Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Iob. 12,1 

1 Respondens autem Iob dixit :
1 Hic incip. cap. 12
Numérotation du verset Iob. 12,2 

Ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia,
Numérotation du verset Iob. 12,3 

et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum.
Quis enim hec que nostis ignorat ?
Numérotation du verset Iob. 12,4 

Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum
et exaudiet eum. Deridetur enim iusti simplicitas.
Numérotation du verset Iob. 12,5 

Lampas
contempta
apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum
Numérotation du verset Iob. 12,6 

abundant tabernacula
predonum
et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus2
2 manus] manibus Weber
eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,7 

Nimirum
interroga iumenta
et docebunt te, et volatilia celi et indicabunt tibi.
Numérotation du verset Iob. 12,8 

Loquere terre
et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Numérotation du verset Iob. 12,9 

Quis ignorat
quod omnia hec manus Domini fecerit,
Numérotation du verset Iob. 12,10 

in cuius manu
anima omnis viventis
et spiritus universe carnis hominis ?
Numérotation du verset Iob. 12,11 

Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem ?
Numérotation du verset Iob. 12,12 

In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia.
Numérotation du verset Iob. 12,13 

Apud ipsum est sapientia et fortitudo,
ipse habet consilium et intelligentiam.
Numérotation du verset Iob. 12,14 

Si destruxerit nemo est qui edificet.
Si3 incluserit hominem,
3 Si] et praem. Weber
nullus est qui aperiat.
Numérotation du verset Iob. 12,15 

Si continuerit aquas omnia siccabuntur,
et si emiserit eas subvertent terram.
Numérotation du verset Iob. 12,16 

Apud ipsum
est fortitudo
et sapientia.
Ipse novit et decipientem et eum qui decipitur,
Numérotation du verset Iob. 12,17 

adducit consiliarios in stultum finem
et iudices in stuporem.
Numérotation du verset Iob. 12,18 

Balteum regum dissolvit et precingit funerenes eorum.
Numérotation du verset Iob. 12,19 

Ducit sacerdotes inglorios
et optimates supplanta.
Numérotation du verset Iob. 12,20 

Commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens,
Numérotation du verset Iob. 12,21 

effundit despectionem
super principes,
et eos qui oppressi fuerant
relevans,
Numérotation du verset Iob. 12,22 

qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis,
Numérotation du verset Iob. 12,23 

qui multiplicat gentes et perdet eas
et subversas in integrum restituit4.
4 restituit] restituet Weber
Numérotation du verset Iob. 12,24 

Qui immutat cor principum populi terre et decipit eos, ut frustra incedant per invium.
Numérotation du verset Iob. 12,25 

Palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios.

