Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Lv. 13,2 

Homo
in cuius carne
et cute
ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam
id est plaga lepre
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 13,3 

qui cum viderit lepram in cute et pilos
in album
mutatos colorem ipsamque speciem lepre humiliorem cute et carne reliqua
plaga lepre est et ad arbitrium eius separabitur.
Numérotation du verset Lv. 13,4 

Sin autem lucens candor
fuerit in cute nec humilior carne reliqua
et pili
coloris pristini
recludet
eum sacerdos septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,5 

et considerabit die septimo et siquidem lepra
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,6 

et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra
et non creverit in cute mundabit eum
quia scabies est lavabit1
1 lavabit] lavabitque Weber
homo vestimenta sua et mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,7 

quod si postquam a sacerdote
visus est et redditus munditie iterum lepra creverit adducetur ad eum
Numérotation du verset Lv. 13,8 

et immunditie condemnabitur
Numérotation du verset Lv. 13,9 

plaga lepre si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 13,10 

et videbit eum cumque color albus in cute fuerit
et capillorum mutaverit2 aspectum
2 mutaverit] mutarit Weber
ipsa quoque caro viva apparuerit
Numérotation du verset Lv. 13,11 

lepra vetustissima iudicabitur
atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue immunditie3 est.
3 immunditie ΛHL ΣOM B A T ΦGRAZ*VP Θ X ΠC Cor2 (antiqui) Cor3 (alii#), Ω Rusch Ed1530 Clementina ] inmunditieque pollutus est Cor1 Cor3 (LXX QUIA POLLUTUS EST ), inmundicitiae P, immunditia Cor1 +3 (Rabanus) Weber
Numérotation du verset Lv. 13,12 

Sin autem effloruerit
discurrens lepra
in cute
et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes
quicquid sub aspectu oculorum cadit.
Numérotation du verset Lv. 13,13 

Considerabit eum sacerdos
et teneri a4 lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem
4 a] om. Weber
versa sit et idcirco homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,14 

Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
Numérotation du verset Lv. 13,15 

tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter immundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergitur5 immunda est
5 aspergitur] aspergatur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,16 

quod si rursum versa fuerit in alborem
et totum hominem operuerit
Numérotation du verset Lv. 13,17 

considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
Numérotation du verset Lv. 13,18 

caro autem6 et cutis in qua ulcus
6 autem] om. Weber
natum est et sanatum
Numérotation du verset Lv. 13,19 

et in loco ulceris
cicatrix apparuerit
alba sive subrufa
ducetur7 homo ad sacerdotem
7 ducetur] adducetur Weber
Numérotation du verset Lv. 13,20 

qui cum viderit locum lepre humiliorem carne reliqua
et pilos versos in candorem
contaminabit eum plaga enim lepre orta est in ulcere
Numérotation du verset Lv. 13,21 

quod si pilus
coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,22 

et siquidem creverit
adiudicabit eum lepre.
Numérotation du verset Lv. 13,23 

Sin autem steterit in loco suo,
ulceris est cicatrix
et homo mundus erit.
Numérotation du verset Lv. 13,24 

Caro autem8 et cutis quam ignis
8 autem] om. Weber
exusserit9 et sanata albam
9 exusserit] exuserit Weber
sive rufam habuerit cicatricem,
Numérotation du verset Lv. 13,25 

considerabit eam sacerdos et ecce si10 versa est in alborem et locus eius reliqua cute est11 humilior contaminabit eum
10 si] om. Weber |
11 est] om. Weber |
quia plaga lepre in cicatrice
orta est
Numérotation du verset Lv. 13,26 

quod si pilorum color non fuerit immutatus
nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepre species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,27 

et die septimo contemplabitur si creverit
interim12 lepra contaminabit eum
12 interim] in cute Weber
Numérotation du verset Lv. 13,28 

sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga combustionis est et idcirco mundabitur
quia cicatrix est combusture.
Numérotation du verset Lv. 13,29 

Vir sive mulier
in cuius capite
vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos
Numérotation du verset Lv. 13,30 

et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua,
et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbe est
Numérotation du verset Lv. 13,31 

