Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Lv. 12,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 12,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine
pepererit masculum
immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue
Numérotation du verset Lv. 12,3 

et die octavo circumcidetur infantulus
Numérotation du verset Lv. 12,4 

ipsa vero triginta tribus diebus
manebit
in sanguine purificationis
sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue1
1 sue] eius Weber
Numérotation du verset Lv. 12,5 

sin autem feminam
pepererit immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue
Numérotation du verset Lv. 12,6 

cumque expleti fuerint dies purificationis sue2 pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum,
2 sue] eius Weber
et pullum columbe
sive turturem
pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 12,7 

qui offeret eam3 coram Domino et orabit4 pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui
3 eam] illa Weber |
4 orabit] rogabit Weber |
ista est lex parientis masculum ac feminam
Numérotation du verset Lv. 12,8 

quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut5 duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.
5 aut] vel Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset Lv. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {1013} .1. Locutusque est dominus. Hic consequenter agitur de immunditia, que est ab intrinseco, que est quadruplex, scilicet puerpere, lepre, fluxus seminis, et fluxus sanguinis, et secundum hoc dividitur in quatuor partes, secunda incipit capit. 13. tertia, 15. In principio. quarta {1014} ultra medium eiusdem capit. ibi : Mulier que redeunte mense : Circa primum agitur primo de puerpere pollutione. Secundo de eius purificatione, ibi ; Cumque expleti fuerint dies, etc. Circa primum dicitur sic.
marg.| .2. Mulier si suscepto semine pepererit. Ex hoc patet, quod beata virgo, que concepit et peperit sine virili semine exempta fuit ab ista lege.
prol.| {1011}
Numérotation du verset Lv. 12,ad litteram 
marg.| .1. Immunda erit   septem   , etc. De qua habetur inf. 15.ca. ibi enim sic iudicatur immunda, quod non potest communicare cum aliquo in lecto aut cibo, et quicquid tangit immundum efficitur, et eodem modo dicitur hic de septem diebus primis post partum.
marg.| .2. Et die octavo   circuncidetur   infantulus etc. secundum preceptum quod habetur Gn. 17.b.
marg.| .3. Ipsa vero trigintatribus diebus manebit in sanguine   purificationis   sue id est in sanguine suo aliquantulum purificato, non tamen perfecte, et {1012} ideo in illis 33. diebus poterat communicare cum aliis in cibo, non tamen in lecto, nec illud quod tangebat fiebat propter hoc immundum.
marg.| .4. Omne   sanctum id est non comedet de sanctificatis.
marg.| .5. Nec ingredietur in id est atrium in quo erat sanctuarium.
marg.| .6. Donec impleantur dies scilicet quadraginta primi videlicet 6. maioris immunditie, et 33. minoris.
Numérotation du verset Lv. 12,5 
marg.| .7. Sin   autem feminam   pepererit, etc. id est duplo tempore quam pro masculo quia in conceptu femina est minor caliditas, et ideo tardius digerit materiam, et sic materia immunda tardius purificatur.
prol.| {1013}
marg.| .1. Iuxta ritum, etc. Exponatur ut predictum est de masculo, hoc excepto, quod tempus duplicetur.
marg.| .6.
marg.| .2. Cumque   expleti   . Hic consequenter agitur de puerpere purificatione, que quidem purificatio fiebat per oblationem et ideo primo determinatur oblatio divitum, cum dicitur.
marg.| .3. Deferet agnum, etc. Quod totum incendebatur in honorem divinum.
marg.| .4. Et pullum columbe scilicet pro peccato.
marg.| .5. Rogabit pro, etc.   sic   mundabitur scilicet a culpa, que non contrahitur in partu, sed in conceptu, in quo de communi cursu est aliqua libido inordinata, licet enim actus matrimonialis possit exerceri sine peccato, frequenter tamen contingit ibi inordinatio. Aliqui autem dicunt quod offerebatur pro culpa originali contracta in puero, quia licet per circuncisionem esset remissa in masculis, et in femina per aliud remedium sibi conveniens, tamen mater in die purificationis offerebat pro remissione peccati preteriti. Sed hoc dictum non consonat textui, quia dicitur {1014} hic : Orabit pro e. et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. ex quod patet quod loquitur de mundatione mulieris et non fetus. Consequenter determinatur oblatio pauperum, cum dicitur : Quodsi non in venerit manus eius, etc. et subditur :
marg.| .6. Sumet duos   turtures etc. Iste enim aves abundant in terra promissionis, et sunt mundi nutrimenti, et ideo de his fiebat oblatio pauperum, quia de facili poterant haberi, et erant convenientes oblationi in sacrificio dei. Circa istud capitulo potest poni brevis moralitas. Ista mulier significat animam bonum propositum concipientem. Que semen suscipit verbum Dei audiendo, quia semen est verbum dei, ut dicitur Luce 8.b. Concipit meditando, parturit consentiendo, parit operando, lactat et nutrit assue faciendo, sed debet reputare se immundam, et intendere purificationi 7. dieb. Per quos septem vitia designantur, ut ubi regnavit superbia, inseratur humilitas, ubi avaritia, largitas, ubi luxuria, castitas, ubi invidia, caritas, ubi ira, mititas, ubi accidia, virtuositas, ubi gula, parcitas. Cetera patent.
