Capitulum 42
Numérotation du verset
Iob. 42,1
1 Respondens autem Iob Domino dixit :
1 Capitulum 42] .XLI.
CorS1
ΩN
Numérotation du verset
Iob. 42,2
Scio quia2 omnia potes3 et nulla te latet cogitatio.
2 quia CorS1 Ed1455 Rusch Weber] quoniam ΘHG, quod NAL3245 ΩV
|
3 omnia potes
CorS1 NAL3245
ΩV
Rusch Weber
] omnipotens es ΠF ΩN, omnia potes
|
Numérotation du verset
Iob. 42,3
Quis est iste
qui celat consilium4 absque scientia ?
4 consilium] conscilium
NAL3245
Ideo insipienter locutus sum et que ultra modum excederent scientiam meam.
Numérotation du verset
Iob. 42,4
Audi
et ego loquar,
interrogabo te5 et6 responde7 mihi.
5 te Cava ΠF ΛL X ΣT² ΦP ΘG² D S W ΓA ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Ed1455 Rusch Clementina] om. NAL3245
Weber
|
6 et NAL3245 ΩN ΩV Weber] om. F K², + tu Rusch
|
7 responde
NAL3245
ΩV
] ostende
Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 42,5
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te.
Numérotation du verset
Iob. 42,6
Idcirco ipse8 me reprehendo
8 ipse NAL3245 ΩV Rusch Weber] om. ΩS ΩN* (compl. pr. m. marg.)
et ago9 penitentiam in favilla et cinere.
9 ago
NAL3245
] agam ΩN
Numérotation du verset
Iob. 42,7
Postquam autem10 locutus est Dominus11 verba hec ad Iob12,
10 autem] om. NAL3245
|
11 locutus est – Dominus
Rusch Weber
]
inv.
ΩV
|
12 hec ad Iob]
inv. NAL3245
|
dixit ad Eliphaz Themaniten13 : Iratus est furor meus
13 Themaniten] Temanitem ΩN ΩV², Themanites
NAL3245 F* G² K²
ΓA ΩV*
in te et in duos amicos tuos, quoniam non locuti estis14 coram me15 rectum
14 locuti estis ΩM ΩJ ΩS cum Ox. Tur.] inv. NAL3245 ΩN Weber
|
15 coram me] in conspectu meo
NAL3245
|
sicut servus meus Iob.16
16 Iratus est... Iob Philip. (In Iob. 17, 2 laud.)] om. Philip. (textus)
Numérotation du verset
Iob. 42,8
Sumite ergo17 vobis
17 ergo D G K* ΨD NAL3245 ΩS Ed1455 Ed1532 Clementina ] igitur ΩJ ΩN ΩV Rusch, om. X ΩM Greg.
septem tauros et18 septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte pro vobis holocaustum19.
18 septem tauros et ΩV codd. edd.] om. NAL3245
|
19 pro vobis - holocaustum ΩM ΩS ΩV
Rusch
]
inv. NAL3245
ΩJ ΩN
Ed1455 Weber
|
Iob autem servus meus orabit pro vobis20. Faciem eius suscipiam
20 vobis ΩV codd. edd. Rusch Weber] + et NAL3245
ut non vobis imputetur21 stultitia, neque enim locuti estis coram22 me rectum23 sicut servus meus Iob.
21 vobis imputetur
Rusch Weber
]
inv.
ΩV
|
22 coram me X S ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV Rusch Ed1532 ] ad me NAL3245 Ed1455 Weber, om. ΣT
|
23 rectum Cava X D ΨD ΩM ΩJ ΩS ΩN Rusch] recta NAL3245 Ed1455 Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 42,9
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldach24 Suites et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat25 Dominus ad eos26 et suscepit Dominus27 faciem Iob.