Sin autem viderit et locum macule equalem
vicine carni,
et capillum nigrum: recludet eum13 septem diebus,
13 eum] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 13,32 

et die septimo intuebitur si non creverit macula
et capillus sui coloris est et locus plage carni relique equalis
Numérotation du verset Lv. 13,33 

radetur homo absque loco macule
et includetur septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,34 

si die septimo visa fuerit stetisse plaga
in loco suo
nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque
vestibus suis14
14 suis Rusch] om. Weber
mundus erit
Numérotation du verset Lv. 13,35 

sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
Numérotation du verset Lv. 13,36 

non queret amplius utrum capillus
in flavum sit colorem15 commutatus quia aperte immundus est
15 sit colorem] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 13,37 

porro si steterit macula et capilli nigri fuerint
noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
Numérotation du verset Lv. 13,38 

vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
Numérotation du verset Lv. 13,39 

intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem
lucere in cute sciat non esse lepram
sed maculam coloris candidi et hominem mundum
Numérotation du verset Lv. 13,40 

vir de cuius capite
capilli fluunt
calvus ac mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,41 

et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est
Numérotation du verset Lv. 13,42 

sin autem in calvitio
sive in recalvatione
albus
vel rufus
color fuerit exortus
Numérotation du verset Lv. 13,43 

et hoc sacerdos viderit condemnabit eum
haud dubio
lepra est16
16 dubio lepra est] dubie lepre Weber
que orta est in calvitio
Numérotation du verset Lv. 13,44 

quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 13,45 

habebit vestimenta dissuta
et17 caput nudum
17 et] om. Weber
os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
Numérotation du verset Lv. 13,46 

omni tempore quo leprosus est et immundus solus habitabit extra castra
Numérotation du verset Lv. 13,47 

vestis
lanea
sive linea
que lepram habuerit
Numérotation du verset Lv. 13,48 

in stamine
atque sub tegmine18
18 sub tegmine] subtemine Weber
aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
Numérotation du verset Lv. 13,49 

si alba vel19 rufa macula fuerit
19 vel] aut Weber
infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 13,50 

qui consideratam recludet septem diebus
Numérotation du verset Lv. 13,51 

et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse20 lepra perseverans erit21 pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
20 deprehenderit crevisse] inv. Weber |
21 erit] est Weber |
Numérotation du verset Lv. 13,52 

et idcirco comburetur
flammis
Numérotation du verset Lv. 13,53 

quod si eam viderit non crevisse
Numérotation du verset Lv. 13,54 

precipiet et lavabunt
id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
Numérotation du verset Lv. 13,55 

et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam
nec tamen crevisse lepram immundum iudicabit et igne comburet
eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
Numérotation du verset Lv. 13,56 

sin autem obscurior
fuerit locus lepre postquam vestis est lota abrumpet eum
et a solido dividet
Numérotation du verset Lv. 13,57 

Quod si ultra
apparuerit in his locis que prius immaculata erant,
lepra volatilis et vaga: debet igne
comburi.
Numérotation du verset Lv. 13,58 

si cessaverit lavabit
ea que pura sunt secundo
et munda erunt
Numérotation du verset Lv. 13,59 

ista est lex lepre vestimenti lanei et linei staminis atque subtegminis22 omnisque supellectilis pellicee23 quomodo mundari debeat vel contaminari.
22 subtegminis] subteminis Weber |
23 pellicee] pellicie Weber |