Capitulum 12

Numérotation du verset Iob. 12,ad litteram 
marg.| {3.149} .1. Respondens autem Iob. Hic consequenter post obiectionem Sophar ponitur ipsius Iob responsio. Circa quam sciendum, quod Sophar, et socii eius ad duo tendebant, ut patet ex predictis. Primum est dicere aliqua magnifica de Dei potentia, et sapientia, et huiusmodi, ut per hoc viderentur ipso Iob sapientiores, et sententie eorum contra Iob veriores. Secundum est, ex dictis de Deo aliqua falsa concludere contra Iob, propter quod Sanctus Iob in sua responsione primo removet primum, secundo secundum capit. sequenti Circa primum primo ostendit Iob, quod ea que dixerant de Deo, non erant sibi ignota. Secundo quod etiam aliis hominibus erant, vel poterant esse communiter nota : et per hoc excluditur ab eis excellentia respectu aliorum, et confutatur eorum iactantia : secunda ibi : Nimirum interroga. Circa primum dicit Iob ex dictis eorum iactatoriis concludendo.
marg.|  .2. Ergo vos estis soli homines. Quia homo differt ab animalibus brutis per intellectum : et ideo ex hoc quod pretenditis, vos tantum habere intellectum de divinis, videtur quod alios homines quasi bruta animalia reputetis ; et per consequens. .3.   Vobiscum morietur. Si tantum est in vobis, sed hoc est falsum, unde subdit. .4.   Et mihi est. Id est intellectus {3.150} qui per cor in sacra scriptura designatur secundum illud Ps. 36.f. Lex Dei eius in corde ipsius. .5.   Nec inferior. In notitia, vel scientia divinorum de qua vos iactatis, et ne hoc dictum imputetur iactantia ipsius Iob, subdit. .6.   Quis enim. Quasi diceret non est presumptuosum quod dico me scire illa que possunt ab aliis communiter sciri, et ideo quod mihi imponitis horum ignorantia, est magna derisio, propter quod sequitur. .7.   Qui deridetur. A quo deberet honorari, propter quod gravior est derisio. .8.   Invocabit Deum. Quia proprium eius est subvenire ubi subtrahitur humanum subsidium ; et quia talis derisio, ut frequenter se extendit ad alios sanctos, ideo sequitur. .9.   Deridetur enim. id est vita eorum sine plica dolositatis deridetur ab hominibus mundanis, qui constituunt finem suum in temporalibus bonis, que ut frequenter acquiruntur fraudibus, et mendaciis. Ideo reputant iustos talia fugientes fatuos, et ignorantes, ideo dicitur.
marg.| .10. Lampas contempta apud cogitationes divitum. Id est, illorum qui finem constituunt in huiusmodi divitiis, apud tales enim contemnitur vita iustorum, licet sit lampas, et contentiva lucis sapientie, et ardoris caritatis, ideo subditur.
marg.|  .11. Parata ad tempus statutum. Id est, ad beatitudinem futuram per vite meritum ; et quia homines mali non solum derident iustos, sed etiam prorumpunt usque ad contemptum Dei, ideo subditur.
Numérotation du verset Iob. 12,ad litteram 
marg.| {3.151} .1. Abundant tabernacula. Quia bona aliorum per fas, et nefas indifferenter rapiunt sibi. .2.   Et audacter provocant. Id est, sine timore.
marg.|  .3. Cum ipse dederit, etc. Quia potestas qua male faciunt inest eis a Deo, licet ea abutantur, tanquam Deo ingrati.
marg.|  .4. Nimirum, etc. Hic consequenter ostendit Iob ea de quorum notitia amici sui se iactabant, etiam aliis hominibus esse nota : et primo hoc proponit, secundo declarat modum per quem homines deveniunt in cognitionem divinorum, ibi ; Nonne auris. Circa primum dicit.
marg.|  .5. Interroga iumenta, etc. Interrogare creaturas, est earum naturas considerare : et responsio earum est in hoc, quod ex tali consideratione homo assurgit ad cognitionem Dei, qui est prima causa omnium, ideo subditur.
marg.|  .6. Quis ignorat quod omnia. Quasi diceret, nullus, aut pauci : quia omnes confitentur Deum esse primam causam omnium ; in cuius manu est anima omnis viventis, scilicet irrationabilis, cuiusmodi sunt animalia, pisces, et aves. .7.   Et spiritus universe. Id est, anima rationalis.
marg.|  .8. Nonne auris, etc. Hic consequenter ostendit modum deveniendi {3.152} in cognitionem Dei. Secundo ostendit, quod per talem modum cognoscuntur proprietates divine, ibi ; Apud ipsum. Circa primum sciendum, quod omnis cognitio humana que modo naturali acquiritur, de qua hic agitur, a sensibus oritur ; sensus autem auditus maxime valet ad notitiam, que acquiritur per doctrinam, et quantum ad hoc dicit ; Nonne auris verba, etc. experientia vero maxime valet ad cognitionem que est per inventionem, ut habetur 1. Metaphysice, talis autem experientia designatur cum dicitur. .9.   Et fauces comedentis. Licet enim sensus visus plus faciat ad accipiendum experientiam, quam gustus ; tamen quia gustus est quidam tactus, et homo in certitudine tactus excedit omnia animalia, non autem in aliis sensibus ; ideo per gustum certitudo experientie designatur, que etiam in aliis sensibus invenitur, et ex duobus modis acquirendi scientiam predictis subdit.
