Nicolaus de Lyra

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 27,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos homo qui votum fecerit
et spoponderit Deo animam suam
sub estimatione dabit pretium
Numérotation du verset Lv. 27,3 

si fuerit masculus
a vicesimo anno2 usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti
2 anno] om. Weber
ad mensuram sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 27,4 

si mulier, triginta
Numérotation du verset Lv. 27,5 

a quinto autem anno
usque ad vicesimum
masculus dabit viginti siclos
mulier3 decem
3 mulier] femina Weber
Numérotation du verset Lv. 27,6 

ab uno mense
usque ad quintum annum4 pro masculo dabuntur quinque sicli
4 quintum annum] inv. Weber
pro femina
tres
Numérotation du verset Lv. 27,7 

sexagenarius
et ultra
masculus
dabit quindecim siclos
femina decem
Numérotation du verset Lv. 27,8 

si pauper fuerit
et estimationem reddere non valebit,
stabit coram sacerdote
et quantum ille estimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
Numérotation du verset Lv. 27,9 

animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
Numérotation du verset Lv. 27,10 

et mutari non poterit
id est nec melius malo
nec peius bono
quod si mutaverit
et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est
consecratum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,11 

animal immundum quod immolari Domino non potest
si quis voverit adducetur ante sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 27,12 

qui diiudicans utrum bonum vel5 malum sit statuet pretium
5 vel] an Weber
Numérotation du verset Lv. 27,13 

quod si dare noluerit6 is qui offert addet supra estimationem7 quintam partem
6 noluerit] voluerit Weber |
7 estimationem] estimationis Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,14 

homo si voverit domum suam et sanctificaverit eam Domino considerabit8 sacerdos utrum bona sit an mala9 et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
8 eam - Domino considerabit] inv. Weber |
9 sit - an mala] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,15 

sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem estimationis supra et habebit domum
Numérotation du verset Lv. 27,16 

quod si agrum possessionis sue
voverit et consecraverit
Domino
iuxta mensuram sementis
estimabitur pretium si triginta modiis ordei seritur ager10 quinquaginta siclis venundetur11 argenti
10 ager] terra Weber |
11 venundetur] veniet Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,17 

si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum quanto valere potest tanto estimabitur
Numérotation du verset Lv. 27,18 

sin autem post aliquantulum12 temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iubileum et detrahetur ex pretio
12 aliquantulum] aliquantum Weber
Numérotation du verset Lv. 27,19 

quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem estimate pecunie et possidebit eum
Numérotation du verset Lv. 27,20 

sin autem redimere noluerit13
13 redimere noluerit] inv. Weber
sed alteri
cuilibet fuerit venundatus
ultra eum qui voverat redimere non poterit
Numérotation du verset Lv. 27,21 

quia cum iubelei venerit dies
sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
Numérotation du verset Lv. 27,22 

si ager
emptus et non de possessione maiorum
sanctificatus fuerit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,23 

supputabit sacerdos iuxta annorum numerum
usque ad iubileum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
Numérotation du verset Lv. 27,24 

in iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis sue
Numérotation du verset Lv. 27,25 

omnis estimatio siclo
sanctuarii ponderabitur
siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset Lv. 27,26 

primogenita que ad Dominum pertinent
nemo sanctificare poterit
et vovere sive bos
sive ovis
fuerit Domini sunt
Numérotation du verset Lv. 27,27 

quod si immundum animal est14
14 animal est] inv. Weber
redimet qui obtulerit15 iuxta estimationem suam16 et addet quintam partem pretii
15 obtulerit] obtulit Weber |
16 suam] tuam Weber |
si redimere noluerit
vendetur alteri quantumcumque fuerit ante17 estimatum
17 quantumcumque fuerit ante] quantocumque a te fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 27,28 

omne quod Domino consecratur sive homo
fuerit sive animal
sive ager
non veniet nec redimi poterit
quicquid semel fuerit consecratum
sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,29 

et omnis consecratio que offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
Numérotation du verset Lv. 27,30 

omnes decime terre sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
Numérotation du verset Lv. 27,31 

si quis autem voluerit redimere decimas suas
addet quintam partem earum
Numérotation du verset Lv. 27,32 

omnium decimarum18 que sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
18 decimarum] + boves et oves et capre Weber
Numérotation du verset Lv. 27,33 

non eligetur nec bonum nec malum
nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino
et non redimetur
Numérotation du verset Lv. 27,34 

hec sunt precepta que mandavit Dominus Moysi
et19 ad filios Israel
19 et] om. Weber
in monte Sinai20.
20 Sinai] + Explicit liber vaiecra id est Leviticus Weber