24 Baldach] Baldath ΩN, Baldac
NAL3245
|
25 fuerat
NAL3245
ΩV
Rusch Weber
] est ΩN
|
26 Dominus --ad eos ΣT* ΩM ΩS ΩV Ed1455 Rusch Ed1532 Clementina] inv. ΩJ ΩN Weber, om. NAL3245
|
27 Dominus ΩV
Rusch Weber
] Deus
Ed1455
|
Numérotation du verset
Iob. 42,10
Dominus quoque conversus est ad penitentiam Iob, cum oraret28* pro amicis suis.
28 oraret Greg. Cava X ΩM ΩJ ΩS ΩV² Ed1455 Clementina] + ille Cor2 (hebr. et anti. habent
ILLE
) NAL3245 ΩN ΩV* (eras. et exp.) Rusch Weber
Et addidit quoque29 Dominus omnia quecumque fuerant30 Iob duplicia31.
29 addidit] addit
D
| quoque
Greg.
ΩM ΩJ* ΩS ΩV ]
om.
ΩN
Rusch Weber
|
30 omnia... fuerant]
om. Philip.
, quecumque fuerant ΩM
|
31 Iob duplicia
NAL3245
ΩM ΩJ ΩS ΩV
Ed1455 Rusch
]
inv. L
ΠF ΩN | duplicia] duplicata ΦRG, omnia
praem. F G² K*
|
Numérotation du verset
Iob. 42,11
Venerunt autem32 ad eum33 omnes fratres sui et universe sorores sue
32 autem NAL3245 ΩV Ed1455 Rusch Weber] om. D ΩN
|
33 ad eum ΩV Rusch Weber] om. Cava
|
et cuncti qui noverant34 eum prius35,
34 noverant ΩN ΩV Rusch Weber] noverunt ΛL X D Philip. (cod. C)
|
35 noverant – eum prius]
inv. Philip.
|
et comederunt cum eo36 panem37 in domo eius38,
36 cum eo] eum NAL3245* (exp.)
|
37 panem ΩN
Rusch Weber
] panē ΩV, panes ΩM ΩS
|
38 eius ΩV] + cum eo
NAL3245
|
et moverunt super eum caput39,
39 caput] + suum ΩM
et40 consolati sunt eum super omni malo quod41 intulerat Dominus super eum.
40 et codd. edd.] om. ΩN
|
41 omni malo quod ΩV ] omnia mala que
NAL3245
|
et dederunt ei42 unusquisque43 ovem unam et inaurem auream unam.
42 dederunt ei ΩV
Rusch Weber
] dederunt
L
ΩN
|
43 unusquisque ΩN ΩV] uniquisque !
NAL3245
|
Numérotation du verset
Iob. 42,12
Dominus autem benedixit novissimis Iob
magis quam principio eius.
Et facta sunt ei
quatuordecim millia ovium et sex44 millia camelorum et mille45 iuga boum et mille asine.
44 sex ΩV] .VII.
NAL3245
|
45 mille ΩV] milia
NAL3245
|
Numérotation du verset
Iob. 42,13
Et fuerunt ei septem filii et tres filie46
46 tres filie ΩN ΩV
]
inv. NAL3245 Weber
Numérotation du verset
Iob. 42,14
et vocavit nomen unius Diem,
et nomen secunde Cassia47,
47 Cassia ΩV
] Cassiam ΩN
et nomen tertie Cornustibii48.
48 Cornustibii ΩV
] cornus tibie ΩN, cornus tibia
NAL3245
Numérotation du verset
Iob. 42,15
Non sunt autem invente mulieres speciose sicut filie Iob in universa terra.
Deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Numérotation du verset
Iob. 42,16
Vixit autem Iob post flagella49 hec centum50 quadraginta annis51 et vidit filios suos52 et filios filiorum suorum53 usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum54.
