum est, cum quis maioris auctoritatis alium reprehendit, et hoc excludit dicens, cum ex vobis nullus sit, qui posset me arguere. Secundum cum aliquis verba dura contra aliquem profert ad eius utilitatem, non ad exacerbandum ipsum, et hoc removet, dicens : Ad increpandum tantum, scilicet, et non ad utilitatem eloquia concinnatis, id est, studio se componitis, ut non videantur leviter esse dicta. Tertium est, cum aliquis verba, que profert contra aliquem efficacibus rationibus munit, quod removet dicens : Et in ventum verba profertis, quasi dicat verba vestra inania sunt nullum robur rationis habentia. Quartum est, cum aliquis aliquem reprehendit eo tempore, et statu, in quo presumi potest, quod {3.102} non inde deterior, sed melior fiat. Unde tempore quo aliquis est vehementer contristatus, et ad iram dispositus, non est reprehendendus, quia sic non videtur, quod reprehensor vult correctionem, sed potius subversionem eius, ideo dicit : Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Seipsum pupillum nominat, quia in tristitia omnium auxilio destitutus erat.
Numérotation du verset Iob. 6,replica 
prol.| REPLICA. In capitulo 6. ubi dicitur : Utinam appenderentur, etc. Burgens. corrigendo litteram nostram aliqua supponit, et aliqua infert. Supponit primo, quod Iob usque ad illum locum ignoraverit errores amicorum suorum, ideo usque huc nihil contra eos dixit. Hoc autem suppositum fore falsum ostensum est, supra in correctorio primo tertii cap. Supponit secundo, quod Iob fuit per Eliphaz provocatus ad iram propter eius parvipensionem, et contemptum. Illud suppositum etiam videtur falsum, quia talis ira multipliciter culpabilis fuisset in tam sancto viro, nec in aliqua autentica scriptura reperitur simile huic supposito de Iob, imo ipsemet in fine huius capituli protestatur se rationabiliter dixisse, et dicere velle, quod non est irati sic descripti per Burgensem cuius ratio confusa est, et absorpta. Et etiam dominus reprehendens Iob, infra 38. capit. non reprehendit eum de huiusmodi ira contra amicos sumpta, sed solum de incauta locutione contra Deum, ut patet ibidem. Tertio supponit, quod arene maris debeant poni pro pondere contra iram, et calamitatem ipsius Iob, quod suppositum extranee sonat. Nam in scripturis, arena non accipitur communiter pro continuo, sed discreto, ut non significet magnum, sed multum, ut patet Ge. 22. et 32. Iosue 11. et aliis locis plurimis. Ponitur hic igitur pro multitudine passionum, non pro magnitudine, per consequens, nec pro pondere in statera appendendo. Post illa sic supposita infert Burgens. primo quod ex talibus passionibus ire verba Iob fuerunt absorpta ex defectu iudicii rationis, quod non videtur viro recto huic ascribendum. Infert secundo Burgens. quod allegatio huiusmodi passionem excusat Iob in multis incaute dictis, et sic tenet modum protestationis in scholis fieri consuete, que excusatio etiam modici ponderis est, nam apud amicos non fuit excusatus, qui verba sua egreferentes, et erronea reprobaverunt, nec apud Deum, quia ipsum de incaute dictis corripiebat, ut patet 38. huius. Ideoque Hebraicam litteram per Burgensem confictam, et super talibus falsis suppositis, et illatis fundatam, non oportet attendere presertim cum sanctus Gre. et alii omnes in translatione rationabiliter exposita sunt contenti, ut peccata Iob, et eius calamitas ponderentur, et quod calamitas videtur gravior peccatis quasi arena maris, idest, multipliciter, ut postilla. exponit.
marg.| In eod. c. ubi postillator exponit illud. Quare detraxistis sermonibus veritatis, de sententia ipsius Iob, s. quod afflictio in presenti non semper est punitio peccatorum, sed tentatio aliquando ob cumulum meritorum, et premiorum. Burgens. cum sancto Tho. se opponit exponens de Eliphaz, qui detraxit fame ipsius Iob, dicens eum sic flagellatum propter peccata sua excessiva. Sed quia detractio fame consistit in facto, et non in sermone, impropria videtur expositio, cum in littera non dicatur, detractum facto fame, sed sermonibus veritatis. Qui autem sint sermones veritatis quibus hic Iob conqueritur detractum requirendum est : Non enim sermones Eliphaz contra Iob, quia illi non sunt sermones veritatis, sed erronei, et si qua dixit intermiscendo vera, illis veris non detraxit, sed potius proposuit. Restat igitur, quod fuerunt sermones Iob, quibus obiurgabat errores amicorum ab olim sibi notos, prout c. 3. dictum est in correctorio primo, et ad illum sensum tendunt modi loquendi in hoc c. cum dicitur : Quis det, ut veniat petitio mea, et tribuat mihi Deus quod expecto, et qui cepit ipse me conterat, et hec sit mihi consolatio, ut affligens me dolore non parcat. Hi enim sermones sunt sermones veritatis ex supradictis sermonibus c. 3. ortum habentes, et respectum, ubi dicitur : Quare non in vulva mortuus sum, etc. Sicut ibi postil. exponit. unde sermones huius cap. nisi ad futuram sanctorum in hac vita afflictorum remunerationem pertineant, non sermones veritatis, sed fatuitatis sunt. Quis enim, nisi desipiens. petit afflictionem finalem superaddi sine respectu, et spe premii, nisi velit incidere in errores amicorum Iob in huiusmodi afflictione desperantium de vita futura.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_6)

Notes :