marg.|  .10. In antiquis est sapientia. Quia per longitudinem temporis potuerunt plura audire, et experiri circa speculabilia, et etiam circa agibilia, ideo subditur : Et in multo tempore prudentia. Hic consequenter ostendit qualiter modis predictis habetur notitia de divinis, et primo proponit {3.153} propositum, et secundo declarat ibi : Si destruxerit. Circa primum proponit quatuor de Deo . Circa quod sciendum est, quod in cognitione nostra primum est notitia principiorum, que sunt naturaliter nota, tam in speculabilibus quam in agibilibus : et hoc designatur hic per intelligentiam, unde et habitus principiorum vocatur intellectus. Secundum est notitia conclusionum que ex principiis deducuntur : et hoc designatur per consilium largo modo acceptum, prout importat quamdam investigationem et discursum a principiis ad conclusiones in speculabilibus et agibilibus : quamvis proprie loquendo consilium tantum sit in agibilibus. Tertium est certum iudicium de conclusionibus inventis, et hoc vocatur hic sapientia. Quartum autem sequitur ad ista, scilicet potentia exequens, et hec vocatur hic fortitudo. Quicquid autem perfectionis est in creaturis, excellentius est in Deo : et ideo ista quatuor dicuntur hic in Deo esse quantum ad id quod habent perfectionis, remota omni imperfectione : licet enim Deus cognoscat principia et conclusiones quod est perfectionis, non tamen acquirit notitiam conclusionum per notitiam principiorum : quia talis acquisitio per discursum, imperfectionem includit. Sciendum etiam quod licet ista quatuor realiter distinguantur in nobis, in Deo tamen distinguuntur sola ratione : quia perfectiones que sunt in creaturis divisim et distincte, in Deo sunt unite.
Numérotation du verset Iob. 12,ad litteram 
marg.|  .1. Si destruxerit. Hic consequenter ostendit, quod quatuor predicta apparent in Deo ex effectibus suis hominibus notis, et primo hoc ostendit de tribus scilicet de fortitudine, sapientia, et consilio. secundo de intelligentia, ibi : Qui immutat. Primum autem ostendit dupliciter : primo in quodam generali. secundo applicando ad status hominum in speciali ibi : Baltheum regum. Circa primum dicit : Si destruxerit. regna vel civitates vel huiusmodi.
marg.| {3.154} .2. Nemo est qui edificet. contra eius voluntatem.
marg.|  .3. Sic incluserit hominem. materiali carcere vel infirmitate.
marg.|  .4. Nullus est qui aperiat. ipsum liberando : et sic patet quod in eo est fortitudo maxima, quia nullus potest ei resistere : hoc etiam concludit ex effectibus magis generalibus dicens :
marg.|  .5. Si continuerit aquas. ita quod non descendat de celo pluvia, sicut fecit ad preces Elie 2Rg. xvii.c.
marg.|  .6. Omnia siccabuntur. in superficie terre.
marg.|  .7. Si emiserit eas. in nimia abundantia, sicut fecit tempore Ne.
marg.|  .8. Subvertent terram. idest, habitantes in terra, quia tunc solum remanserunt octo persone, et quia ista ostendunt infinitatem divine potentie, concludit : Apud ipsum est fortitudo. Consequenter idem ostendit de sapientia dicens : Et sapientia. quod declarat dicens :
marg.|  .9. Ipse novit et decipientem, etc. perfecte enim sapientis est deprehendere astutias decipientium et simplicitates ab eis deceptorum. Consequenter idem ostendit de consilio, dicens :
marg.|  .10. Adducit consiliarios in stultum finem. quando subtrahendo gratias suas obnubilatur eorum intellectus, qui consueverunt dare certa consilia et congrua ad finem intentum, et tunc dant incongrua : et sic perveniunt ad finem oppositum : sicut dicitur Esaie. 19.b. Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium.
marg.|  .11. Et iudices in stuporem. Hic accipiuntur iudices qui solent bene iudicare de agibilibus : et ideo quando contrarium iudicii sui accidit, stupent et admirantur.
marg.|  .12. Baltheum regum. Hic ostendit predicta applicando in speciali ad status hominum, qui videntur potiores, dicens : Baltheum regum. idest, virtutem eorum militarem scilicet exercitum.
marg.|  .13. Dissolvit. quando contra spem humanam debellantur.
marg.|  .14. Et precingit. quando sic devicti ligati in captivitatem ducuntur.
Numérotation du verset Iob. 12,ad litteram 
