Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Lv. 1,1 

Vocavit
autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii
dicens:
Numérotation du verset Lv. 1,2 

Loquere filiis
Israel
et dices ad eos: homo
qui obtulerit
ex vobis hostiam
Domino de pecoribus
id est de bobus
et ovibus
offerens victimas
Numérotation du verset Lv. 1,3 

si holocaustum
fuerit eius oblatio ac de armento
masculum
immaculatum
offeret ad ostium tabernaculi testimonii
ad placandum sibi Dominum
Numérotation du verset Lv. 1,4 

ponetque
manus
super hostie caput1
1 hostie caput] inv. Weber
et acceptabilis erit
atque in expiationem eius proficiens
Numérotation du verset Lv. 1,5 

immolabitque
vitulum
coram Domino
et offerent filii Aaron sacerdotis2
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
sanguinem eius fundentes
per3 altaris circuitum
3 per] super Weber
quod est ante ostium
tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 1,6 

detractaque pelle
hostie,
artus
in frusta concident
Numérotation du verset Lv. 1,7 

et subicient
in altari ignem
strue lignorum ante composita
Numérotation du verset Lv. 1,8 

et membra que cesa sunt desuper ordinantes,
caput videlicet,
et cuncta que adherent iecori
Numérotation du verset Lv. 1,9 

intestinis
et pedibus
lotis
aqua
adolebitque ea sacerdos super altare
in holocaustum
et suavem odorem Domino
Numérotation du verset Lv. 1,10 

quod si de pecoribus oblatio est,
de ovibus
sive de capris
holocaustum
agnum4 anniculum
4 agnum] om. Weber
et sine5
5 sine] absque Weber
macula
offeret
Numérotation du verset Lv. 1,11 

immolabitque ad latus
altaris
quod respicit ad aquilonem
coram Domino:
sanguinem
vero illius fundent
super altare
filii Aaron
per circuitum
Numérotation du verset Lv. 1,12 

dividentque
membra caput
et omnia que adherent iecori
et imponent6 ligna
6 imponent] om. Weber
quibus subiciendus est
ignis
Numérotation du verset Lv. 1,13 

intestina
vero et pedes
lavabunt7 aqua
7 lavabunt Weber ] lavbaunt cacogr. Rusch
et oblata omnia
adolebit
sacerdos super altare
in holocaustum et odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset Lv. 1,14 

sin autem
de avibus
holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus
et pullis
columbe
Numérotation du verset Lv. 1,15 

offeret eam sacerdos
ad altare
et retorto ad collum capite
ac rupto vulneris loco
decurrere faciat8
8 faciat] faciet Weber
sanguinem super crepidinem
altaris
Numérotation du verset Lv. 1,16 

vesiculam
vero gutturis et plumas
proiciet prope9
9 prope] propter Weber
altare
ad orientalem plagam
in loco in quo cineres effundi solent
Numérotation du verset Lv. 1,17 

confringetque
ascellas
eius et non secabit nec ferro dividet eam
et adolebit super altare lignis
igne
supposito holocaustum est
et oblatio suavissimi odoris Domino.