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,16 
differentia0
marg.| {LYR5T27.d} Item d. Si triginta modiis ordei seritur ager etc. Hebreus :   Si hamar a   hordei. In glossa dicit Rabbi Salomon : « Si coro hordeib » etc. Ex quo patet quod hamar et corus eadem sunt mensura secundum ipsum. Corus autem triginta modios continet. Ideo translator {1.21va } posuit   triginta modiis etc. Isti tamen modii sunt valdec parvi quia, sicut Ruth 2° dicitur1, ipsa Ruth sexd modios hordei portavit simul et semel de area Booze usque ad domum socrus sue.f
a hamar] hamer P3359 Ed1507 (hic et ubique)
b In glossa dicit Rabbi Salomon si coro ordei] om. hom. P3359 P17260
c valde] inde P3359
d sex] sed P3359
e Booz] boum P3359
f ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 P3359 (30rb-va) P17260 (55va)
1 Revera cf. Rt. 3, 15-17; cf. Rt. 2, 17.
Numérotation du verset Lv. 27,ad litteram 
marg.| .1. Locutusque   est dominus ad Moysen. Hec est quarta pars principalis huius libri, prout dictum fuit a principio : In qua agitur de solutionibus, et etiam redemptionibus votorum, que sunt quedam oblationes speciales, et primo agitur de voto obligatis, secundo de consecratis,ibi : Omne quod Domino consecratur tertio de decimis,ibi : Omnes decime. Prima in duas, quia primo agitur de redemptione votorum. Secundo removetur circa hoc dubium,ibi : Primogenita, etc. Circa primum, primo agitur de voto circa personam humanam. secundo de voto circa rem possessam,ibi : Animal autem. Circa primum sciendum quod homo non est animal immolatitium, et ideo votum factum de persona humana non erat solvendum per eius immolationem, sed per redemptionem, persona autem humana secundum diversas etates est maioris vel minoris valoris, et plus et minus posset vendi, et ideo secundum quatuor etates taxatur hic pretium redemptionis. A vicesimo enim anno usque ad sexagesimum est etas melioris conditionis. Unde et secundum talem etatem numerabantur illi, qui poterant ad bella procedere, {1.1146} vel habetur Nume. 1. Et ideo votum factum de persona humana in tali etate redimebatur maiori pretio, scilicet vir quinquaginta siclis, mulier 30. vota autem facta in aliis etatibus tribus, minus proportionabiliter et patet littera.
marg.| .2. Ad mensuram   sanctuarii   . Hoc dicitur, quia aliud erat pondus quo utebantur in sanctuario, et quo utebantur in publicis negotiationibus, de quantitate autem sicli dictum fuit Ex. 30.
marg.| .3. A quinto autem anno. Licet enim pueri quinque annorum et unius mensis non possent vovere, cum non haberent usum rationis, poterant tamen obligari voto parentum, unde et Anna mater Samuelis fecit votum de ipso, etiam antequam nasceretur. 1Rg. 1. Cetera patent in littera.
marg.| .4. Animal autem. Hic consequenter agitur de votis factis circa rem possessam, et primo circa res viventes, secundo circa res non viventes, ibi : Homo si voverit domum. Circa primum dicitur sic : Animal autem quod immolari potest, scilicet tam ratione speciei, sicut est hos, ovis, et capra, ut patet ex supradictis, quam ratione individui, videlicet animal predictarum, specierum non habent aliquam maculam.
Numérotation du verset Lv. 27,9 
ad litteram
marg.| marg.| {1.1147} .1. Sanctum erit id est applicatum ad sacrificium Domini.
marg.| .2. Et mutari non poterit. Alio animali, nec pretio redimi, et si de facto mutaretur pro alio animali, ipso facto utrumque animal erat obligatum sacrificio Domini.
marg.| .3. Animal   immundum   quod   immolari   . Dicit Rabbi Salomon quod hoc non est intelligendum de animali immundo secundum speciem suam, ut porcus vel huiusmodi, Sed de animali immundo secundum individuum tantum, ut bos, ovis, vel capra habens maculam contractam post votum factum de ipso, propter quam offerri non poterat, sed debebat redimi. De cuius redemptione ab eo qui votum fecerat, subditur :
marg.| .4. Addet. Ratio autem quare carius vendebatur voventi quam altari erat, ne facientes votum de rebus suis haberent oculum ad rehabendum illa que vovebant. Et per hoc votum esset Deo minus gratum.
Numérotation du verset Lv. 27,9 
differentia
marg.| {LYR5T27.b} Animal quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit et mutari non poterit. Hebreus :   Si de animalibus quibus fit oblatio Domino quis dabit Domino sanctum erit non commutabis illud neque mutabis id est non poteris redimere per pretium nec mutare dando aliud animal pro ipso. g
g ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 P17260 (55va) {MM2023}
Numérotation du verset Lv. 27,ad litteram 
marg.| .5. Homo si voverit. Hic consequenter agitur de redemptione votorum circa res inanimatas. Et primo quantum ad domos, secundo quantum ad agros, ibi : Quod si agrum. Circa primum dicitur quod redemptio voti facti de domo, debebat fieri secundum estimationem sacerdotis considerato valore domus, et si vovens volebat eam redimere, debebat superaddere quintam partem ratione supra dicta, et patet littera.
marg.| .6. Quod si agrum. Hic consequenter agitur de redemptione votorum{1.1148} circa agros. Et primo agitur de agro possessio ex hereditaria successione, secundo de agro possessio ex acquisitione seu emptione, ibi : Si ager emptus est. Circa primum sciendum quod redemptio agri taxabatur secundum quantitatem sementis, qua seminabatur, et hoc respicit agri quantitatem, quia quanto ager erat maior, tanto plus requirebatur de semente, dum tamen esset seminabilis per totum et secundum hoc maiori pretio redimebatur. Item secundum distantiam ad annum iubileum, et hoc respicit temporis durationem, et ideo quanto plures anni erant ab obligatione voti usque ad annum iubileum, tanto erat maius pretium redemptionis et iste due considerationes tanguntur, cum dicitur.
marg.| .7. Si triginta modus hordei, etc.  Si statim ab anno incipientis, etc. Et sic accipitur pro quolibet anno unus siclus, quia a principio temporis huius voti usque ad iubileum erant quinquaginta anni. Si autem a voto facto usque ad iubileum essent pauciores anni, pro quolibet anno deficiente a predicto numero defalcabatus unus siclus de pretio.
marg.| .8. Quod si voluerit redimerit, etc. Vendebatur autem sibi carius quam alteri, non solum ratione supradicta, sed etiam quia per hoc damnificabantur sacerdotes, quia quando dictus ager alteri vendebatur, in anno iubileo revertebatur ad sacerdotes, et erat possessio consecrata Domino, quando autem vendebatur ipsi voventi in iubileo, non revertebatur ad sacerdotes, sed remanebat ei qui voverat et redemerat :
Numérotation du verset Lv. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1149} .1. Si ager. Hic consequenter agitur de agro possessio per emptionem cum dicitur. Si ager emptus est et non de possessione maiorum id est parentum illius qui emit.
marg.| .2. Supputabit sacerdos iuxta annorum, etc. id est determinabit pretium redemptionis secundum distantiam ad annum iubilet, quia quanto est maior distantia a tempore voti facti usque ad iubileum, tanto debet esse maius pretium.
marg.| .3. In iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui   vendiderat   eum. Et non ad sacerdotes, quia non poterat vendi, nisi usque ad iubileum, ut patet ex supradictis, xx. capitulo et ideo faciens votum de illo agro, non poterat illum obligare, nisi usque ad iubileum, quia nihil iuris habebat In eo ultra. Secus autem erat de agro quem habebat ex hereditaria successione, ut predictum est.
marg.| .4. Omnis estimatio. In predictis redemptionibus.
marg.| .5. Siclo sanctuarii ponderabitur. Quia alius erat siclus, quo utebantur in aliis.
marg.| .6. Siclus viginti obolos habet. Hic dicitur ad determinationem quantitatis sicli sanctuarii, siclus enim communis erat maior, ut dicit Rabbi Salomon, quia continebat 24. obolos. Alii autem dicunt quod erat minor, dicentes quod pondus sanctuarii erat duplex respectu ponderis {1.1150} communis.
marg.| .7. Primogenita que ad dominum   pertinent   . Hic movet dubium circa predicta, quia posset aliquis credere primogenita animalium posse cadere sub voto, hoc removet cum dicitur.
marg.| .8. Nemo sanctificare poterit et   vovere   . Cuius ratio est, quia nullus potest facere votum Deo, nisi de hoc quod suum est, primogenita autem ratione primogeniture erant ipsius Dei, ut patet Ex. xiii. et in pluribus aliis locis.