marg.| {3.155} .1. Ducit sacerdotes inglorios. quando simul ducuntur in captivitatem cum regibus, sicut sacerdos summus fuit ductus in captivitatem cum Sedechia rege. Et bene dicit inglorios, quia sacerdotes solent in populo pre ceteris honorari : et sic per oppositum ostendit calamitatem eorum : et sic patet quod in Deo est fortitudo. Et idem ostendit de consilio, dicens :
marg.|  .2. Et optimates supplantat. dicuntur autem optimates optimi consiliarii, quos supplantat involvendo eos in astutiis suis : et sic dant inutile consilium vel nocivum loco boni. consequenter hoc idem ostendit de sapientia, dicens :
marg.|  .3. Commutans labium veracium. id est eorum qui solent vera loqui, sicut philosophi, quibus aliquando propter eorum elationem subtrahitur lumen cognitionis vere : et sic falsa loquuntur secundum quod dicitur ad Roma. 1. capit. Dicentes se esse sapientes. stulti facti sunt, etc.
marg.|  .4. Et doctrinam senum auferens, etc. eos infatuando predicto modo, non quod aliquando falsum a Deo immittatur intellectibus eorum : sed quia ex demeritis eorum subtrahit illustrationem suam : et sic cadunt a veritate per proprium defectum.
marg.|  .5. Effundit despectionem super principes. Quando aufert eos a statu honoris, et subiicit eos illis qui prius fuerant eis subiecti.
marg.|  .6. Et eos qui oppressi fuerant. Per violentiam principum.
marg.| {3.156} .7. Relevat. a subiectione eorum.
marg.|  .8. Qui revelat. auferendo incarceratos de imis carceribus et tenebrosis.
marg.|  .9. Et producit in lucem umbram mortis. id est habitantes quasi in umbra mortis. sicut sunt incarcerati qui timent quotidie interfici, cum et isti producuntur in lucem, quando ex insperato liberantur, sicut fuit de Ioachin rege Iude, quem Evilmerodach extraxit de carcere, ponens eum inter primos regni sui.
marg.|  .10. Qui multiplicat gentes. sicut fuit ante diluvium, ut habetur Gn. 6.
marg.|  .11. Et perdit, etc. sicut fuit in diluvio.
marg.|  .12. Et subversas, etc. sicut fuit post diluvium per Ne et posteritatem eius. Omnia ista induxit Iob. quia declarant magnitudinem divine potentie, et profunditatem sapientie, et certitudinem sui consilii, quia numquam deficit a fine intento.
marg.|  .13. Qui immutat. Hic ostendit quod in Deo est intelligentia : quod maxime patet per hoc quod ad voluntatem suam immutat intellectum et voluntatem hominum, etiam maximorum, secundum quod dicitur Prover. 20.a. Cor regis in manu domini, quocumque voluerit inclinabit illud : et sic patet quod in cordibus hominum intime operatur : et hoc est quod dicit : Qui immutat cor principum populi terre, et per consequens subditorum qui solent sequi voluntatem principum.
Numérotation du verset Iob. 12,ad litteram 
marg.| {3.157} .1. Et decipit eos, etc. Non sic intelligendo, quod deceptio directe sit a Deo, sed quia suo iusto iudicio subtrahit lumen suum directivum, et sic homo cadit in deceptionem per proprium defectum.
marg.|  .2. Ut frustra incedant per invium. Quia non perveniunt ad finem intentum. Errat autem homo dupliciter. Uno modo per ignorantiam, {3.158} et quantum ad hoc dicit : Palpabunt quasi in tenebris. Alio modo per passionem, et quantum ad hoc dicit.
marg.|  .3. Et errare faciet eos quasi ebrios. Passionati enim sunt sicut ebrii, qui aliter iudicant de agendis in ebrietate quando sunt extra passionati, aliter iudicant quando sunt extra passionem quam passione detenti, sicut iratus inquantum talis iudicat statim vindicandum, sedata autem ira iudicat tempus et locum expectandum.
Numérotation du verset Iob. 12,moraliter 
marg.| {3.149} .1. Respondens autem Iob. Licet amici Iob multa vera dicerent : false tamen, et presumptuose ipsum arguebant, cum talis non esset, sicut ei imponebant, propter quod Iob eis respondens typum illius gerit qui presumptiones talium rationabiliter reprimit : sic ex eorum dictis concludit. .2.   Ergo vos. Presumptuosi namque maxime de sua scientia se solos homines esse reputant : propter quod alios bestias vocant. .3.   Vobiscum morietur. Sicut videtur presumptuosis. Unde quidam talis nomine Lucas : cum infirmaretur fecit hos versus : Physica quid facies, Metaphysica vidua fies. Si Lucas moritur, Logica destruitur. .6.   Quis enim. Quasi dicat nulli, aut pauci ; et sic non debetis ex hoc super alios efferri.
marg.| {3.150} .4. Et mihi est. id est intellectus, Ps. 36.f. Lex Dei eius in corde ipsius.
marg.|  .5. Nec inferior. Ut enim reprimendo presumptuosos teneat modestiam, superiorem se non dicit, sed equalem.
