Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Lv. 14,1 

Locutus1 est
1 Locutus] Locutusque Weber
Dominus ad Moysen
dicens:
Numérotation du verset Lv. 14,2 

Hic est ritus leprosi
quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 14,3 

qui egressus de2 castris
2 de] e Weber
cum invenerit lepram esse mundatam
Numérotation du verset Lv. 14,4 

precipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos
quos vesci licitum est
et lignum cedrinum
vermiculumque
et hyssopum
Numérotation du verset Lv. 14,5 

et unum e passeribus
immolari iubebit in vase fictili
super aquas viventes
Numérotation du verset Lv. 14,6 

alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco
et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati
Numérotation du verset Lv. 14,7 

quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur
et dimittet passerem
vivum ut in agrum
avolet.
Numérotation du verset Lv. 14,8 

Ccumque laverit
homo vestimenta sua
radet omnes pilos corporis
et lavabitur aqua
purificatusque
ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat
extra tabernaculum suum
septem diebus
Numérotation du verset Lv. 14,9 

et die septimo radat capillos capitis
barbamque
et supercilia
ac totius corporis pilos
et lotis
rursum vestibus et corpore
Numérotation du verset Lv. 14,10 

die octavo
assumet duos agnos immaculatos,
et ovem anniculam
absque macula, et tres decimas
simile
in sacrificium, que conspersa sit oleo
et seorsum olei sextarium
Numérotation du verset Lv. 14,11 

cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 14,12 

tollet agnum
et offeret eum pro delicto
olei3 sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
3 olei] oleique Weber
Numérotation du verset Lv. 14,13 

immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem
pertinet hostia que4 sancta sanctorum est
4 que] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,14 

assumensque sacerdos de sanguine hostie que immolata est pro delicto ponet supra5 extremum
5 supra] super Weber
auricule dextere eius qui mundatur et super pollices manus dextere et pedis
Numérotation du verset Lv. 14,15 

et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
Numérotation du verset Lv. 14,16 

tingetque digitum dextrum in eo et asperget septies
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,17 

quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auricule dextere eius qui mundatur
et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
Numérotation du verset Lv. 14,18 

et super caput eius
Numérotation du verset Lv. 14,19 

rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato
tunc immolabit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,20 

et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
Numérotation du verset Lv. 14,21 

quod si pauper
est et non potest manus eius
invenire que dicta sunt,
assumet agnum
pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simile consperse oleo
in sacrificium et olei sextarium
Numérotation du verset Lv. 14,22 

duosque turtures sive duos pullos columbe
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,23 

offeretque ea die octavo purificationis sue sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
Numérotation du verset Lv. 14,24 

qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
Numérotation du verset Lv. 14,25 

immolatoque agno,
de sanguine eius ponet super extremum auricule
dextere illius qui mundatur et super pollices manus
eius ac pedis dextri
Numérotation du verset Lv. 14,26 

olei vero partem mittat6 in manum suam sinistram
6 mittat] mittet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,27 

in quo tingens digitum manus dextere7 asperget septies
7 manus dextere] inv. Weber
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,28 

tangetque extremum auricule dextere8 illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
8 auricole dextere] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,29 

reliquam autem partem olei que est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,30 

et turturem sive pullum columbe offeret
Numérotation du verset Lv. 14,31 

unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
Numérotation du verset Lv. 14,32 

hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Numérotation du verset Lv. 14,33 

locutusque9 est Dominus ad Moysen
9 locutusque] locutus Weber
et Aaron
dicens:
Numérotation du verset Lv. 14,34 

Cum ingressi fueritis terram Chanaan
quam ego dabo vobis in possessionem
si fuerit plaga lepre in edibus
Numérotation du verset Lv. 14,35 

ibit cuius est domus nuntians
sacerdoti
et dicet quasi plaga lepre
videtur mihi esse in domo
mea
Numérotation du verset Lv. 14,36 

at ille precipiet ut efferantur10 universa de domo priusquam ingrediatur eam
10 efferantur] efferant Weber
ut11 videat utrum lepra sit ne immunda fiant omnia que in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
11 ut] et Weber
Numérotation du verset Lv. 14,37 

