Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 4,2 

Loquere filiis Israel
anima
cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini que precepit ut non fierent quippiam fecerit
Numérotation du verset Lv. 4,3 

si sacerdos
qui unctus est1
1 unctus est] inv. Weber
peccaverit
delinquere faciens populum,
offeret
pro peccato suo
vitulum
immaculatum
Domino
Numérotation du verset Lv. 4,4 

et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino,
ponetque manum
super caput eius
immolabitque2 eum Domino.
2 immolabitque] et immolabit Weber
Numérotation du verset Lv. 4,5 

hauriet quoque de sanguine vituli inferens illum3
3 illum] illud Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,6 

cumque intinxerit digitum
in sanguinem asperget eum4 septies
4 eum] eo Weber
coram Domino
contra velum sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 4,7 

ponetque de eodem sanguine super cornua
altaris
thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii
omnem autem reliquum sanguinem fundet in basem5
5 basem] basim Weber
altaris
holocausti in introitu tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 4,8 

et adipem
vituli offeret6 pro peccato tam eum qui vitalia operit7 quam omnia que intrinsecus sunt
6 offeret] auferet Weber |
7 vitalia operit] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 4,9 

duos renunculos et reticulum quod est supra8 eos iuxta ilia et adipem iecoris
8 supra] super Weber
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 4,10 

sicut offertur9 de vitulo hostie pacificorum
9 offertur] aufertur Weber
et adolebit ea super altare holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,11 

pellem vero et omnes carnes cum capite
et pedibus
et intestinis
et cum10 fimo
10 cum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,12 

et reliquo corpore efferet extra castra
in locum
mundum
ubi cineres effundi solent
incendetque ea super lignorum struem
que in loco effuso11 cinerum cremabuntur
11 effuso] effusorum Weber
Numérotation du verset Lv. 4,13 

quod si omnis turba filiorum12 Israel
12 filiorum] om. Weber
ignoraverit et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est
Numérotation du verset Lv. 4,14 

et postea
intellexerit peccatum suum
offeret pro peccato suo
vitulum13
13 pro peccato– vitulum] inv. Weber | suo Rusch Clementina ] om. Weber
adducetque eum
ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 4,15 

et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino
immolatoque vitulo in conspectu
Domini
Numérotation du verset Lv. 4,16 

inferet sacerdos qui unctus est
ex14 sanguine eius
14 ex] de Weber
in tabernaculum testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,17 

tincto digito
aspergens septies contra velum
Numérotation du verset Lv. 4,18 

ponetque de eodem sanguine
in cornibus altaris
quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 4,19 

omnemque eius adipem tollet
et adolebit super altare
Numérotation du verset Lv. 4,20 

sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius
et rogante pro eis sacerdote
propitius erit eis15 Dominus
15 eis] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,21 

ipsum autem vitulum efferet extra castra
atque comburet
sicut et priorem vitulum quia est pro peccato16 multitudinis
16 est – pro peccato] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,22 

si peccaverit princeps
et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur
Numérotation du verset Lv. 4,23 

et postea intellexerit peccatum suum,
offeret
hostiam
Domino hircum
de capris immaculatum
Numérotation du verset Lv. 4,24 

ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est.
Numérotation du verset Lv. 4,25 

Tinget
sacerdos
digitum in sanguine hostie
pro peccato tangens cornua
altaris holocausti
et reliquum fundens ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,26 

adipem
vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet
rogabitque
pro eo et pro peccato eius et17 dimittetur ei
17 et] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 4,27 

quod si peccaverit anima
per ignorantiam
de populo terre ut faciat quicquam de18 his que Domini lege prohibentur
18 de] ex Weber
atque delinquat
Numérotation du verset Lv. 4,28 

et cognoverit peccatum suum offeret capram
immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,29 

ponetque manum
super caput hostie que pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti
Numérotation du verset Lv. 4,30 

tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,31 

omnem autem adipem auferens19 sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque
19 adipem auferens] inv. Weber
pro eo et dimittetur ei
Numérotation du verset Lv. 4,32 

si20 autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
20 si] sin Weber
scilicet immaculatam
Numérotation du verset Lv. 4,33 

ponet manum super caput eius
et immolabit eam in loco ubi solent cedi holocaustorum21 hostie
21 cedi holocaustorum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 4,34 

sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
Numérotation du verset Lv. 4,35 

omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps22 qui immolatur pro pacificis23 cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur ei24.
22 adeps] + arietis Weber |
23 pacificis] + et Weber |
24 ei] illi Weber |