marg.|  .7. Qui deridetur. A quo deberet honorari propter quod gravius est ab eo derideri. .8.   Invocavit Deum. Qui est fidelis amicus, nec deficit in necessitatibus. .9.   Deridetur enim. Greg. Nam ab huius mundi sapientibus fatuitas creditur puritatis virtus.
marg.|  .10. Lampas contempta apud cogitationes divitum, etc. Id est superborum. Dicitur autem lampas, quoniam interius lucet ; contempta, quia exterius non apparet ; intus ardet flamma caritatis, foris nulla resplendet gloria decoris.
marg.|  .11. Parata ad tempus statutum, scilicet extremi iudicii, tunc apparebit {3.151} fulgor sui meriti. Sapient. 3.b. Fulgebunt iusti, sicut Sol, etc. Sed econtra mali tunc extinguentur, qui nunc frequenter prosperantur, propter quod subditur.
Numérotation du verset Iob. 12,moraliter 
marg.|  .1. Abundant tabernacula predonum. Greg. Quia plerumque mali eo magis contra Deum elevantur, quo ab eius largitate, et contra meritum ditantur.
marg.|  .5. Interroga iumenta. Per iumenta que sunt quedam hominis iuvamenta, intelliguntur activi, per volatilia celi contemplativi, per terram que calcatur humiles, per pisces qui vocem non habent, in iniuriis illatis sibi tacentes. Hos autem interrogare est virtutes eorum considerare, et eorum responsio est considerantium imitatio. Sed quoniam hoc ex dono Dei procedit, ideo subditur.
marg.| {3.152} .6. Quis ignorat. Et quoniam non solum proficit homo considerando, sed etiam audiendo, subditur.
marg.|  .8. Nonne auris verba diiudicat. Quod fit quando bona verba suscipit, et mala repellit.
marg.|  .9. Et fauces comedentis saporem. Quod fit cum ex cognitione veritatis sequitur gustus devotionis : hoc autem contingit in illis qui sunt immemores Domini passionum, ideo sequitur.
marg.|  .10. In antiquis est sapientia, et in multo tempore. De qua dicitur Sapient. 4.b. Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata. Cani enim sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata. Et hec senectus virtualiter continet multa tempora, ut subditur ibidem. Quod autem Deus ista dare possit iuvenibus etate, ostenditur, cum dicitur.
Numérotation du verset Iob. 12,moraliter 
marg.| {3.153} Apud ipsum, etc.  Si struxerit. scilicet sapientiam alicuius sicut fecit Nabuchodonosor propter suam superbiam. Danie. 4.
marg.|  .3. Si incluserit hominem. auferendo sibi loquelam, sicut fecit Zacharie propter suam incredulitatem Lc. j.e.
marg.|  .5. Si continuerit aquas. sue gratie.
marg.|  .6. Omnia siccabuntur. nam omnia opera bona mortificabuntur.
marg.|  .7. Si emiserit eas. abundanter, sicut fecit apostolis in die pentecostes.
marg.|  .8. Subvertent terram. id est homines terrenos, convertendo eos ad fidem, {3.154} sicut factum est per apostolorum predicationem.
marg.|  .9. Ipse novit et decipientem. ad ipsum puniendum.
marg.|  .9. Et eum qui decipitur. ad damnum eius relevandum.
marg.|  .10. Adducit consiliarios. scilicet malos.
marg.|  .10. In stultum. exemplum de Achitophel, qui se suspendit. 2Rg. 17.f.
marg.|  .11. Et iudices. exemplum Dani. 13. de iudicibus perversis, quos Daniel convicit.
marg.| .12. Baltheum. cum eos in luxuriam cadere permittit, sicut de Salomone dicitur 3Rg. 11. Cumque esset senex depravatum est cor eius per mulieres.
marg.| .14. Et precingit. peccatis.
Numérotation du verset Iob. 12,moraliter 
marg.| {3.155} .1. Renes eorum. Prover. v.d. Iniquitates sue capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. .2.   Ducit sacerdotes. cum propter malam vitam suam gloria privantur, et iusti simplices ad eam elevantur.
marg.|  .4. Commutans labium veracium. id est permittens commutari quando timore damni vel amore lucri veritas omittitur predicari.
marg.|  .5. Effudit despectionem super. id est, demones Eph. vj.b. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum, etc. super istos principes effundit{3.156} despectionem quando reprimit eorum potestatem.
marg.|  .6. Et eos qui oppressi. Quando peccatores a diaboli iugo liberat. Et quoniam hoc procedit ex dei iudiciis nobis occultis : subditur.
marg.|  .8. Qui revelat profunda. Quando diaboli machinationes occultas aperit, ut remedium adhiberi possit.
marg.|  .10. Qui multiplicat gentes. Exemplum de Ninivitis qui multi erant, et subvertendos eos dixit propter culpam, et non fecit propter penitentiam.
marg.|  .13. Qui immutat cor principum populi. scilicet iudaici, cuius sacerdotes {3.157} invidia et odio moti contra Christum, eum interfecerunt {3.158} quem desideraverant venturum.
Numérotation du verset Iob. 12,moraliter 
marg.|  .1. Et decipit. id est decipi permittit, et sic erunt permulta falsa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_12)

Notes :