49 flagella
Greg. (aliqui codd., Glossa)
ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV
Ed1532
]
om. NAL3245 Cor1 (
POST HEC
ita habet hebr. et anti. sed Greg. habet
POST HEC FLAGELLA
) Ed1455 Weber
|
50 centum ΩJ ΩS ΩN ΩV
] + et ΩM
cum hebr.
|
51 annis
NAL3245
ΩM ΩJ ΩS ΩN ΩV
] annos
Cava
ΠF
D
, + et omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (+ anni
Cava) Amitatinus Cava,
+ et facti sunt omnes anni vite eius ducenti septuaginta sex ΦP
|
52 suos ΩV
]
om.
ΩN
|
53 suorum NAL3245 ΩN ΩV codd. edd.] om. D
|
54 dierum ΩV
] + et (
om.
ΛL) omnes anni vite eius fuerunt ducenti quadraginta octo (nonaginta ΛL) ΛL²
K²
|
Liber Iob explicit55.
55 Liber Iob - explicit]
om. NAL3245, inv.
ΩP, Qui scripsit scribat semper cum Domino vivat G.<loria> P.<atri> et F.<ilio> et S.<piritu>i. S.<ancto> ΩN
Capitulum 42
Numérotation du verset
Iob. 42,1
marg.|
{3.405} .1.
Respondens autem Iob.
Postquam descripta est ipsius Iob increpatio, eo quod nimis extulerat suam iustitiam. hic consequenter ponitur eius humilis responsio confitendo propriam culpam, dicens domino.
marg.|
.2.
Scio quia omnia potes.
quecunque sunt possibilia fieri.
marg.|
.3.
Et nulla te latet cogitatio.
Erat enim iste Iob conscius, quod commemorando suam iustitiam passus fuerat aliquem levem motum elationis, qui in talibus solet oriri de facili etiam in hominibus perfectis, et talis motus quantumcunque sit omnibus aliis occultus, tamen Deo est notus. ideo subditur.
marg.|
{3.406} .4.
Quis est iste.
idest quicunque quantumcunque astutus.
marg.|
.5.
Qui celat consilium.
idest vult cordis sui celare secretum ipsi Deo .
marg.|
.6.
Absque scientia.
quasi dicat talis est nescius divine virtutis, propter quod Iob recognoscit culpam suam, dicens.
marg.|
.7.
Ideo insipienter locutus sum.
in caute iustitiam meam commemorando.
marg.|
.8.
Et que ultra modum excedunt scientiam meam.
rationes divinorum iudiciorum nimis investigando. de istis enim duobus fuerat increpatus a domino, ut patet per predicta.
marg.|
.9.
Audi, et ego loquar.
confitendo insipientiam meam.
marg.|
.10.
Interrogabo te.
humiliter sicut discipulus.
marg.|
.11.
Et ostende mihi.
me instruendo.
Numérotation du verset
Iob. 42,ad litteram
marg.|
{3.407} .1.
Auditu auris.
quasi dicat ante flagella habui de te cognitionem aliquam, sed tamen imperfectam.
marg.|
.2.
Nunc autem oculus.
quia nunc habeo de te cognitionem perfectiorem, sicut visa plenius cognoscuntur quam solum audita. Fuerat enim Iob plenius instructus de divina virtute per flagellationem, quia vexatio dat intellectum : et per revelationem et allocutionem divinam sibi factam, ut patet ex predictis, et quia ad cognitionem pleniorem sequitur perfectior penitentia de commissis. ideo subdit Iob.
marg.|
.3.
Idcirco ipse me.
culpam meam perfectius confitendo, et quia confessioni oris debet adesse satisfactio operis, ideo subditur.
marg.|
.4.
Et ago penitentiam in favilla
etc. id est in austeritate et humilitate.
marg.|
.5.
Postquam autem
etc. Posita increpatione Eliu a domino de presumptione, et ipsius Iob de incauta locutione, hic consequenter ponitur increpatio aliorum trium amicorum Iob de falsitatis assertione, et primo ponitur dicta increpatio. secundo, increpatorum emendatio, ibi : Abierunt ergo. tertio, ipsius Iob plena relevatio, ibi : Et addidit. Circa primum dicit.
marg.|
.6.