Capitulum 4

Numérotation du verset Lv. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {929} .1. Locutusque   est. Hic consequenter agitur de hostia que fiebat pro peccati remissione, et primo de ea que fiebat pro peccato facto per ignorantiam. Secundo de ea que fiebat pro peccato facto ex passione vel negligentia in principio 5 capitulo Tertio de ea que fiebat pro peccato facto per malitiam, circa finem eiusdem capitulo ibi :
prol.| {930} .2. Locutusque   est dominus. Circa primum primo loquitur in generali, cum dicitur.
marg.| .3. Anima cum, etc. Quecumque sit illa. Et accipitur hic anima pro homine, quia est pars principalis.
marg.| .4. Et de, etc. Ex hoc quod dicitur hic ut non fierent. Dicunt aliqui Iudei, quod intelligitur tantum de preceptis negativis si transgrediantur. Expositores autem nostri dicunt communiter, et melius, ut videtur quod intelligitur etiam de transgressione preceptorum affirmativorum : {931} ut si quis per ignorantiam omiserit quod preceptum est fieri, quia in Sacra Scripturamaxime in transgressione preceptum per commissionem intelligitur omissio et econverso, aliter non esset institutum sacrificium pro peccato omissionis, quod videtur inconveniens, quia sic lex videretur insufficienter data.
Numérotation du verset Lv. 4,ad litteram 
marg.| .1. Si sacerdos. Hic descendit in particulari, quia tale peccatum potest esse sacerdotis vel multitudinis, seu principis vel persone singularis, et secundum hoc istud capitulum dividitur in quatuor partes. Secunda incipit ibi : Quod si omnis turba. Tertia ibi : Si peccaverit princeps Quarta ibi : Quod si peccaverit anima etc. Circa primum dicitur sic, Si sacerdos qui unctus est. Hic est sacerdos magnus, quia inferiores sacerdotes non ungebantur, sed tantum ex quadam commistione que fiebat ex sanguine victime immolate et unctionis oleo, ipsi, et vestes eorum aspergebantur, ut habetur Ex. 30 et infra 8. Unde in veteri testamento soli reges et pontifices dicuntur proprie uncti.
marg.| .2. Peccaverit scilicet per ignorantiam, quia hoc totum refertur ad {932} principium capituli.
marg.| .3. Delinquere   faciens   populum. Quia peccatum sacerdotis est populo occasio peccandi. Unde dicit beatus Gregorius in Pastorali. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut grex ad precipitium sequatur. Aliter ex ponunt Hebrei : Delinquere faciens populum, per ignorantiam qui credit de aliquo quod sit licitum, et sic facit et docet populum, quod tamen postea percipit esse illicitum.
marg.| .4. Offeret pro peccato suo vitulum immaculatum, etc. In memoriam vituli conflatilis, quem fecit Aaron ; Ex. 31.a.
marg.| .5. Et adducet illum id est ad atrium quod est ante ostium tabernaculi.
marg.| .6. Ponetque   manum super caput eius, et immolabit, etc. Ad resignandum iuri quod habebat in vitulo, et ad designandum quod sicut vitulus erat occidendus pro peccato suo, ita ipse offerens esset morte dignus pro transgressione precepti Domini, nisi accepta esset eius oblatio ex misericordia Dei, et idem intelligendum est in aliis sacrificiis pro peccato.
Numérotation du verset Lv. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {933} .1. Hauriet   quoque   , In vase ad hoc apto.
marg.| .2. In ferens illum in tabernaculum testimonii. De hostiis autem supradictis non inferebatur aliquid de sanguine intra tabernaculum.
marg.| .3. Asperget eum septies, etc. Ad denotandum perfectum expiationem, que per septenarium significatur.
marg.| .4. Contra velum sanctuarii. coram altari thymiamatis, quia illud velum dividebat sanctum et sanctum sanctorum. Sanguis enim iste non inferebatur intra sanctum sanctorum, ideo dicitur hic, Contra velum {934} et non intra, unde sequitur :
marg.| .5. Ponetque   de eodem sanguine super cornua altaris, etc. Quod altare erat in illa parte tabernaculi que dicebatur sancta, et non in alia, que dicebatur sancta sanctorum.
marg.| .6. Adipem vituli, etc scilicet super altare holocausti quod erat in atrio.
marg.| .7. Pellem vero et omnes, etc. Per hoc designabatur, quod sacerdos debebat esse elongatus de cetero, non solum a peccato, sed etiam ab occasionibus eius.
Numérotation du verset Lv. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {935} .1. Quod si omnis turba. Hic agitur de hostia pro peccato multitudinis, cum dicitur : Quod si omnis turba, etc. Dicit Rabbi Salomon quod intelligitur per turbam congregatio iudicum ordinariorum, qui erant 70. senes populi, ad hoc per impositionem manuum ordinati, et in istis totus populus virtualiter continebatur. Potest etiam intelligi, de toto populo, inquantum per ignorantiam senum populus delinquebat.