Capitulum 1

Numérotation du verset Lv. 1,3 
differentia
marg.| {LYR5.1.3T1} Primo capitulo. Ad placandum sibi Dominum. Hec autem placatio non fit per mutationem Dei sed hominis qui de peccato reddit ad gratiam. Et sic, qui prius erat Deo displicens, efficitur placens. Et hoc magis exprimitur in hebreo . Hebreus enim sic habet :   ut sit placidus coram Deo. A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507 P17260 (54va) {MM2023}
Numérotation du verset Lv. 1,1 
marg.| {905} .1. Vocavit, etc. Sicut dictum fuit in principio Exodi, lex divina, que danda est populo adunato, sub cultu unius Dei dupliciter datur. Uno modo generaliter et succincte, et hoc modo eius datio describitur in Ex. a. 20 capitulo et citra, et hoc quantum ad precepta moralia, iudicialia, et cerimonialia, ut ibidem fuit declaratum. Alio modo datur magis particulariter et explicite, et hoc modo datur in hoc libro et sequenti, quia sic adinvicem distinguntur, quia omnia precepta legis divine ordinantur ad dilectionem Dei et proximi secundum quod dicit Apostolus 1Tim. 1.a. Finis precepti est caritas. Et salvator Mt. 22.d. dicit quod in duobus preceptis caritatis, scilicet Dei et proximi tota lex pendet et prophete Et in hoc libro ponuntur in speciali precepta ordinantia ad Deum. In libro vero Numerorum ponuntur illa que ordinant ad proximum. Ista tamen divisio non est ita precisa, qui in hoc libro ponantur aliqua etiam ordinantia ad proximum, et in illo aliqua ordinantia ad Deum. Nec mirum, quia dilectio Dei movet ad dilectionem proximi, et dilectio proximi ad dilectionem Dei finaliter ordinatur, et sic illa que ordinant ad Deum et proximum, super se invicem reflectuntur.
marg.| Quantum vero spectat ad presentem librum considerandum quod homo ordinatur ad Deum per debitum latrie cultum qui cultus principaliter consistit in actu interiori mentis, secundum quod dicit Augustinus in Enchiridion. Fide, spe, caritate colitur Deus. Secundario vero consistit in quibusdam actibus exterioribus, qui sunt quedam protestationes interioris cultus. Et de talibus tractatur in hoc libro, videlicet de sacrificiis et oblationibus que debebant Deo fieri in recognitionem {906} fidei, et dilectionis ad ipsum, propter quod vocatur iste liber Leviticus, quia talia offerre ad sacerdotes Levitici generis pertinebat.
marg.| Huiusmodi vero sacrificia in veteri lege fuerunt multa, et hoc triplici ratione : Prima est, quia fuerunt instituta ad revocandum Iudeos ab idololatria, ad quam proni erant, et ideo rationabiliter fuerunt multitudine sacrificiorum onerati, ut eis non vacaret idolis immolare. Et propter eamdem rationem scilicet ut ab idololatria elongarentur, fuerunt eis imposita sacrificia alia a sacrificiis idolorum, et frequenter contraria, ut patebit in sequentibus.
marg.| Secunda est quia fuerunt instituta ut Iudei in cultu unius Dei exercerentur, et per tale frequens exercitium habitus in generaretur, quo ad Dei cultum delectabiliter adducerentur.
marg.| Tertia ratio est quia sacrificia Veteris Legis fuerunt figura unius veri sacrificii Nove Legis scilicet Christi in ara crucis immolati. Illud autem quod est perfectum per unum vel pauca imperfecta non potest sufficienter representari, et ideo sicut perfectio divina unice existens in perfectionibus creaturarum varie et multipliciter representatur, sic decens fuit ut sacrificium nostrum perfectissimum per multa et varia sacrificia in veteri lege figuraretur, quia illa erant imperfecta, secundum quod dicit Apostolus ad Hebreos 7. capitulo : « Nihil ad perfectum adduxit lex ».
marg.| Igitur liber iste, qui est de oblationibus et sacrificiis, dividitur in quatuor partes principales. In prima agitur de sacrificiis et oblationibus. In secunda de ipsis offerentibus, scilicet capitulo octavo. In tertia de offerendi temporibus, videlicet 23. capitulo. In quarta de votorum solutionibus et redemptionibus, que sunt quedam oblationes speciales capitulo 27.