Dixit ad Eliphaz Themanitem.
Iste erat principalis inter istos tres : et ideo dominus ad ipsum dirigit sermonem, di.
marg.|
.7.
Iratus est furor meus
etc. Non dicit in Eliu vel in Iob : quia peccare {3.408} ex presumptione et incauta locutione, sicut peccaverant Eliu et Iob, non est ita grave sicut peccare in falsitatis assertione : quod contigerat istis tribus ut patet per supradicta, et gravitas huius facti notatur per hoc quod dicitur : Furor domini irascitur contra eos : quod non solet dici in scriptura, nisi pro gravibus culpis.
marg.|
.8. Quoniam non estis locuti coram me rectum etc. id est dogma verum.
marg.|
.9.
Sicut servus meus Iob.
qui vera locutus est. tamen incaute quantum ad aliqua, et quia graves culpe antiquitus sacrificiis expiabantur, ideo subditur.
marg.|
.10.
Sumite igitur vobis septem tauros
etc. ad designandum perfectionem penitentie per septenarium numerum quo perfectio designatur.
marg.|
.11.
Et ite ad servum meum Iob
etc. ut iustus offerat sacrificium pro iniustis.
marg.|
.12.
Faciem eius suscipiam.
quia leviter tantum peccaverat, et cum hoc perfecte de hoc penituerat.
marg.|
.13.
Ut non vobis imputetur.
ad penam eternam.
marg.|
.14.
Stultitia.
falsam doctrinam asserendo. ideo subditur : Neque enim locuti estis coram me rectum.
marg.|
.15.
Abierunt ergo.
Hic consequenter ponitur increpatorum emendatio, quia obedierunt prompte divino mandato, et patet littera usque ibi.
marg.|
.16.
Et suscepit dominus faciem Iob.
id est gratum habuit sacrificium per eum oblatum. Et eius orationem non solum pro ipso, sed etiam pro amicis suis. ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 42,ad litteram
marg.|
{3.409} .1.
Dominus quoque conversus,
etc. et patet littera.
marg.|
.2.
Et addidit.
Hic consequenter ponitur ipsius Iob relevatio non solum ad prosperitatem pristinam, sed etiam ad maiorem : quod ostenditur primo in generali cum dicitur : Et addidit etc. quod patebit infra, secundo ostenditur hoc in speciali, et quia inter bona exteriora hominis, amici sunt precipua. ideo subditur.
marg.|
.3.
Venerunt autem,
etc. id est, viri et mulieres de sua cognatione : qui nominibus fratrum et sororum exprimuntur in scriptura. unde et Abraham vocavit Loth nepotem suum fratrem, Gn. 13.
marg.|
.4.
Et cuncti.
id est : illi qui habuerant familiaritatem cum eo ex aliis causis ante flagella : quia postea ab eo se elongaverant reputantes eum a Deo flagellatum propter eius peccata, licet occulta.
marg.|
.5.
Et comederunt cum.
Quia fecerunt cum eo solenne prandium propter eius relevationem. nomine enim panis et aque omnis cibus et potus intelligitur in scriptura. unde 4Rg. 6.e. dixit Eliseus regi Israel de {3.410} Syris in Samariam ductis : Appone eis panem et aquam. et subditur ibidem : Apposita est eis magna ciborum preparatio. Ex quo patet, quod per panem et aquam propheta intelligebat solemne prandium : non enim est verisimile, quod rex fecerit nisi secundum intellectum prophete.
marg.|
.6.
Et moverunt super eum caput.
Recognoscentes se deceptos fuisse, reputantes flagella propter iniquitatem suam ei contigisse. Ideo subditur.
marg.|
.7.
Et consolati sunt eum super,
etc. Protestantes quod hoc fecerat dominus ad ipsius Iob probationem, et maiorem remunerationem.
marg.|
.8.