et cum viderit in parietibus
illius quasi valliculas
pallore sive rubore
deformes et humiliores superficie reliqua
Numérotation du verset Lv. 14,38 

egredientur12 ostium domus et statim claudet eam septem diebus
12 egredientur] egredietur Weber
Numérotation du verset Lv. 14,39 

reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
Numérotation du verset Lv. 14,40 

iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,41 

domum autem ipsam radi
intrinsecus per circuitum et spargi pulverem
rasure extra urbem
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,42 

lapidesque alios
reponi pro his qui ablati fuerant13 et luto alio liniri domum
13 fuerant] fuerint Weber
Numérotation du verset Lv. 14,43 

sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
Numérotation du verset Lv. 14,44 

ingressus sacerdos viderit
reversam lepram et parietes
aspersos maculis
lepra est perseverans et immunda domus
Numérotation du verset Lv. 14,45 

quam statim destruent
et lapides eius ac ligna
atque universum pulverem proicient extra oppidum
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,46 

qui intraverit
domum
quando clausa est
immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 14,47 

et qui dormierit in ea
et comederit
quippiam lavabit
vestimenta
sua
Numérotation du verset Lv. 14,48 

quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
Numérotation du verset Lv. 14,49 

et ad14 purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum
14 ad] in Weber
Numérotation du verset Lv. 14,50 

et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
Numérotation du verset Lv. 14,51 

tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et passerem vivum et tinget15 omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
15 tinget] intinguet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,52 

purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo
Numérotation du verset Lv. 14,53 

cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
Numérotation du verset Lv. 14,54 

ista est lex omnis lepre et percussure
Numérotation du verset Lv. 14,55 

lepre
vestimentorum16
16 vestimentorum] vestium Weber
et domorum
Numérotation du verset Lv. 14,56 

cicatricis et erumpentium papularum lucentis macule et in varias species coloribus immutatis
Numérotation du verset Lv. 14,57 