marg.| Circa primum agitur primo de sacrificiorum et oblationum actu, secundo de eorum usu, capitulo 6. ibi : Hec est lex sacrificii, etc.
marg.| {907} Circa primum sciendum quod aliqua offerebantur interpolate, de quibus primo agitur. Aliqua vero continue id est omni die, cuiusmodi erat iuge sacrificium, de quo agitur in principio. 6. capit.
marg.| Circa primum sciendum quod aliqua offerebantur ex mera devotione, de quibus agitur 1. et 2. capitulo. Aliqua autem pro beneficii impetratione, de quibus agitur 3. capitulo. Aliquando autem fiebat oblatio pro peccati remissione, de qua agitur 4. capitulo.
marg.| Circa primum sciendum quod aliquando fiebat oblatio de viventibus, et talis oblatio vocatur proprie sacrificium, de qua primo agitur. Aliquando autem fiebat de non viventibus, ut de pane, {908} farina, et consimilibus, et talis oblatio retinebat sibi nomen commune oblationis, de qua agitur 2. capitulo.
marg.| Circa primum adhuc notandum, quod viventia hic accipiuntur animalia gressibilia, de quorum oblatione agitur primo, et volatilia de quibus agitur 2. <capitulo> ibi : Si autem de avibus. Adhuc circa gressibilia primo agitur de oblatione maiorum, secundo minorum, ibi :   Quod si de   pecoribus   .
marg.| Circa primum dicitur : Vocavit autem Moysen, etc. ad ostendendum quod leges iste non fuerunt a Moyse invente sed a Deo date.
Numérotation du verset Lv. 1,2 
marg.| .1. Homo   qui   obtulerit   . ex mera devotione.
Numérotation du verset Lv. 1,3 
marg.| .2. Si holocaustum. Dicitur holocaustum sacrificium totaliter incensum ad honorem divinum. et dicitur ab ὄλον quod est totum, et {909} καὺμα, quod est incendium, et per hoc designatur, quod anima offerentis debebat totaliter resolvi seu referri ad honorem divinum, secundum quod dicitur Dt. 6.a. Diliges Dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.
marg.| .1. Ac de armento. Armentum est congregatio boum, sicut grex est congregatio ovium, et sic patet quod hic loquitur de oblatione boum, que sunt maiora animalia immolatitia.
marg.| .2. Masculum. quia femina est mas occasionatus, et quid imperfectum respectu masculi, et ideo offerri non poterat in holocaustum quod est sacrificium perfectissimum, poterat tamen offerri in hostiis pacificis, ut habetur : infra. c. 3.
marg.| .3. Immaculatum id est absque defectu membrorum, et etiam carens aliis que reddebant animal maculatum et ineptum ad sacrificium Domini, sicut est animal languidum et debile et contaminatum ex concubitu cum animali alterius speciei, vel ex contractu rei immunde post quam venerat ad unam exedram templi, ubi reponebantur animalia {910} munda quousque esset tempus et hora offerendi.
marg.| .4. Offeret ad ostium. Dicunt expositores nostri communiter, quod per hoc intelligitur ostium atrii sacerdotum, ubi probabantur animalia utrum essent apta ad offerendum antequam introduceretur in atrium. Hebrei autem dicunt quod non probabantur ibi : sed extra atrium totaliter in una exedra ad hoc parata, et ideo quod dicitur hic :   Ad ostium tabernaculi, exponunt de loco qui erat extra atrium, et ille locus erat ante ostium tabernaculi, in quo erat arca et propitiatorium etc. Et hoc magis concordat littere in qua additur:
marg.| .5. Testimonii. quia arca testamenti in qua continebantur tabule, vocatur testimonium.
Numérotation du verset Lv. 1,4 
marg.| .6. Ponetque   manus   super   caput hostie   . ad denotandum quod offerens animal renuntiabat iuri quod habebat In eodem
Numérotation du verset Lv. 1,5 
marg.| .7. Immolabitque   vitulum   . Ostenso quid debebat facere laicus offerens animal in holocaustum, hic consequenter ostenditur quid pertinebat circa hoc ad sacerdotis officium, scilicet immolare, sanguinem offerre, excoriare, et incendere, et hoc notatur cum dicitur.
marg.| marg.| {911} .1. Filii Aron etc. ipsi enim erant minores sacerdotes sub patre ministrantes. unde in hebreo habetur : Filii Aaron sacerdotes.