Capitulum 13

Numérotation du verset Lv. 13,1 
differentia
marg.| {LYR5.13#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 20ra
Numérotation du verset Lv. 13,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1015} .1. Locutusque   est dominus ad Moysen, etc. Hic consequenter agitur de immunditia lepre. Et primo quantum ad eius cognitionem, secundo quantum ad eius mundationem, c. 14. Circa primum primo agitur de lepra, que est in homine, secundo de eius separatione, ibi : Quicumque ergo maculatus fuerit. tertio de lepra que est in veste,ibi : Vestis lanea. Circa primum sciendum quod lepra est aliquando in cute, aliquando in viva carne, aliquando in ulcere, aliquando in vulnere, aliquando in barba et capite aliquando In capillis, et cesarie, et secundum hoc sunt sex partes, que patebunt prosequendo. Circa primam partem premittit occasionem suspicionis lepre contra aliquem, cum dicitur.
marg.| .2.
marg.| .2. Homo in cuius cane, etc. id est notabiliter variatus a colore naturali pristino.
prol.| {1016} .3. Sive pustula. Que dicitur a pus quod est putredo, quia est quedam collectio putredinis ab intra in superficie corporis per modum cuiusdam elevationis super cutem.
marg.| .4. Aut quasi lucens quippiam id est transparens sicut pergamenum, quod dicitur gallice verrim. Consequenter ostendit quid agendum sit, quando signa lepre sunt manifesta, cum dicitur.
marg.| .3.
marg.| .5. Qui cum viderit, etc. Tribus enim signis concurrentibus iudicandus erat aliquis leprosus, videlicet mutatione coloris naturalis pilorum in album, et similiter mutatione naturalis coloris ipsius carnis in album colorem habentem quandam transparentiam et lucem, et corrosionem musculorum sub cute, ex qua depascitur caro, et sic demissior est quam in aliis locis, quod est certius signum lepre, et hoc est quod dicitur. Qui cum viderit lepram per mutationem coloris naturalis.
marg.| .6. Et pilos in album mutatos colorem scilicet a colore precedente, utpote quia prius erant nigri vel crocei.
prol.| {1017}
marg.| .1. Ipsamque speciem lepre id est locum cutis et carnis ubi apparet aliquod signum lepre.
marg.| .2. Humiliorem id est demissiorem, ut habetur in hebreo .
marg.| .3. Plaga lepre est scilicet certa.
marg.| .4. Et ad arbitrium est id est ad iudicium sacerdotis.
marg.| .5. Separabitur scilicet a cohabitatione aliorum, quia ille qui est leprosus iudicatus, debet extra castra manere, ut habetur infra. Consequenter ostendit quid sit agendum, quando signa non sunt manifesta, scilicet quando tria predicta deficiunt, vel aliquid eorum, quod notatur cum dicitur. Sin autem lucens candor fuerit, nec humilior etc.
marg.| .6. Recludet eum sacerdos. Ne alios inficiat, si sit percussus lepra et ne ex anhelitu aliorum lateat eius lepra.
marg.| .7. Et considerabit die septimo. ad videndum, si est aliquid immutatum circa eum per quod deprehendatur leprosus vel sanus.
marg.| .8. Et siquidem lepra id est signum lepre.
marg.| .9. Ultra non creverit. In tensive.
marg.| .10. Nec transierit in cute priores terminos id est non creverit extensive.
marg.| .11. Rursum includet eum. ad diligentius considerandum.
marg.| .12. Si obscurior erit lepra id est si color cutis non fuerit transparens {1018} et lucens modo predicto.
marg.| .13. Et non creverit. In tensive nec extensive.
marg.| .14. Mundabit eum id est mundum iudicabit.
marg.| .15. Quia scabies est id est pustula illa vel aliud signum, unde habebatur suspectus, infirmitas est curabilis, sicut scabies. Verumtamen si post tale iudicium sacerdotis apparuerint signa manifesta lepre, debet condemnari, quia sacerdos potuit in iudicio decipi propter latentiam lepre, vel quia lepra potuit ei evenire de novo, et ideo si aliquis erat semel iudicatus mundus, non propter hoc erat dimittendus habitare inter sanos liber de cetero, sed debebat indicari et separari, si In eo apparerent de novo signa lepre manifesta, et hoc est quod dicitur.
marg.| .16. Quod si postquam etc. Et patet littera ex dictis.