marg.| .2. Offeret pro peccato suo vitulum.   Adducetque etc. In memoriam{936} vituli conflatilis, in quo peccavit populus : Ex. 22.
marg.| .3. Et   ponent   seniores populi manus super caput eius. Protestantes pro se et tota multitudine. Illud dictum est supra de protestatione sacerdotis.
marg.| .4. In feret sacerdos qui unctus id est sacerdos magnus ut supra.
marg.| .5. De eodem sanguine in   cornibus   altaris, etc. Hoc exponatur et totum quod sequitur quantum ad istam partem, sicut expositum est supra in sacrificio pro peccato sacerdotis.
marg.| .6. Si   peccaverit   . Hic agitur de hostia pro peccato principis.
Numérotation du verset Lv. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {937} .1. Offeret hostiam, etc. In quo designatur eius principatus, quia est dux populi, sicut hircus caprarum. Intelligitur etiam per hoc gravitas sui peccati, quia hircus est animal fetidum.
marg.| .2. Tangens   cornua, etc. Sanguis enim huius victime non inferebatur. Intra tabernaculum, sicut in duobus predictis sacrificiis.
marg.| .3. Rogabitque   pro, etc scilicet pro devotione et oratione sacerdotis et ipsius offerentis, que fiebant in fide Christi venturi, non autem dimittebatur {938} virtute ipsius sacrificii, secundum quod dicit Apostolus Heb. 10.a. Impossibile est sanguine hircorum aut vitulorum auferri peccata.
marg.| .4. Quod si   peccaverit etc. Hic agitur de sacrificio pro peccato persone singularis, quod notatur cum dicitur, de populo terre.
marg.| .5. Offeret capram. Ad denotandum ignorantiam suam.
marg.| .6. Ponetque manum, etc. Rationibus predictis.
marg.| .7. Omnem autem   adipem etc. prout supra dictum est tertio capitulo Cetera patens ex predictis.
Numérotation du verset Lv. 4,moraliter 
marg.| marg.| {929} .1. Locutusque   est. Hic agitur de sacrificio pro peccato, et quoniam {930} sacerdos qui pro aliorum peccatis offert sacrificia debet esse mundus a peccato, ideo primo agitur de sacrificio summi sacerdotis, cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 4,moraliter 
marg.| marg.| {931} .1. Si sacerdos qui est unctus peccaverit, etc. Nam a peccatis sacerdotum assumit populus peccandi argumentum dicens : Quare non facerem hoc ex quo sacerdos meus facit hoc. Unde Gregorius in pasto. Cum pastor per abrupta graditur, consequens est ut grex {932} ad precipitium sequatur.
marg.| .4. Offeret pro, etc. Vitulus est animal gulosum. Hiere. 50.b. Effusi estis sicut vituli super herbam. Est et animal gesticulosum, Mala. 4.a. Salietis sicut vitulus de armento. Sacerdos igitur vitulum immolat, quando gastrimargiam per abstinentiam, et leves gestus per maturitatem funditus mactat.
Numérotation du verset Lv. 4,moraliter 
marg.| marg.| {935} .1. Quod si omnis turba   filiorum   . Sicut populus sequitur sacerdotem in malum, ita sequi debet in bonum, et ideo post sacrificium pro peccato sacerdotis, ponitur sacrificium pro peccato multitudinis. Et ponitur simile sacrificium, cum dicitur.
prol.| {936} .2. Offeret pro peccato suo vitulum. Exponatur eius immolatio, sicut de sacerdotis peccato, tamen maior gradus virtutis requiritur in sacerdote, propter excellentiorem gradum ecclesie.
marg.| .3. Si   peccaverit   . Hic agitur de sacrificio pro peccato principis, quod determinatur cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 4,moraliter 
marg.| marg.| {937}.1.  Offeret   hostiam etc. Nam hircus dux est caprarum, sicut princeps subditorum. Est etiam animal fetidum, et per hoc significatur quod peccatum principis est infamie et scandali plenum, et ideo princeps pro peccato suo hircum offert, quando per emendationem debitam scandalum et infamiam aufert, sicut legitur David fecisse 2. Regum 12.d. et Manesses 2Par. ult.
marg.| .4. Quod si   peccaverit anima   . Hic agitur de sacrificio pro peccato singularis persone, cum dicitur.
marg.| .5. Offeret capram. vel ovem, ut dicitur infra eo. c. Hoc autem moraliter {938} facit, qui stoliditatem vel ignorantiam que sibi causa peccati fuit, per attentionem divine legis et impletionem eius quantum ad ea que sunt de necessitate salutis excludit.
prol.| ALLOG. vero potest de Christo totum exponi. Diciturenim 1. Io. 2. quod ipse est propitiatio pro peccatis nostris : Et non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. propter quod figuratus fuit per sacrificium sacerdotis, multitudinis, principis, et persone singularis, propter quod per vitulum immolatum figuratus fuit ratione sue passionis, et per hircum, et capram propter similitudinem carnis peccati, per ovem ratione vite innocentis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_4)

Notes :