marg.| .2. Fundentes per altaris circumitum. Dicit Rabbi Salomon quod ponebant de sanguine in duobus angulis altaris contradictorie oppositis quilibet autem angulus respicit duo letera In eo coniuncta. Et sic talis positio sanguinis respiciebat totum circumitum altaris.
Numérotation du verset Lv. 1,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 1,7 
marg.| .3. Et subiicient. Non est intelligendum quod apportarent ignem aliunde quia Nadab et Abiu offerentes ignem alienum, statim interfecti {912} fuerunt a Domino, ut habetur : infra 10 capitulo Et ideo quod dicitur hic :   Et subiicient ignem, intelligitur de lignis que imponebant ad nutritionem et continuationem ignis de celo dati, ut habetur : infra 9 capitulo.
Numérotation du verset Lv. 1,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 1,9 
marg.| .4. Intestinis etc.   lotis. Quia intestina continent sordes, et pedes calcant lutum.
marg.| .5. Adolebitque ea etc. id est comburet in holocaustum.
marg.| .6. Et suavem odorem Domino. Non intelligendum quod odor inde progrediens esset suavis seu acceptus Domino ex re oblata, sed ex obedientia et fide offerentium, in quantum illa sacrificia figurabant Christum pro salute humani generis immolandum.
Numérotation du verset Lv. 1,10 
marg.| {913} .1. Quod si de pecoribus. Hic consequenter agitur de oblatione holocausti in animalibus minoribus, quod notatur cum subsequenter dicitur, De ovibus sive de capris etc. Sequitur :
marg.| .2. Anniculum. Ista littera vitio scriptorum ad alio modo videtur falsificata : Tum quia hec littera refertur vel speciem ovis vel capre, fetus autem capre non potest dici agnus, Tum quia in holocaustum offerebantur aliquando arietes magni, et non solum unius anni, ut patet in {914} pluribus locis unde in hebreo habetur : Masculum et absque macula offeret.
Numérotation du verset Lv. 1,11 
marg.| .3. Immolabitque ad latus   altaris scilicet holocausti quod erat in atrio sub dio, ut dictum fuit Ex. 24, Cetera patent ex predictis.
Numérotation du verset Lv. 1,14 
marg.| .4. Si autem de avibus etc. Hic consequenter agitur de oblatione holocausti facta ex devotione in volatilibus, voluit enim lex, imo dominus in lege providere devotioni pauperum, ut qui non haberent animalia maiora, possent offerre minora, et qui non haberent minora, possent offerre aviculas, hoc est quod dicitur.
marg.| {915} .1. De turturibus. Et dicit de turturibus, quia maiores turtures sunt meliores et pinguiores. Econverso autem est de columbis, quoniam minores plus valent.
Numérotation du verset Lv. 1,15 
marg.| .2. Ac rupto   vulneris loco   . Dicit Rabbi Salomon quod talis ruptio debebat fieri cum ungue, non cum ferro.
Numérotation du verset Lv. 1,16 
marg.| .3. Vesiculam vero   gutturis   . ubi congregatur cibus.
marg.| .4. Et plumas   proiiciet   . Dicit Rabbi Salomon quod hoc erat, quia volaverant ad capiendum cibum de alieno Et per hoc designabatur quod sacrificium de rapina non placet Deo. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Lv. 1,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 1,questio 
marg.| Circa hoc capitulo queritur quare fiebat Deo sacrificium de tribus speciebus animalium tantum scilicet bovis, ovis, et capre : de duabus speciebus avium scilicet turturis et columbe.
marg.| Item quare non fiebat de piscibus sicut de aliis viventibus ? Ad solutionem autem istorum et consimilium considerandum quod sicut predictum est : Sacrificia veteris legis fuerunt instituta ad tria scilicet ad revocandum Iudeos ab idololatria, et ad inducendum eos ad colendum deum, et ad figurandum Christi verum sacrificium, et ex hac triplici ratione conveniens fuit sacrificium fieri de tribus speciebus animalium predictis. Propter primam, quia idololatrie Egyptii inter quos Iudei fuerant conversati, predicta animalia colebant ut deos. Agnum vel arietem sacrificari iussit Deus : quia talis forma quantum ad aliquid ipsum Iovis fingebatur, vade et cum