ut possit scire17 quo tempore mundum quid
17 scire] sciri Weber
vel immundum sit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Lv. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1027} .1. Locutusque   est dominus ad Moysen   dicens   . Hic consequenter agitur de leprosi mundatione, et primo ostenditur quid sit in ea agendum, secundo agitur de lepra circa domum ibi : Locutusque est dominus ad Moysen. Circa primum ostenditur primo quid agendum sit prima die purificationis leprosi, secundo quid septimo die, ibi : Et die septima. Tertio quid octavo ibi : Die octavo.
prol.| Circa primum sciendum quod aliquis propter lepram segregatus ab aliis dicebatur aliquando sanari dupliciter. Uno modo secundum apparentiam, videlicet quando sacerdos iudicando eum leprosum fuerat deceptus, quia signa per que fiebat tale iudicium fallibilia sunt, quando igitur illa signa transibant et curabantur, dicebatur sanari a lepra secundum apparentiam, inquantum sanitas prius latens apparebat, quia non fuerat leprosus secundum veritatem. Alio modo dicebatur sanari secundum veritatem, scilicet quando iudicium sacerdotis fuerat verum, sed aliquando contingebat talem sanari miraculose aliquando vero virtute nature, si est aliqua species lepre sic curabilis, et tunc purificabatur leprosus, per quam quidem purificationem ostendebatur esse mundus. Prima igitur die purificationis fiebat, quod dicitur hic.
marg.| .2. Adducetur ad sacerdotem. non quod intraret ad atrium sacerdotum quia adhuc non erat ei licitum ingredi etiam castra populi. ut dicetur inf. sed sacerdos exibat aliquantulum ext. castre, et leprosus veniebat ibi ad eum, et hoc est quod dicitur.
marg.| .3. Qui egressus e castris, scilicet sacerdos, quod patet ex littera sequenti, cum dicitur.
marg.| .4. Cum invenerit lepram esse mundatam, etc. pro se, non ad locum tabernaculi, sed ibidem ext. castra manibus sacerdotis.
marg.| .5. Duos passeres   vivos etc. Cuius ratio est, quia lepra aufert vivacitatem{1.1028} sensuum, et propter hoc ille qui ostendebatur mundus, offerebat per oppositum passeres vivos sensibiles et mobiles, ad designandum in se vivacitatem sensuum.
marg.| .6. Quos vesci licitum, etc. Hoc dicitur ad differentiam aliquorum passerum existentium in terra illa, quibus non erat licitum vesci, et sunt alterius speciei, licet conveniant in nomine. Vel aliter potest dici quod hoc dicitur ad excludendum passeres eiusdem speciei, quibus non erat licitum vesci propter aliquod accidens superveniens in eis, sicut et animal mundum aliquando erat illicitum ad comedendum ex aliquo casu contingente.
marg.| .7. Et lignum cedrinum. Quia lepra affert putredinem, et ideo per oppositum offerebat lignum cedrinum, quod est imputribile, ad designandum quod In eo non erat putredo lepre.
marg.| .8. Vermiculumque id est filum rubei coloris.
marg.| .9. Et hyssopum. Quia lepra aufert vivacitatem coloris, et affert fetorem carnis, ideo per oppositum, filum rubeum offerebat, quia color rubeus est color vividus. Et hyssopum, que est herba odorifera, ad designandum quod In eo non erat color lepre neque fetor.
marg.| .10. Et unum ex   passeribus   immolari iubebit :. In vase fictili id est terreo.
marg.| .11. Super aquas viventes. Dicuntur autem aque vive, quia habent quodammodo in se principium motus, sicut sunt aque fontium et fluminum, sicut animal dicitur vivum, quod movetur, et hoc fiebat ad designandum In eo qui purgabatur, munditiam et vivacitatem, quia aque viventes utrumque designant.
marg.| .12. Alium autem vivum, etc.  et cocco id est filo rubeo.
marg.| .13. Et hyssopo tinget. Fiebat enim quasi quoddam aspersorium, cuius manubrium erat lignum cedri oblatum, cui alligabantur hyssopus et passer vivus cum filo coccineo predicto, et iste duo sic alligata ligno cedrino tingebantur in aqua viva, posita tamen in vase fictili, et cui mistus erat sanguis passeris immolati.
prol.| {1.1029}
Numérotation du verset Lv. 14,ad litteram 
marg.| .1. Quo   asperget etc. ad designandum In eo perfectam munditiam, quia perfectio numero septenario designatur.
marg.| .2. Et dimittet passerem vivum, ut in   agrum   avolet. ad designandum quod homo sic purgatus restituebatur cohabitationi hominum, sicut passer cohabitationi passerum.
marg.| .3. Cumque   laverit homo vestimenta sua. ad amovendum imaginationem ex quacumque occasione immunditie precedentis.
marg.| .4. Radet omnes pilos corporis. Quia lepra est corrosiva pilorum.
marg.| .5. Et lavabitur aqua. ad amovendum immunditiam pilorum et aliorum, que possent esse in corpore.