marg.| .17. Plaga lepre. Hic consequenter agitur de lepra, prout iudicatur in carne viva, et primo in casu certo, et proponuntur signa exteriora de mutatione coloris cutis, et capillorum, cum dicitur.
marg.| .18. Cumque color albus. Et accipitur hic albedo sicut supra.
marg.| .19. Et capillorum   mutaverit   aspectum id est colorem naturalem pristinum.
marg.| .20. Ipsa quoque caro viva apparuerit. Hoc habet locum quando cutis exterior rupta est, et caro apparet infecta lepra, et hoc est certum signum lepre vere. Et ideo subditur :
marg.| .21. Non recludet, scilicet ad maiorem inquisitionem.
prol.| {1019}
Numérotation du verset Lv. 13,11 
marg.| .1. Quia   perspicue etc. que de se claret. Consequenter ostendit quid sit agendum in casu dubio, cum dicitur.
marg.| .2. Sin autem effloruerit id est super cutem se effuderit.
marg.| .3. Discurrens lepra id est scabies, que est signum lepre.
marg.| .4. Et teneri lepra, etc. Hic accipitur lepra equivoce, pro eo quod videtur esse lepra ab ignorantibus, et tamen non est, et ideo vocatur lepra mundissima, quia talis scabies universalis in corpore trahit putredinem humorum ab interiori ad extra, et sic per eam caro mundatur.
marg.| .5. Quando vero caro vivens In eo   apparuerit   . In fecta lepra modo predicto carne rupta.
marg.| .6. Tunc sacerdotis iudicio polluetur id est pollutus iudicabitur, cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| .7. Caro enim viva, si lepra aspergitur immunda est. Littera plana est.
marg.| .8. Quod si rursum versa fuerit in alborem. modo predicto de scabie florente iudicabitur.
marg.| .9. Caro et cutis. Hic consequenter agitur de lepra in ulcere, et primo in casu certo. Est autem ulcus, ruptio carnis ex putredine egrediente exterius, sed vulnus est ruptio cutis ab exteriori. unde versus, Illatum, {1020} vulnus, innatum dicitur ulcus. Post sanationem vero ulceris si appareat.
marg.| .10. Cicatrix alba. albedine lucente modo predicto.
marg.| .11. Sive subrufa. Per mutationem coloris pristini, et si cum istis sit corrosio carnis, modo supradicto et mutatio coloris pilorum, iudicandus est leprosus, et hoc notatur, cum dicitur.
marg.| .12. Qui cum vide locum lepre humiliorem carne, etc. Consequenter ostenditur, quid agendum sit in casu dubio, cum dicitur :
marg.| .13. Quod si pilus coloris est pristini, etc. Et patet littera ex supradictis.
marg.| .14. Et si quidem creverit, lepra, intensive vel extensive, ita notabiliter, quod per hoc possit iudicium certum haberi.
marg.| .15. Adiudicabit eum lepre. sicut prius.
marg.| .16. Caro et cutis quam ignis exusserit. Hic consequenter agitur de lepra, que est in vulnere, et accipitur hic large vulnus, lesio facta ab exteriori, scilicet per adustionem ignis, et preponit casum certum, quia si post sanationem apparuerit in cicatrice macula alba, vel rufa declinans notabiliter a naturali colore, si sit ibi albedo transparens, et corrosio carnis modo supradicto, iudicanda est lepra. Consequenter ponit casum dubium.
prol.| {1021}
Numérotation du verset Lv. 13,ad litteram 
marg.| .1. Quod si pilorum color non fuerit immutatus. Et patet littera ex supradictis.
marg.| .2. Vir sive mulier. Hic consequenter agitur de lepra In capite, et pre mittitur certum signum cum dicitur.
marg.| .3. Germinaverit lepra id est pustula aliqua orta fuerit, vel aliud unde sit suspicio lepre, et si videat sacerdos, quod ibi sit carnis corrosio modo supradicto, et capillorum mutatio in colore, et a grossitie in subtilitatem et mollitiem.
marg.| .4. Contaminabit eos id est iudicabit contaminatos lepra. Consequenter ponitur casus dubius, cum dicitur.
marg.| .5. Sin autem viderit locum macule equalem, etc. Quia non apparet ibi corrosio carnis per aspectum nec per tactum.
prol.| {1022} .6. Et capillum nigrum. In hebreo habetur : Et capillus niger, non tamen iudicandus est leprosus, sed recludendus ad diligentius considerandum, si post hoc aliqua mutatio fiat, per quam possit discerni lepra clarius. Et si per hoc non appareat, tunc ostenditur quid agendum sit, cum dicitur.