capite arietino pingebatur. Bovem : que Api quod maximum numen apud Egyptios reputabatur, in specie tauri apparebat. Hircum quia demon aliquando apparebat eis in specie hirci. Et ideo nephas reputabant dicta animalia, {916} immolare, propter quod Moyses dixit Ex. 8.g. Si mactaverimus ea que colunt Egyptiicoram eis, lapidibus nos obruent. Et ideo per oppositum dominus precepit ista animalia sibi immolari. Similiter propter secundam rationem, tunc enim homo debite Deum colit, quando bona que habet, ab eo se habere recognoscit, et de eis oblationem ei facit, secundum illud quod dicit David. 1Par. 29.d. Tua sunt omnia : et que de manu tua accepimus, dedimus tibi : et ideo convenienter ordinavit dominus sibi sacrificium fieri de illis animalibus, que communis veniunt in esum hominis, que sunt tres species predicte. Cetera autem animalia vel sunt sylvestria quibus homines communiter non utuntur, vel si sunt domestica sunt immunde, ut porcus et similia, que non debent deo offerri. Similiter propter tertiam rationem : quia bos significat Christi fortitudinem, quis eius innocentiam, capra vel hircus similitudinem carnis peccati. De turturibus vero et pullis columbe fiebat sacrificium, quia sunt in magna abundantia in terra promissionis et cadunt frequenter in esum hominis. sunt etiam mundi nutrimenti. Cetere vero aves vel sunt magis sylvestres, vel si sunt domestice, vescuntur immundo nutrimento, ut galline et anates et consimiles. Item quia turtur significabat Christi castitatem, columba, que felle caret eius dulcedinem seu mititatem. De passeribus vero fiebat oblatio tantum in emundatione leprosi, de qua dicetur infra. 14. capitulo. De piscibus autem non fiebat sacrificium, quia non habitant inter homines, sed latent in aquis. Item quia extracti de aqua cito moriuntur. Et ideo non possent vivi deferri ad templum, oblatio autem non fiebat de mortuis. Item quia aliqui idolatria utebantur piscibus in suis sacrificiis.
Numérotation du verset Lv. 1,moraliter 
marg.| marg.| {905} marg.|.1.  Vocavit autem Moysen, etc. In hoc libro principaliter agitur {906} de sacrificiis offerendis Domino, inter que principalius est holocaustum, agitur de ipso igitur primo, cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 1,moraliter 
marg.| marg.| {907} .1. Si   holocaustum   . Holocaustum vero dicebatur sacrificium incensum totaliter ad honorem divinum propter quod moraliter significat opus bonum de genere factum, ex caritate propter Deum. Et si tale opus sit prelatorum ecclesie vel doctorum, significatur per holocaustum de armento id est de bobus Boves enim sunt animalia in agro laborantia, propter quod dicit Paulus. 1. Corin. tertio capitulo propter quod significant prelatos, et doctores qui laborant. In agro dominico. Dei adiutores sumus. Dei agricultura estis. Si vere bonum opus ex caritate procedens sit simplicium Christianorum, significatur per holocaustum de ovibus et capris, eo quod sunt animalia simplicia, propter quod significat simplices Christianos, secundum quod dicitur. 1. Para. 21 capitulo Iste autem grex quid quid commeruit. Si vero bonum opus ex caritate sit religiosorum vel clericorum, significatur per holocaustum ex auribus. Nam religiosi vel clerici deputati sunt ad cultum dei, et sic intendere debent divine contemplationi. Propter quod significantur per aves {908} volantes. Dicitur autem in textu, quod oves ille debent esse turtures aut columbe. Per turtures qui gemitum habent pro cantu, intelliguntur proprie religiosi, qui genere debent pro peccatis propriis ac etiam populi, unde dicitur in Decre. 6. q. 1. Monachus non docentis, sed plangentis habet officium Per columbas vero clerici designantur, nam In eorum conversatione debet columbina simplicitas refulgere.