marg.| .6. Purificatusque   ingredietur   castra. tunc et non ante. Non castra Dei sive tabernaculum, nec etiam castra Levitarum, sed castra populi tantum. Ita duntaxat, ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, cuius rationem assignat Rabbi Salomon quia actus matrimonialis erat sibi interdictus usque ad diem octavam, in qua perficiebatur sua purificatio, et ideo interdictum erat ei ingredi tabernaculum suum ad manendum cum uxore sua.
marg.| .7. Et die septimo. Hic consequenter ostenditur, quid agendum erat circa purificationem leprosi die septima. Et patet littera ex predictis. Ista autem que dicta sunt de purificatione leprosi, fiebant in purificatio {1.1030} tam pauperis quam divitis.
marg.| .8. Die octavo. Hic consequenter ostenditur. quid erat agendum die octava, in qua perficiebatur purificatio leprosi, et in hoc differebant dives et pauper. Et ideo primo ostenditur, quid tenebantur facere divites, secundo quid pauperes, cum dicitur : Quod si pauper est. Circa primum describitur oblatio divitis, cum dicitur.
marg.| .9. Assumet duos agnos. Et patet littera ex supradictis de sacrificiis, usqueibi :
marg.| .10. Et seorsum olei sextarium id est absque oleo quod ponebatur in conspersione seu pistatione simile. Dicunt autem aliqui qui diligentius consideraverunt dicta Isidori, quod sextarius in liquidis de quo est hic sermo, continet duas drachmas, que valent quasi quartam partem quarte Parisiensis, et secundum hoc sextarius erat valde parvus. Addebatur autem oleum in sacrificio, ad designandum sanationem illius qui purificabatur, tum quia oleum habet vim sanativam pustularum et apostematum in corpore. tum quia oleum in Scriptura significat divinam gratiam, seu misericordiam per quam leprosus aliquando sanabatur miraculose, ut supra dictum est.
marg.| .11. Tollet agnum et offerret eum pro delicto. Quia plaga lepre frequenter infligitur homini pro peccato, sicut patet de Maria sorore Moysi, Nm. 12. et de Ozia rege Iuda 4Rg. 15. Paral. 25.
prol.| Assumensque sacerdos de sanguine. Sequitur :
prol.| {1.1031}
Numérotation du verset Lv. 14,ad litteram 
marg.| .1. Ponet supra extremum   auricule etc. quia in istis partibus dignoscitur lepra.
marg.| .2. Et aspergit   septies   coram Domino id est contra altare holocausti in quo immolabatur Domino.
marg.| .3. Fundet super extremum   auricule etc. Exponatur sicut supra dictum est depositione sanguinis in partibus illis.
marg.| .4. Et super sanguinem id est in eisdem locis in quibus iam posuerat sanguinem.
prol.| {1.1032} .5. Et super caput eius. Quia supra dictum est de leproso, quod debebat habere caput nudum ut appareret leprosus omnibus, et ideo hic ungitur caput eius oleo, ut designetur perfecte mundus.
marg.| .6. Tunc immolabit holocaustum, quod totum incendebatur.
marg.| .7. Et ponet illud in altari scilicet holocaustorum, quia ibi cremabatur.
marg.| .8. Cum libamentis suis id est cum illis que simul cremabantur in liquidis, secundum quod determinatur Nm. 15.
marg.| .9. Quod si pauper est. Hic consequenter agitur de oblatione pauperis in purificatione sua a lepra. Et patet littera ex his que dicta sunt supra.
prol.| {1.1033}
Numérotation du verset Lv. 14,ad litteram 
marg.| .1. Locutusque   est   dominus   . Hic agitur consequenter de lepra domus, et ponitur ultimo quantum ad ea que pertinent ad lepram, quia lepram hominis et vestis habebant sacerdotes discernere, cum adhuc essent in de serto, sed circa lepram domus non habebant officium suum exercere, donec venissent ad terram promissionis, et hoc notatur in textu cum dicitur : Cumque ingressi fueritis terram Chanaan, etc. Sciendum autem, quod proprie loquendo lepra non potest esse in domo. quia solum animal est susceptivum sanitatis et infirmitatis, sed aliqua correptio existens in domo dicitur lepra similitudinarie, inquantum potest habitantes in ea inficere, et talis domus quando erat correptio perseverans, iubetur hic dirui duplici de causa, una est ne inficeret habitantes, ut dictum est. Alia, quia in talibus domibus aliqui Gentiles idola colebant et invocationes demonum exercebant, ne filii Israel quia erant ad idolatriam et ad tales superstitiones proni, ad consimilia declinarent.
prol.| Circa igitur lepram domus, primo agitur de eius iudicio et discretione, secundo de eius purificatione,ibi : Quod si introiens. Circa primum ostenditur, quid dominus domus debebat facere, cum dicitur. Ibit cuius est domus nuntians sacerdoti, etc. Et quid sacerdos debebat facere, {1.1034} cum dicitur. At ille precipiet, ut afferantur universa etc. cuius causa subditur :
marg.| .2. Ne   immunda fiant   , etc. Quia si domus iudicaretur leprosa per sacerdotem omnia que essent in domo tempore sui iudicii essent facta immunda.