Et dederunt
etc. Magis ad congaudendum quam ad relevandum. quia dona huiusmodi ad hoc parum fecissent, quia subditur.
marg.|
.9.
Unusquisque.
In Hebreo habetur Kesithah ehath, obolum unum, ut dicunt Hebrei moderni. Relevatio autem fortune Iob facta est a domino. Ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 42,ad litteram
marg.|
{3.411} .1.
Dominus.
multiplicando bona eius temporalia et spiritualia.
marg.|
.2.
Et facta sunt ei.
Ante flagella habuit tantum septem milia ovium, et tria milia camelorum, et quingenta iuga boum, et quingentas asinas, ut habetur supra cap. 1. que omnia hic exprimuntur duplicata.
marg.|
.3.
Et fuerunt ei septem filii,
etc. Et sic videtur, quod proles eius non fuit duplicata, quia tot habuerat ante, ut habetur primo capit. Ad hoc dicunt aliqui, quod hoc factum est ad meliorem ipsius fortunam : quia si proles eius fuisset duplicata, bona eius temporalia fuissent nimis divisa et sic quilibet reportaret minorem portionem : sed hoc videtur parum valere, quia in felicitate prolis magis attenditur bonitas morum quam abundantia temporalium bonorum : et ideo aliter dicitur, quod pueri Iob fuerunt mortui in statu salutis, ut satis patet ex dictis supra 1. cap. tales autem non dicuntur proprie mortui, sed magis vivi : secundum quod dicit salvator Mt. 12. allegans verbum domini quod habetur Ex. 3.b. Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob : ideo subdit salvator : Non est Deus mortuorum, sed viventium : et ideo quia pueri Iob reservabantur in limbo sanctorum patrum cum {3.412} ipso victuri in eternum, sic intelligitur proles eius duplicata sicut et alia.
marg.|
.4.
Et vocavit nomen.
propter speciositatis eius claritatem.
marg.|
.5.
Et nomen secunde.
Que est species aromatica : et hoc propter mulieris suavitatem.
marg.|
.6.
Et nomen.
est autem stibium unguentum, quo mulieres de pingunt faciem ut appareant pulchriores, secundum illud 4Rg. 9.f. Depinxit Iezabel oculos suos stibio, etc. hoc autem stibium in cornu servatur, sic ergo vocavit Iob filiam suam, per hoc designans, quod habebat maiorem pulchritudinem quam possit haberi in aliis mulieribus per talem picturam, ideo de filiarum Iob pulchritudine subditur.
marg.|
.7.
Non sunt autem,
etc. Et per hoc designatur, quod non solum excedebant alias mulieres in pulchritudine corporis, sed etiam in pulchritudine morum.
marg.|
.8.
Deditque eis.
et per hoc designatur convenientia virtutis et amoris in utrisque : et quia Iob fuit flagellatus in proprio corpore, ideo post flagella ad prosperitatis eius augmentum additur longitudo dierum, cum dicitur.
marg.|
.9.
Vixit autem.
scilicet, que predicta sunt.
Numérotation du verset
Iob. 42,ad litteram
marg.|
{3.413} .1.
Centum quadraginta.
et quod in toto hoc tempore vixerit in prosperitate, ostenditur per hoc quod subditur : Et vidit filios filiorum suorum. Sequitur.
marg.|
.2.
Et mortuus est.
quod pertinet ad vite diuturnitatem.
marg.|
{3.414} .3.
Et plenus.
quod pertinet ad vite prosperitatem. unde supra 7. ad designandum suam adversitatem dixit : Sic et ego habui menses vacuos. propter quod per oppositum plenitudo dierum designat in eo abundantiam bonorum fortune, quibus usus est ad virtutem, et bonorum gratie, quibus perductus est ad futuram gloriam, que perdurat in secula seculorum.
Numérotation du verset
Iob. 42,moraliter
marg.|
{3.405} .1.
Respondens autem Iob.