marg.| .7. Radetur homo absque loco   macule   . Ad hoc enim relinquitur locus macule intactus, ut habeat eamdem virtutem inficiendi, sicut prius et reliqua loca radentur, ut per hoc magis appareat, si infectio macule ad alia loca diffundatur.
marg.| .8. Et includetur septem diebus aliis. ut videatur si fiat aliqua mutatio, per quam possit discerni veritas lepre vel non lepre, et patet littera ex supradictis.
marg.| .9. Vir sive mulier in cuius cute, etc. Hic removet quoddam dubium{1023} quia frequenter dictum est, quod macula est signum lepre, et quia posset esse deceptio in iudicio macule, ideo ostendit que macula non facit lepram, dicens.
Numérotation du verset Lv. 13,ad litteram 
marg.| .1. Si   deprehenderit   subobscurum alborem. In hebreo habetur : Si viderit subobscurum alborem lenticulosum, etc. Et hoc est quando in cute alba apparent macule nigre vel rufe ad modum guttarum que dicuntur gutte rosacee, sicut solet esse in rufis hominibus et ex talibus non debet homo iudicare leprosus.
marg.| .2. Vir de cuius capite capilli fluunt. Hic consequenter agitur de lepra In capillis seu cesarie, ubi dicitur quod ex defluxu capillorum sive sit in parte interiori, ex quo dicitur calvus, vel posteriori, ex quo dicitur recalvaster, ex hoc non debet iudicari leprosus, sed mundus.
marg.| .3. Sin autem in calvitio id est in anteriori parte capitis calvata.
marg.| .4. Sine in recalvatione id est in posteriori.
marg.| .5. Albus vel rufus color fuerit exortus. diversus a colore naturali pristino.
marg.| .6. Condemnabit eum. subintelligendum tamen, quod cum hoc concurrat aliud signum de corrosione carnis modo supradicto.
marg.| .7. Quicumque ergo maculatus fuerit. Hic consequenter agitur de {1124} leprosi separatione et distinctione ab aliis, et primo quantum ad habitum, cum dicitur.
marg.| .8. Habebit vestimenta dissuta id est in lateribus aperta, et etiam in superiori parte circa scapulas, ut de facili possit indui et exui absque lesione. Secundo quantum ad caput, cum dicitur : Caput nudum. Tertio quantum ad os, cum dicitur : Os veste contectum. Et ad quid ista fiat, ostenditur, cum dicitur.
marg.| .9. Contaminatum ac   sordidum etc.   omni tempore, etc. id est per predicta apparebit manifeste omnibus ipsum esse leprosum, ac si hoc voce clamaret, sic quilibet posset vitare ipsum. Quarto quantum ad locum, cum dicitur.
marg.| .10. Solus habitabit extra castra. Erant autem in exercitu Hebreorum tria castra, castra deitatis, scilicet atrium in quo erat tabernaculum et hoc erat in medio exercitus, ut patet Nm. 2. et castra Levitarum, que erant circa tabernaculum, et castra populi, que erant extra circumitum Levitarum. leprosus autem eiiciebatur ab omnibus istis castris. Sciendum tamen quod hec dictio, solus, non excludit societatem leprosorum, sed sanorum.
marg.| .11. Vestis lanea. Hic agitur de lepra in veste, et primo ponit casum certum, cum dicitur.
prol.| {1025}
Numérotation du verset Lv. 13,48 
marg.| .1. Sive, etc. In  stamine, etc. Dicitur autem flamen ipsa tela, subtegmen autem est ipsa trama que intexitur. Si post septem dies reclusionis invenitur crevisse talis macula, lepra iudicatur, quia infectiva est, et corrosiva, vestis est comburenda. Consequenter ponitur casus dubius, cum dicitur.
marg.| .2. Si alba vel rufa macula fuerit infecta. Et hoc notabiliter discrepante ab alio colore non ex aliquo supereffuso a casu. sed ex hoc quod talis macula procedit ex materia vestis, et hoc notatur per hoc quod preponitur.
marg.| .3. Quod si eam   viderit etc. illam partem in qua est lepra, et accipitur hic sicut et in aliis locis frequenter lepra pro signo lepre, ut patet intuenti textum.
marg.| .4. Et cum viderit, etc. Ex quo patet, quod oriebatur ex interioribus. et non ab exterioribus, ex quo per lotionem macula non recessit.