prol.| Alleg<orice> vero potest totum hoc exponi de Christo, nam immolatus fuit pro nobis ex maxima caritate dei patris. Io. 3.b. Sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Ipse etiam Christus ex maxima caritate mortem sustinuit. Is. tertio capitulo Oblatus est, quia ipse voluit. Et sic patet, quod Christus perfectissime fuit holocaustum, propter quod figuratus fuit in triplici holocausto predicto, scilicet de bobusovibus et avibus. Dicitur enim bos ratione laboris, quem in mundo sustinuit. et ovis propter innocentiam quam semper renuit. Dicitur etiam turtur ratione castitatis, et columba ratione simplicitatis.
Numérotation du verset Lv. 1,Additio 1 
marg.| marg.| {917} Licet verum sit, quod sacrificia veteris legis principaliter figurabant sacrificium Christi perfectissimum, et ideo fuerunt multa, ut in postilla dicitur, secundario tamen tanta sacrificiorum multitudo, et sub tot modis sacrificandi potest intelligi fuisse figurativa multitudinis sacrificiorum martyrum, qui amore Christi et in sue fidei testimonium multipliciter sanguinem suum fuderunt. ita tamen quod sacrificia illa, que per totam multitudinem offerebantur, ut agnus paschalis et iuge sacrificium vel huiusmodi ad ipsum sacrificium Christi solum referantur, cuius meritum ad totum genus humanum redimendum fuit sufficiens. Sacrificia vero particularia, que pro quibusdam singularibus personis offerebantur, non se extendentes ad totius populi expiationem, referantur ad figuranda sacrificia martyrum, quorum merita non attingunt sufficientiam universalis expiationis. Unde in ratione figurali multitudinis sacrificiorum veteris legis sicut Christus caput principaliter figuratur, sic etiam membra, sicut status perfectorum figuratur in holocaustis, et status proficientium in hostiis pacificis, ut in prima secunde. q. 2. art. 3. In responsione ad 8. argu.
Numérotation du verset Lv. 1,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla Ponetque manus super caput hostie. Per hanc manuum impositionem potius videtur de notari, quod homo offerens illud animal, esset dignus occisione pro suis peccatis, et quod loco illius illud animal oblatum vel immolatum occideretur. ut in prima secunde. q. cii. ar. 3. In responsione ad v. ar. Unde supra Gn. 22 capitulo dicitur de Abraham, {918} quod obtulit arietem loco filii, quem deus preceperat immolari et cetera.
Numérotation du verset Lv. 1,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in post. Circa hoc capitulum queritur quare fiebat deo sacrificium de tribus speciebus animalium. Omnia que in hoc capitulo et in sequentibus a postillatore ponuntur, de his que pertinent ad particulares rationes sacrificiorum veteris legis cum multis aliis ad rationem huiusmodi sacrificiorum tam litteralem quam mysticam pertinentibus, traduntur, ad plenum in prima secunde. q capitulo ii. Unde qui de his plene vult instrui, videatibi :
Numérotation du verset Lv. 1,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem ad salvandum postillatorem In capitulo primo. In primo capitulo Levitici, cum postillator exponeret impositionem manuum offerentis super caput hostie, per spontaneam sui iuris resignationem, Burgensis allegando sanctum Thomam dicit illam impositionem potius debere intelligi quod homo offerens se protestetur pro peccatis suis dignum morte, et quod per occisionem animalis per ipsum oblati vita eius redimetur.
prol.| Sed ista expositio videtur falsa et contra Glossam ordinariam dicentem quod manus impositio significat quod sponte fiebat oblatio. Hec enim oblatio, de qua hic dicitur, erat ex mera devotione, non pro peccato, ideo non est necessarium, ut sic offerens protestetur se morte dignum, quia devotio sic iudicari non debet, sed transgressio sic iudicatur, quando fit oblatio pro peccatis, pe qua infra capitulo 4. dicetur. Nec exemplum quod Burgen. adducit de Isaac est ad propositum, quia Isaac etsi fuit immolandus propter obedientiam, non tamen propter peccatum, neque fuit dignus morte.
marg.| {LYR 5.1DE1 } Didaci de Deza defensio circa Lv. 1



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_1)

Notes :