In qua responsione primo confitetur divinam eminentiam, di.
marg.|
.2.
Scio, quia omnia potes,
etc. Secundo suam stultitiam, dicens.
marg.|
.7.
Ideo insipienter locutus sum.
Sic ergo Iob tenet hic typum peccatoris penitentis, qui iuxta magnitudinem Dei pensare debet quantitatem sui delicti, nam tanta est offensa, quantus ille, qui offenditur, {3.406} et quia talis suam cognoscit insipientiam, a Deo postulare debet sapientiam. Iaco. 1. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet eam a Deo, etc.
marg.|
.9.
Audi, et ego loquar,
etc. scilicet humiliter petendo doceri a Deo, divina namque responsio postulantis est instructio. Et quia Deus dat omnibus affluenter, ut ibidem subdit beatus Iacobus, ideo subditur.
Numérotation du verset
Iob. 42,moraliter
marg.|
{3.407} .1.
Auditu auris audivi te
etc. id est nunc post tuam instructionem habeo de te perfectiorem cognitionem, et per consequens clarius video meam defectionem. propter quod subditur.
marg.|
.3. Idcirco me reprehendo. ore.
marg.|
.4.
Et ago penitentiam.
corde.
marg.|
†
In favilla et cinere.
Pro satisfactione.
marg.|
.5.
Postquam autem
etc. Sequitur : Dixit autem Eliphaz etc. Per {3.408} hoc autem quod dominus tres amicos Iob de peccato redarguit et remedium ostendit, dicens.
marg.|
.10.
Sumite igitur vobis septem tauros.
significatur quod confessor qui tenet in hoc locum Dei, debet peccatoribus suorum veraciter ostendere gravitatem peccatorum, et eis dare salubre remedium : et sicut amici Iob statim obedierunt domino, sicut subditur :
marg.|
.15.
Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldath
etc. Sic peccatores obedire debent confessori suo.
Numérotation du verset
Iob. 42,moraliter
marg.|
{3.409} .2.
Et addidit quoque dominus.
Per hoc autem, quod dominus post flagellationem Iob eius bona duplicavit, significatur quod propter patientiam in adversis semper augentur bona spiritalia, et aliquando etiam corporalia ipsis passis.
marg.|
{3.410} .3.
Venerunt autem ad eum omnes,
etc. Per hoc autem quod amici Iob panem in domo Iob comederunt, et ipsi munera obtulerunt, significatur, quod veri amici communicare debent adinvicem bona spiritualia et etiam temporalia, cum fuerit opportunum.
Numérotation du verset
Iob. 42,moraliter
marg.|
{3.411} .1.
Dominus autem benedixit.
Per hoc significatur, quod vita iusti in sine melioratur.
marg.|
.2.
Et fuerunt ei.
Per quos intelligi possunt mystice septem dona spiritussancti, quia supra dictum est quod Iob in aliquibus tenet typum Christi.
marg.|
.3.
Et tres filie.
Per quas intelligi possunt tres virtutes theologice : ideo subditur.
marg.|
.4.
Et vocavit nomen.
Per quam significatur fides que pertinet ad cognitionem.
marg.|
.5.
Et nomen secunde.
Que est species aromatica, propter quod significat spem per quam respirantur celestia : licet iste due virtutes {3.412} non fuerint in Christo, sunt tamen in membris eius.
marg.|
.6.
Et nomen tertie.
id est vas unguenti, quo mulieres pingunt facies suas ad decorandum. Per quod significatur, quod ista filia Iob erat pulchrior ceteris mulieribus, quantumcunque possent se decorare per artem super additam nature : propter quod hec filia Iob significat charitatem aliis virtutibus precellentem.
marg.|
.9.
Vixit autem.
quod tempus videtur multo maius quam illud quod precesserat de vita Iob : quia secundum doctores Iob fuit contemporaneus Moysi, qui tamen vixit tantum centum viginti annis, et Iosue successor eius centum et decem : et per hoc significatur longitudo prosperitatis vite future post brevitatem presentis miserie, ad quam longitudinem nos perducat, etc.