marg.| .5. Eo   quod   infusa sit in superficie, etc. Iste textus videtur esse corruptus vel per scriptores vel per aliam viam quia manifeste patet ex precedenti littera, quod loquitur de lepra, que videtur esse in parte vestimenti et non in toto, unde et immediate dicitur : Nec tamen crevisse {1026} lepram : quia post lotionem partis, in qua videbatur lepra, non crevit ultra extendendo se ad alias partes, unde in hebreo sic habetur. Eo quod cavata sit in calvitio suo, vel fenestra sua. accipitur hic cavatio pro infectione lepre quia est corrosiva, ut supra dictum est. Calvitium vero accipitur pro vetustate et fenestra pro novitate, loquitur enim scripture metaphorice de lepra vestis scilicet per similitudinem lepra hominis, que est in calvitio, quia fenestra dicit principium, vel inchoationem calvitii, quia quando homo incipit decalvari, dicitur habere fenestras, vel fenestram In capillis. Calvitium autem dicitur perfectio vel finis fluxus capillorum. Per hanc ergo similitudinem intelligitur quod si talis macula appareat in veste, prope novitatem suam, vel in vetustate iudicanda est leprosa, et debet comburi.
marg.| .6. Sin autem obscurior fuerit locus lepre id est magis dubius secundum quod dicit glo.
marg.| .7. Abrumpet eum scilicet locum in quo est macula, et faciet quod sequitur, et patet littera.
marg.| .8. Ista est lex. Hic ponitur recapitulatio brevis precedentium, et patet littera.
Numérotation du verset Lv. 13,moraliter 
marg.| marg.| {1015} .1. Locutusque   est Dominusad Moysen. Hic agitur de immunditia lepre que triplex hic describitur, scilicet in hominibus in vestibus in domibus et hec terra ponitur capitulo sequenti. Secundum doctores catholicos per lepram intelligitur falsa doctrina hereticorum in {1016} moribus vel in fide et ideo secundum ipsos leprosi dicuntur qui de numero sunt ecclesie, sed varias sequuntur maculas erroris. Igitur lepram in carne et cute incurrerunt Manichei. qui veram carnem in Domino nostro Iesu Christo negaverunt fuisse, quorum aliqui dixerunt ipsum carnem tantum phantastice habuisse. {1017} Alii vero dixerunt habuisse carnem celestem, et isti incurrerunt lepram in vulnere, quia negaverunt Christum fuisse passum natura enim celestis est impassibilis. Lepram autem In capite incurrerunt Ariani, dicentes Christum non esse Deum, sed puram creaturam. Dicitur enim Corinth. 11.a. Caput Christi Deus, Propter {1018} quod In capite patitur lepram qui negat Christi deitatem Capilli, et barba sunt ad decorem humane nature, propter quod lepram In capillis et barba incurrerunt Helvidius et sui sequaces qui decorem virginitatis beate Marie quantum in ipsis fuit, fedaverunt, dicentes ipsam post Christi nativitatem a Ioseph eius sponso fuisse carnaliter cognitam, et de ipso filios genuisse, qui in evangelio Christi fratres nominantur. Per hoc autem quod subditur
Numérotation du verset Lv. 13,moraliter 
marg.| marg.| {1023} .7. Quicumque ergo maculatus fuerit lepra et   separatus etc. Significatur quod hereticus est ab ecclesia per excommunicationem separandus, per hoc autem quod dicitur.
marg.| .8. Habebit   vestimenta dissuta   . significatur quod hereticus scindit fidei unitatem, per hoc quod subditur :
marg.| {1124} marg.| † Os veste con. significatur quod hereticus docere prohibetur. Lepra vero vestis significat exteriora signa heresis, quibus heretici unius secte, mutuo se cognoscunt, et ab aliis ignorantur, ne in suis maleficiis capiantur. Per lepram domus, significatur locus occultus, in quo conveniunt heresiarche cum discipulis suis ad simplices subvertendum, et talis locus cum ecclesie notificatus fuerit, est totaliter subvertendus.
Numérotation du verset Lv. 13,{1025} 
Additio.
prol.| In capitulo 23. ubi dicitur in postilla. Unde in hebreo sic habetur.
prol.| in hebreo in hoc loco non sit mentio de fenestra, sed sic dicitur : eo quod cavata sit in calvitio suo. vel in recalvicio. et est sensus, quia sicut {1026} homo cuius capilli fluunt a parte anteriori, dicitur calvus sic si capilli fluunt a parte posteriori dicitur recalvaster, i. retro calvus. unde e simili modo in lepra vestis accipitur pro calvitio, et recalvatio prout lepra contingit in facie vestis vel in dorso eius. Et videtur hec distincti magis propria quantum ad hoc, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_13)

Notes :