marg.| .9. Quod si immundum animal est. Hoc non refertur ad primogenita, quibus erat macula propter quam non offerebantur, sed redimebantur, verumtamen in redemptione eorum non fiebat additio quinte partis, secundum quod dicit Rabbi Salomon hic autem fit huiusmodi additio, ut patet in littera, et ideo secundum ipsum refertur ad illud, quod supra dictum est de redemptione animalium mundorum secundum speciem, que tamen non poterant offerri propter maculam, hic autem loquitur de animalibus aliter immundis, que licet non possent offerri Domino ad hoc quod aliquid de ipsis poneretur super altare, poterant tamen offerri manibus sacerdotis ut venderentur, et pretium in aliqua necessaria templi converteretur, ut in reparatione cortinarum vel utensilium vel huiusmodi, si tamen offerens vole bat redimere, addebat quintam partem et sibi carius vendebatur quam alteri ratione predicta.
Numérotation du verset Lv. 27,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1151} .1. Omne quod Domino   consecratum   . Hic agitur de consecratis, accipitur hic consecratio per deputatione alicuius rei ad cultum divinum absque reditu ad communem usum, et tale quid non poterat vendi, vel redimi, et ideo subditur :
marg.| .2. Non redimetur, sed morte   morietur   . Sciendum tamen quod doctores, tam catholici quam Hebrei breviter et superficie tenus transeunt passum istum, cum tamen habeat multos sensus, uti videbitur prosequendo, propter quod hic intendo diutius immorari. Ad intellectum autem sequentium considerandum quod ubi translatio nostra habet hic. Omne quod consecrat Domino etc. In hebreo habetur : Omne [hébreu] herem domine. Herem autem in hebreo duplicem habet significationem. Uno modo significat sanctificationem. Alio modo significat destructionem non quamcumque sed destructionem aliquam ad gloriam Dei ordinatam, ut sit sensus. Omne herem Domino id est omne quod Domino consecratur vel destruitur, et aliquando contingebat quod In eodem facto concurrebat herem secundum utranque significationem, licet in diversis rebus, sicut in destructione civitatis Hiericho, quantum civitatem et habitatores fuit destructio facta ad Dei gloriam ordinata quia peccata illius civitatis hoc meruerant, que per sententiam Domini erant punienda civitatis eversione et habitatorum occisione. Quantum autem ad spolia civitatis que poterant cedere in cultum Domini, fuit ibi herem quantum ad aliam significationem, quia aurum, et argentum, es et consimilia fuerunt Domino consecrata, ita quod non poterant aliis usibus applicari. Aliquando vero accipiebatur herem in uno facto pro destructione tantum. Aliquando vero pro sanctificatione tantum. Si autem accipiatur pro significatione tantum, sic talis sanctificatio poterat esse in persona humana, vel animali, vel in re in animata, secundum quod dicitur in littera : Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal, sive ager, morietur, et secundum hoc illud quod postea subditur : Non redimetur, sed morte morietur, varie intelligitur. Non enim homo Domino consecratus interficiebatur, cum non sit animal immolatitium : similiter nec ager consecratus est mortis vel vite susceptivus, loquendo proprie, et ideo oportet quod accipiatur mors equivoce. Dicendum igitur, quod si res consecrata Domino erat persona humana, aut erat Hebrea, aut Gentilis. Si Hebrea, aut de tribu Levi, aut de alia tribu. Si primo modo, pueri a parentibus poterant consecrari Domino ad serviendum tabernacula Domini usque ad mortem : et hoc modo Samuel fuit consecratus a parentibus, ut habetur 1Rg. 1. Et eodem modo videtur, quod Levita adultus poterat seipsum consecrare dicto modo, ut habetur Dt. 18. videlicet quando Levites manens extra Hierusalem devotione ductus veniebat ad manendum in Hierusalem, ut ministraret in templo. Si autem quis esset de alia tribu, non poterat sic consecrari, quia non erat licitum ei accedere ad ministerium templi vel tabernaculi, secundum quod dicitur Nm. 3.b. Extraneus qui ad ministrandum accesserit morte moriatur, et multo magis erat illicitum Gentilibus, poterant tamen persone de aliis tribubus Israel consecrari Domino in aliis piis operibus exercendis, sicut Samson de tribu Dan fuit consecratus in abstinentia ab omni potu inebriativo et cibo immundo, ad reprimendum iugum Philistinorum super Israel, ut habetur Idc. 8. Et similiter filia Iepthe ad serviendum Deo in vigiliis et orationibus vivendo, in virginitate, secundum quod dicunt Hebrei {1.1152} Iudicum 11. et de hoc