Numérotation du verset
Iob. 42,additio 1
marg.|
{3.413} In cap. 42. ubi dicitur in postilla : Ipse est rex super omnes filios superbie, id est, excedit omnes alios in superbia. Ubi translatio nostra habet. Ipse est rex super omnes filios superbie. In Hebreo habetur. Ipse est rex super omnes filios schahaz. Schahaz vero est vocabulum obscurum quod non significat superbiam, nec aliquod certi habet significatum secundum expositores Hebreorum, eo quod vocabulum istud non habet simile in sacra scriptura secundum eos. unde dicunt quod debet exponi prout congruit loco in quo ponitur, et quia in hoc loco plane agitur de ceto Leviathan, quod est maximum animal et potentissimum inter marina communiter, ideo dicunt quod interpretatio huius dictionis est piscis, et sic secundum eos dicitur. Ipse est rex super omnes filios piscium, Sed hec expositio est falsa, et etiam, ut credo, ficta. Primum patet : nam aliud vocabulum simile reperitur, Is. 37.f. ubi dicitur. Comede hoc anno que sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere. Et ubi translatio nostra habet pomis : in Hebreis habetur schahaz, que est similis dictio huic, que hic ponitur : cuius sensus est secundum Hebreos, quod Deus per Esaiam prophetam prenosticabat Ezechie regi, quod postquam Sennacherib recessisset a Iudea, quam dimiserat penitus devastatam, totus populus Ezechie in primo anno miraculose viveret ex his que nascerentur ex granis contritis ab exercitu Assyriorum sine cultura hominis, et in anno secundo viveret etiam miraculose de fructibus arborum quas preciderant Assyrii, et sic patet quod schahaz significat rem precisam a sua radice, que quidem significatio convenit proprie in hoc loco, ut sit sensus : Ipse est rex super omnes filios schahaz scilicet super omnes filios precisionis seu excisionis : {3.414} quod proprie pertinet ad diabolum per Leviathan in hoc loco figuratum, qui excedit omnes a Deo precisos in aversione a Deo, que est propria precisio, et quia hec precisio primo et principaliter fuit per superbiam, ideo translatio nostra competenter se habuit interpretando hoc nomen schahaz per superbiam, et sic patet primum. Secundum vero probabiliter apparet, nam ipsi Hebrei omnia ista que hic traduntur de Leviathan, intelligunt de ipso ceto, non de diabolo : de quo scilicet ceto multa tradunt fabulosa et penitus incredibilia prout postil. ponit supra 40. cap. et in aliis locis, et ut talia quodammodo confirmant evacuando veram sententiam nostram de Leviathan spirituali : ideo finxerunt quod schahaz significat pisces modo predicto, et finxerunt quod similis dictio in sacra scriptura non inveniatur.
Numérotation du verset
Iob. 42,additio 2
marg.|
In eodem cap. 42. ubi dicitur in postil. Ideo de filiarum pulchritudine Iob subditur. Non sunt autem invente, etc. Per pulchritudinem corporalem non designatur pulchritudo morum. unde Prv. 11.c. Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua, et ibidem cap. ult. Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens Deum ipsa laudabitur. Sed per pulchritudinem filiarum Iob, potius innuitur, quod illa que traduntur in gestis Iob magis sunt referenda ad sensum spiritualem, quem beatus Greg. notabiliter et large exponit quam ad litteralem, modicum enim caderet in veram laudem Iob utrum pulcherrimas filias haberet, quarum similes non invenirentur in universa terra, prout littera testatur, an quod essent mediocriter pulchre.
marg.|
Postilla venerabilis patris domini Nicolai de Lyra cum additionibus Pauli Burgens. et Replicis Matthie Doring. finiunt. FINIT
IOB.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_42)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_42)
Notes :