Numérotation du verset Lv. 12,moraliter 
marg.| marg.| {1013} .1. Locutusque est dominus. Hic agitur de immunditia et emundatione puerpere, per quam significatur mens humana, que tunc parit quando aliquid preceptum exterius producit. Iste vero conceptus{1014}potest esse dupliciter. Uno modo ex instinctu spiritus sancti, et tunc mens humana parit bonum opus, quo non polluitur ipsa mens, sed magis sanctificatur. Alio modo ex instinctu spiritus maligni, tunc parit opus malum quo mens polluitur, hoc tamen{1011} opus potest esse maius peccatum vel minus, Si sit maius, significatur per partum femine, quo mulier pariens, magis pollui dicitur. Si autem minus, significatur per partum masculi, quo mater dicitur minus pollui, ab utroque tamen peccato emundatur mens humana per oblationem agni, turturis, et columbe, ut dicitur in littera. Agnus autem qui dicitur animal simplex, {1012} moraliter offertur quando humane menti peccatum perpetratum vere displicet, et non simulatorie tantum. Turtur autem que habet gemitum pro cantu, tunc offertur, quando peccatum non solum vere displicet, sed etiam mens acriter gemit et dolet. Columba vero que spiritum sanctum in baptismo Christi representavit, tunc offertur, quando per spiritus sancti gratiam peccatrix anima reformatur.
Numérotation du verset Lv. 12,Additio 1 
marg.| marg.| {1013} In capitulo 12. ubi dicitur in post. Mulier si suscepto semine pepererit in hoc quod dicitur. Mulier si suscepto semine pepererit, non solum intelligitur excepisse illam que non suscepto semine peperit, sed etiam intelligitur asseruisse, quod aliqua mulier absque susceptione seminis erat paritura, aliter enimconditio super addita scilicet cum dicitur. Si suscepto semine pepererit, esset omnino superflua unde inf. eo. c. cum de partu femine agitur, non ponitur talis additio sed simpliciter dicit. Si autem feminam pepererit, quia nulla mulier feminam peperit nisi suscepto femine, etc.
Numérotation du verset Lv. 12,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur in post. Et rogabit pro ea sacerdos et mundabitur, etc. Hec mundatio non videtur intelligenda a culpa que frequenter {1014} contrahitur in actu matrimoniali ex libidine inordinata prout in postilla, quia si sic, non minus indigeret tali mundatione vir quam mulier. Similiter mulieres que non concipiunt, et tamen in tali actu viris suis coniunguntur similiter tali emundatione indigerent, unde melius videtur dicendum quod hec mundatio fit propter immunditiam fluxus sanguinis menstrualis, que communiter sit in partu, ex quo fluxu contrahitur quedam irregularitas immundicie, sicut infra capitulo 15. dicitur. Mulier que patitur multis dieb. fluxum sanguinis, etc. immunda erit, et hoc sonat littera cum dicit. Orabit pro ea sacerdos, et sic mundabitur a profluvio sanguinis.
Numérotation du verset Lv. 12,replica 
prol.| Replica . In capitulo 12. ubi postillator exponit illum locum Orabit pro ea sacerdos et mundabitur. de mundatione a culpa contracta {1015} ex libidine inordinata in actu conceptionis, contra quam expositionem Burgen. arguit ex eo, quia tunc viri indigerent huiusmodi mundatione sicut mulieres, que In eodem actu et libidine participant, hac ratione motus exponit illam mundationem de profluvio menstrui contingente in partu. Sed videtur quod ratio Burgensis non cogat, cum ista lex pro parientibus specialiter posita, ideo ad viros et alias mulieres non extenditur. Nec est verisimile fluxum menstrui in pariente masculum per quadraginta dies, et in pariente feminam 80. dies curasse, pro cuius cessatione sacerdos oraret cum mulier in templum ingrederetur. Nec videtur verum, illam irregularitatem ratione fluxus illius per tantum tempus durasse, cum lex menstruate certum tempus talis irregularitatis {1016} et immunditie post cessationem assignat, Lv. 15. tempus septem dierum. Similiter in hoc capitulo Stat igitur expositio quod sacerdos legalis orare debuit, ut mulier templum ingrediens mundaretur a culpa, quam pariendo et profluendo contraxit, non ut parere aut profluere culpa esset, quia naturale vel penale, sed quia lex peccatum arguebat in ea que parturiit et fluxum passa fuit. Confirmatio huius expositionis haberi potest ex canone unico, De purgatione post partum, ubi Christiane mulieri conceditur huius legis remissio ex causa ibi posita, ne videlicet pena quam pariendo sustinuit, in culpam verti videatur. Observantia igitur huius legis fuit propter culpam, et si non mortalem, tamen venialem, de qua procedit expositio postil.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_12)

Notes :