Capitulum 17
Numérotation du verset
Lv. 17,1
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 17,2
Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel dicens1 ad eos: iste est sermo quem mandavit
1 dicens] et dices
Weber
Dominus
dicens
Numérotation du verset
Lv. 17,3
homo quilibet de domo Israel
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
Numérotation du verset
Lv. 17,4
et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii2
2 testimonii
Rusch
]
om. Weber
oblationem Domino sanguinis
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
Numérotation du verset
Lv. 17,5
ideo sacerdoti offerre debent3 filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
3 sacerdoti – offerre debent]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 17,6
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset
Lv. 17,7
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
Numérotation du verset
Lv. 17,8
et ad ipsos dices homo
quicumque4 de filiis5 Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum
4 quicumque]
om. Weber
|
5 filiis] domo
Weber
|
sive victimam
Numérotation du verset
Lv. 17,9
et ad ostium tabernaculi6 non adduxerit eam ut offerat7 Domino interibit de populo suo
6 tabernaculi] + testimonii
Weber
|
7 offerat] offeratur
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 17,10
homo quilibet
de domo Israel et de advenis
qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
Numérotation du verset
Lv. 17,11
quia anima carnis
in sanguine est et ego dedi illum
vobis ut super altare
meum8
8 meum] in eo
Weber
expietis pro animabus vestris et sanguis
pro anime
piaculo sit
Numérotation du verset
Lv. 17,12
idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud9 vos
9 apud] inter
Weber
Numérotation du verset
Lv. 17,13
homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos
si venatione
sive10 aucupio ceperit feram vel avem
10 sive] atque
Weber
quibus vesci licitum est fundat
sanguinem
eius et operiat illum terra
Numérotation du verset
Lv. 17,14
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
Numérotation du verset
Lv. 17,15
anima que comederit morticinum
vel captum a bestia
tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua11
11 vestimenta sua] vestes suas
Weber
et seipsum12
12 seipsum] semetipsum
Weber
aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum13 hoc ordine
13 vesperum] +et
Weber
mundus erit14
14 erit] fiet
Weber
Numérotation du verset
Lv. 17,16
quod si non lavaverit15 vestimenta sua vel16 corpus portabit iniquitatem suam.
15 lavaverit] laverit
Weber
|
16 vel] nec
Weber
|
Capitulum 17
Numérotation du verset
Lv. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1051}
.1.
Et locutus est dominus.
Postquam actum est de purgatione generali, que fiebat per quedam sacrificia (ut visum {1052} est) hic consequenter agitur de loco sacrificii, et primo determinatur sacrificii locus : secundo excluditur Gentilis modus, ibi : Homo quilibet de domo Israel. Circa primum prohibetur extra locum sacrificii immolatio, secundo oblatio, ibi : Homo de filiis Israel. Circa primum dicitur sic.
Numérotation du verset
Lv. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1053}
.1.
Homo quilibet,
etc. Non est intelligendum hoc de qualibet occisione, quia licitum erat talia animalia, que sunt etiam immolatitia occidere in casu et comedere, non solum ext. templum, sed etiam ext. Hierusalem, ut habetur Dt. 12. sed intelligitur de occisione per modum sacrificii, que non fuit licita ext. atrium templi, postquam templum fuit edificatum per Salomonem, nec ext. atrium tabernaculi ante templi edificationem, et hoc notatur per hoc quod subditur :
marg.|
.2.
Et non obtulerit ad ostium,
etc. Ex quo patet, quod loquitur de occisis per modum sacrificii.
marg.|
.3.
Reus erit. Quasi si sanguinem fuderit
scilicet humanum, quia puniendus est, sicut de homicidio.
marg.|
.4.
Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas.
Aliter enim usurparent sibi efficium sacerdotis, sicut faciunt idolatre, unde subditur :
marg.|
.5.
Quas occidunt in agro
id est occidere consueverunt. Idolatre enim in agris et aliis locis indifferenter pro sua voluntate immolabant hostias idolis, et in hoc filii Israel imitabantur eos saltem, pro magna parte, antequam per legem eis datam determinaretur locus sacrificii, scilicet ipsum tabernaculum ante edificationem templi, et postea ipsum templum quod successit tabernaculo.
marg.|
.6.
Et nequaquam ultra immolabunt hostias,
etc. Sicut faciebant ante dationum legis, ritum Gentilium imitantes.
marg.|
.7.
Homo de domo Israel.
Hic consequenter prohibetur ext. locum sacrificii determinatum oblatio, cum dicitur. Homo de domo Israel id est Iudeus natione.
marg.|
.8.
Et de advenis
id est de conversis ad Iudaismum.
prol.|
{1054}
.9.