marg.| .3. Et cum   viderit   in   parietibus etc. Quia talia sunt signa corruptionis corrosive et infective.
marg.| .4. Claudet   eam   , etc. Quia per talem clausionem citius apparet corruptio eo quod nullus ibi habitat. unde et domus non habitate citius peiorantur.
marg.| .5. Si invenerit   crevisse lepram etc. notabiliter intensive vel extensive.
marg.| .6. Iubebit erui lapides. In quibus sunt macule, ad videndum si corruptio possit amoveri cum minori detrimento domus.
marg.| .7. Et luto alio   liniri domum id est alio cemento.
marg.| .8. Qui   dormierit etc. Ille enim qui dormierit in tali domo vel comederit, magis potest infici, quam ille qui solum ingredietur, et ideo ingrediens, non indigebat vestium lotione, sed solum erat immundus usque ad vesperam, et sic purgabatur solo transitu temporis. Cetera patent.
marg.| .9. Quod si   introiens   sacerdos   . Hic agitur de lepre domus purificatione, et patet sententia ex his que dicta sunt de purificatione hominis. Consequenter recapitulat breviter que dicta sunt, cum dicitur : Ista est lex lepre. Sequitur :
prol.| {1.1035}
Numérotation du verset Lv. 14,ad litteram 
marg.| .1. Et erumpentium   papularum   . Papule sunt ulcera minuta in cute {1.1036} nascentia que dolorem et scabiem afferunt. Cetera patent ex supra dictis.
Numérotation du verset Lv. 14,moraliter 
marg.| marg.| {1.1027} .1. Locutusque   . In hoc capitulo agitur de leprosi emundatione, per quam significatur reversio ab heretica pravitate, ubi primo describitur sacerdotis diligens inquisitio, cum dicitur.
marg.| .3. Qui egressus e castris. Per quod designatur quod prelatus debet revertentem ab heresi diligenter examinare de fide et ecclesiasticis sacramentis, et si invenerit eum fideliter credentem precipiat ei, ut offerat duos passeres vivos, etc. per quod intelliguntur corpus {1.1028} et spiritus, quos talis revertens offerte debet Domino in obsequium fidei Christiane, et unus scilicet ille per quem significatur corpus, immolari debet per carnis mortificationem super aquas viventes, i. baptismales, per quod significatur quod debet omnem heresim abiurare, et alius passer per quem significatur spiritus, dimitti debet ut libere volet, per quod significatur celestium meditatio, cui revertens ab heresi debet intendere de cetero, secundum illud Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est.
Numérotation du verset Lv. 14,moraliter 
marg.| marg.| {1.1029} .4. Radet   omnes   pilos corporis sui, et lavabitur aqua. Per hanc rationem significatur resecatio omnium circumstantiarum heresis. Per lotionem vero corporis et vestium, pura et perfecta confessio designatur.
marg.| .9. Assumet duos agnos immaculatos, et ovem, etc. Per ovem anniculam {1.1030} significatur, intelligentia, que pro peccato precedenti debet in obsequium Dei captivari. Per duos agnos intelliguntur, voluntas et memoria, quia voluntas offerri debet in holocaustum per incendium caritatis, et memoria recolendo gratanter beneficia divine largitatis. Debet etiam offerre similam, que est farina tritici purgatissima, propter quod significat puritatem conscientie et oleum quod significat opera misericordie.
Numérotation du verset Lv. 14,moraliter 
marg.| marg.| {1.1031} .1. Ponet supra   extremum   auricule, etc. Per hoc quod sacerdos tangere debet auriculam eius qui mundatur, et pollices manus et pedis dextri, significatur quod revertens ab heresi debet de cetero obediens esse ecclesie, eius mandata audiendo, quod significatur per tactum{1.1032} auris et opere adimplendo, quod significatur per tactum manus, que est organum organorum, ut dicitur 3. de Anima, et quod procedat de bono in melius, secundum illud Ps. 83.b. Ibunt de virtute in virtutem, et videbitur Deus deorum in Sion. Et talis processus de bono in melius per tactum pedis significatur.
Numérotation du verset Lv. 14,{1.1035} 
Additio 1
prol.| In capitulo 14. ubi dicitur in postilla, Sciendum autem quod proprie loquendo.
prol.| Licet solum animal est susceptivum sanitatis vel infirmitatis, tamen cibus dicitur sanus vel medicina sana, inquantum sanitatem conservat, {1.1036} vel efficit, et talis modus dicendi non est metaphoricus seu similitudinarius, quia sanitas que significatur per cibum sanum vel medicinam sanam, est vera sanitas animalis que a predictis causatur, et ideo cum dicitur : Domus lepre, non similitudinarie dicitur, sed effective quia causat lepram in his qui in ea habitant, si sint ad hoc dispositi, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_14)

Notes :