plenius dicetur cum venerimus ad locum illum Domino concedente. Si autem erat persona Gentilis, ut pote servus vel ancilla hominis Hebrei, sicut erat res Domini sui, et per consequens poterat consecrare eam, quia erat persona serva simpliciter et ad semper, non tamen consecrabatur ad faciendum opera Levitarum, ut dictum est, sed ad quedam opera servilia ad templum vel ministros eius necessaria, sicut est cedere ligna, et portare aquas ad locum divini cultus. Et hoc modo Iosue decrevit Gabaonitas in ministerium populi et altaris Domini, ut habetur Iosue 9. Hoc autem modo non poterat consecrari persona Hebrea, quia non poterat esse serva simpliciter, sed tantum ad tempus, scilicet usque ad septimum annum remissionis, et si tunc nolebat egredi liber, manebat servus usque ad iubileum, et non ultra, ut habetur Ex. 21. et supra Lv. 25. Si autem res consecrata erat inanimata aut erat immobilis ut ager, et tunc distinguendum, quia aut erat ager de hereditate paterna, et tunc poterat Domino consecrari, quia talis ager in iubileo non revertebatur ad priorem dominum, sed remanebat de possessione templi vel sacerdotum. Si autem ager esset acquisitus per emptionem, non poterat sic consecrari, quia in iubileo debebat reverti ad priorem dominum, ut dictum est supra de redemptione votorum, et propter hoc ubi translatio nostra sic habet, Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal, sive ager, in hebreo habetur : Sive ager possessionis, vel hereditatis sue. Si autem res consecrata erat mobilis, ut aurum et argentum, es, sericum et consimilia, de quibus poterant fieri instrumenta tabernaculi vel templi aut alia necessaria ibidem, tunc poterant Domino consecrari ; et de cetero poterant ad usus alios applicari, ut dictum est de preda civitatis Hiericho, et multa exempla alia ad hoc sunt in Scriptura . Si autem res consecrata erat animal, aut erat animal immolatitium, et tunc sine mutatione aut redemptione immolabatur Domino, nisi post consecrationem antequam veniret ad locum immolationis fieret ineptum immolationi, ut per fracturam tibie vel alterius macule insanabilis, et tunc interficiebatur absque venditione seu redemptione, quia non poterat aliis usibus applicari. Si autem non esset animal immolatitium, ad templi tamen ministerium vel sacerdotum utile, ut equis, asinus, et similia, tunc manebat in obsequium templi vel sacerdotum usque ad mortem, sicut de servo vel ancilla dictum est. Si autem accipiatur heremh pro destructione ad Dei gloriam ordinata, ut sit sensus in allegatione supra posita, Omne quod Domino destruitur, etc. tunc talis destructio aut erat ex sententia Domini, aut iudicum locum eius tenentium, aut ad implendum promissum Deo factum. Si primo modo, tunc talis destructio erat simpliciter inferenda, et hoc sive essent persone humane, sicut de Chananeis sententiavit dominus, ut interficerentur a filiis Israel, secundum quod dicitur Nm. 33. Cum transieritis Iordanem intrantes terram Chanaam, disperdite cunctos habitet regionis illius, excepti tamen fuerunt Gabaonite, eo quod principes Israel inconsulto Domino iuraverant eos non occidere et propter hoc mors eorum corporalis fuit mutata in civilem per servitutem, ut habetur Iosue 9. sive essent bruta animalia, et ideo Saul qui in occisione Amalechitarum ex cupiditate pepercit animalibus pinguioribus, de quorum morte dominus sententia verat, sicut, et de hominibus, fuit a Domino reprobatus, ut habetur 1. Regum 15. sive essent res inanimate, ut pote civitates sic destructe, quia debebant ultra reedificari, unde Iosue 6.d. dicitur, Maledictus vir qui {1.1153} suscitaverit et edificaverit civitatem Hiericho. Si autem talis de structio erat inferenda ex sententia iudicum locum Dei tenentium, propter quod dii appellantur. Ex. 22.d. Diis non detrahes. talis sententia erat executioni danda absque redemptione aliqua, videlicet quando aliquis per eos erat morti adiudicatus, maxime propter homicidium, non poterat pretio aliquo redimi vita eius. unde Nm. 35.d. dicitur. Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. Alio modo talis destructio inferebatur propter adimpletionem promissi Deo facti, secundum quod habetur Nm. 21.a. ubi dicitur : Et Israel voto se Domino obligans ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius. et ibidem subditur : Et vocavit nomen loci illius horma, quod significat destructum, et descendit ab herem, quod significat destructionem unde ibi translatio nostra habet horma, scriptura Hebraica habet hormai. Nomina enim Hebrea scripta litteris latinis minus proprie scribuntur communiter. Ex predictis patet quod cum dicitur. Omne quod Domino consecratur non redimetur, sed morte morietur. Mors enim in diversis accipitur equivoce, quia Levite consecrati divino cultui dicebantur mortui, sicut {1.1154} apud nos religiosi mortui mundo dicuntur. Agri et res inanimate consecrate mori vel mortue dicebantur, sicut possessiones ecclesie dicuntur amortizate, et eodem modo dicendum est de servis et ancillis. Animalia vero immolatitia moriebantur proprie per immolationem. Similiter et homines et animalia morti adiudicata per occisionem. Civitates autem destructe dicebantur esse similitudinarie mortue, quia non erat reditus ad earum reedificationem, sicut in hominibus et animalibus non est reditus de morte ad vitam. Sciendum etiam quod consecratio predictorum aliquando cedebat in utilitatem sacerdotum aliquando autem in necessaria ipsius templi, secundum quod consecrans exprimebat in consecrando, de illis tamen que poterant venire in usum sacerdotum, ut servus, ancilla, et consimilia.
h herem] [hébreu] praem. Ed1590
i horma] [hébreu] praem. Ed1590
Numérotation du verset Lv. 27,ad litteram 
marg.| .1. Omnes decime. Hic consequenter agitur de decimis, que dicuntur sanctificate Domino, quia erant deputate ad sustentationem Levitarum.
marg.| .2. Si quis   autem   , etc. Cuius causa supra dicta est de redemptione votorum.
marg.| .3. Que sub pastoris virga. Modus est enim pastorum cum virga numerare animalia egredientia de caulis ad pastum, et similiter cum revertuntur ad caulas. Cetera patent in littera. Ultimo recapitulat dicens. Hec sunt mandata etc. et patet.
Numérotation du verset Lv. 27,moraliter 
marg.| marg.| {1.1153} .4. Hec sunt precepta que manda, etc. Hic agitur de voto et eius redemptione. Duplex autem votum hic tangitur. Unum de personis, aliud de rebus possessis, et inter res istas computantur servi et ancille, quia sunt quedam res Domini sui, licet sint rationales creature. Quantum ad primum votum fit distinctio personarum secundum sexum et secundum etatem, et secundum pretium quo vendi possent, et sic maior est redemptio viri per votum Deo obligati quam mulieris, et similiter maior est redemptio viri in etate fortiori, scilicet a viginti annis et supra usque ad sexaginta ; quam ante vigesimum annum et post sexaginta. Igitur per etates, sexus, et fortitudines mystice designatur diversi status, in quibushomines ad plura vel pauciora Deo sunt obligati. Nam laici obligantur ad observantiam preceptorum. Clerici vero in sacris ordinibusconstituti cum hoc obligantur ad observantiam castitatis, persone vero religiose hoc obligate sunt ad vivendum in obedientia, et sine proprio. Inter religiosos autem aliqui plus aliis secundum arctorem regulam, et statuta {1.1154} sunt obligati. Prelati vero ad ponendum animam suam pro subditis suis (quod est maximum) obligantur. Secundum igitur in quod diversis statibuspersone Deo in maioribus sunt obligate, secundum hoc pro votis suis dant Deo maius pretium, si bene observent suum statum, ceteris tamenparibus scilicet quod equali caritate operentur, et huiusmodi, et hec proportionabiliter intelligendo, et secundum hoc expectanta Deo maius premium. Res autem que Deo per votum obligantur, sunt servi, ancille, domus, et agri, ut patet in textu, et quanto sunt maioris valoris, tanto maior est voti redemptio, in illis duntaxat que poterant redimi, nam animalia immolatitia Deo redimi non poterant, sed oportebat ea immolari. Per redemptiones igitur istas, mystice significatur quod illi qui de rebus possessis plus expendunt in obsequiis divinis, maius premium expectant a Deo, ceteris tamenparibus scilicet facultate, caritate, et huiusmodi que ad meritum operantur, nam pauper vidua, que duo minuta misit in gazophylatium, plus obtulit Deo, quam divites qui magna munera, secundum testimonium Salvatoris nostri. Mc. 12. et Lc. 21.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_27)

Notes :