Qui obtulerit holocaustum,
etc. Hoc dicitur ad comprehendendum omne genus sacrificii.
marg.|
.10.
Et ad ostium tabernaculi
testimonii
etc. id est ext. locum determinatum a Deo quodcumque sacrificium obtulerit.
marg.|
.11. In
teribit de populo suo.
Et sic patet, quod eamdem penam incurrit immolans sacrificium ext. locum determinatum a Deo et offerens, et ideo si unus immolaret sacrificium laudis, et alius offerret, pari pena essent puniendi. Sciendum autem, quod immolare sacrificium et offerre ext. tabernaculum vel templum, fuit prohibitum ad vitandum idololatriam, ad quam Iudei erant proni, quia si licitum fuisset cuilibet immolare ubi vellet, sicut faciebant Gentiles idololatre, cito ad Gentilem ritum declinassent. Si autem aliqui sancti leguntur immolasse et obtulisse sacrificium extra tabernaculum, sicut de Manue legitur Iud. 13. Vel extra templum, sicut de Helia legitur 3Rg. 28. hoc fuit per revelationem Dei, sicut patet de Manue, qui hoc fecit per monitionem Angeli. Et Helias in monte Carmeli fecit hoc instinctu spiritus sancti, quod patet in miraculo sequenti, quia ignis descendit de celo et consumpsit sacrificium eius in signum divine acceptationis. Illa enim que sunt mala, eo quod prohibita, quia possunt esse occasio mali, cuiusmodi est offerre sacrificium Deo extra locum determinatum, sunt dispensabilia, secus autem est de his que sunt per se mala, nec possunt per se fieri.
marg.|
.12.
Homo quilibet de domo Israel, et de advenis
qui
peregrinantur
etc. Hic consequenter prohibetur modus gentilis. Gentiles enim aliqui de sanguine animalium immolatorum idolis, edebant, et ideo prohibitus fuit generaliter Iudeis esus sanguinis, non solum ratione predicta, sed ne per hoc proniores fierent ad effundendum sanguinem humanum, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset
Lv. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {1055}
.1.
Si comederit sanguinem. In
hebreo habetur [hébreu] chaldam id est omnem sanguinem. Ex quibus patet quod esus sanguinis generaliter est prohibitus.
marg.|
.2.
Obfirmabo faciem meam,
etc. id est firmiter et absque retractatione puniam eum morte.
marg.|
.3.
Et disperdam eam,
etc. Semen eius delendo.
marg.|
.4.
Quia anima carnis
id est vita, in sanguine est id est principaliter ibi consistit.
marg.|
.5.
Et ego dedi illum vobis, ut super altare.
Quia sanguis animalium immolatorum pro peccatis filiorum Israel partim ponebatur super altare holocausti, et partim effundebatur ad basim eius, ut frequenter {1056} dictum est supra Sequitur :
marg.|
.6.
Quibus vesci licitum.
ad excludendum feras et aves immundas supra determinatas 11 capitulo
marg.|
.7.
Anima que,
etc. Hic consequenter prohibetur alius modus Gentilis, quia aliqui Gentiles, comedebant carnes animalium per se mortuorum, vel laceratorum a bestiis, quod prohibetur hic. et intelligitur de animalibus secundum speciem suam licitis ad esum, et hoc fuit superius prohibitum, ideo tamen hic replicatur, ut si aliquis fecerit contrarium per ignorantiam, et postea delictum suum cognoverit, sciat quid debeat facere, quod ostenditur, cum dicitur.
marg.|
.8.
Lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua,
etc. Et patet littera ex supradictis.
Numérotation du verset
Lv. 17,moraliter
marg.|
marg.| {1053} In hoc capitulo cum dicitur :
marg.|
.12.
Homo quilibet de domo Israel, si occiderit ovem,
etc. Non prohibetur quilibet occisio animalis, sed illa que fit per modum sacrificii vel oblationis, que prohibita {1054} fuit fieri ext. locum a Deo determinatum, qui primo fuit tabernaculum Moysi, postea vero templum Salomonis, et per utrumque figurata fuit ecclesia, ext. quam non est licitum fieri sacrificium, sicut faciunt heretici et schismatici.
Numérotation du verset
Lv. 17,moraliter
marg.|
marg.| {1055}
marg.|
† Sanguinem universe carnis non comedetis, etc. Per hanc prohibitionem moraliter intelligitur prohibitio detractionis, in {1056} qua comeditur sanguis animarum, et similiter homicidii, per quod effunditur sanguis corporum, et sic traditur bestiis, et anibus ad incorporandum, et similiter prohibetur oppressio innocentium, in qua comeditur sudor et sanguis eorum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_17)
Notes :