Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] locutus quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,2 

loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his que consecrata sunt filiorum Israel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi
que ipsi offerunt
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,3 

dic ad eos et ad posteros eorum
omnis2 qui accesserit de stirpe ista3
2 omnis] + homo Weber |
3 ista] vestra Weber |
ad ea que consecrata sunt et que obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,4 

homo de semine Aaron
qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his que sanctificata sunt mihi donec sanetur
qui tetigerit immundum super mortuo
et ex quo egreditur semen quasi coitus
Numérotation du verset Lv. 22,5 

et qui tangit reptile et quodlibet immundum cuius tactus est sordidus
Numérotation du verset Lv. 22,6 

immundus erit usque ad vesperum
et non vescetur his que sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam et4 aqua
4 et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 22,7 

et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
Numérotation du verset Lv. 22,8 

morticinum et captum a bestia non comedent
nec polluentur in eis ego5 Dominus
5 ego] + sum Weber
Numérotation du verset Lv. 22,9 

custodient precepta mea
ut non subiaceant peccato et
moriantur in sanctuario cum polluerint illud
ego Dominus qui sanctifico vos6
6 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,10 

omnis alienigena
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius
non vescetur7 ex eis
7 vescetur] vescentur Weber
Numérotation du verset Lv. 22,11 

quem autem sacerdos
emerit
et qui vernaculus
domus
eius erit8 hii comedent ex eis
8 erit] fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 22,12 

si filia
sacerdotis
cuilibet ex populo
nupta fuerit
de his que sanctificata sunt et de primitiis
non vescetur
Numérotation du verset Lv. 22,13 

sin autem vidua
vel repudiata
et absque liberis
reversa fuerit ad domum
patris sui
sicut puella consueverat9
9 consueverat] consuerat Weber
aletur cibis patris sui omnis alienigena
comedendi ex eis non habet potestatem.
Numérotation du verset Lv. 22,14 

Qui comederit de sanctificatis
per ignorantiam,
addet quintam partem cum eo quod comederit10
10 comederit] comedit Weber
et dabit sacerdoti in sanctuario11
11 sanctuario] sanctuarium Weber
Numérotation du verset Lv. 22,15 

nec contaminabunt
sanctificata filiorum Israel
que offerunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,16 

ne forte sustineant iniquitatem
delicti sui
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico vos12
12 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,17 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 22,18 

loquere ad Aaron et ad13 filios eius et ad omnes filios Israel et dices14 ad eos homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud eos15 qui16 oblationem suam vel vota
13 ad] om. Weber |
14 et dices] dicesque Weber |
15 eos] vos Weber |
16 qui] + obtulerit Weber |
solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 22,19 

et17 offeratur per vos masculus
17 et] ut Weber
immaculatus
erit ex bobus
et ex ovibus
et ex capris
Numérotation du verset Lv. 22,20 

si maculam
habuerit non offeretis neque erit acceptabile
Numérotation du verset Lv. 22,21 

homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus
quam de ovibus immaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
Numérotation du verset Lv. 22,22 

si cecum fuerit,
si fractum,
si cicatricem habens,
si papulas
aut scabiem vel impetiginem,
non offeretis ea Domino neque adolebitis18 super altare Domini
18 adolebitis] + ex eis Weber
Numérotation du verset Lv. 22,23 

bovem et ovem aure et cauda amputatis
voluntarie
offerre potes
votum autem ex his solvi non potest
Numérotation du verset Lv. 22,24 

omne animal quod vel contritis
vel tunsis vel sectis
ablatisque
testiculis est, non offeretis Domino19 in terra vestra
19 Domino] + et Weber
hoc omnino ne faciatis
Numérotation du verset Lv. 22,25 

de manu alienigene
non offeretis panes
Deo vestro
et quicquid aliud dare voluerit20 quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
20 voluerit] voluerint Weber
Numérotation du verset Lv. 22,26 

locutus21 est Dominus ad Moysen dicens
21 locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,27 

bos ovis et capra
cum generata22 fuerint septem diebus
22 generata] genita Weber
erunt sub ubere
matris sue
die autem octavo
et deinceps offerri poterunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,28 

sive illa bos sive ovis
non immolabuntur
una die cum fetibus suis
Numérotation du verset Lv. 22,29 

si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
ut possit esse placabilis
Numérotation du verset Lv. 22,30 

eodem die quo immolatur23 comedetis
23 quo immolatur] om. Weber
eam nec24 remanebit quicquam
24 nec] non Weber
in mane
diei alterius25
25 diei alterius] inv. Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,31 

custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,32 

ne polluatis nomen meum sanctum
ut sanctificer
in medio filiorum
Israel ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Lv. 22,33 

et eduxi vos26 de terra Egypti
26 vos] om. Weber
ut essem vobis in Deum
ego Dominus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 
ad litteram
marg.| {1097} .1. Locutusque   est dominus ad etc. Postquam descripta sunt precepta ordinativa divini cultus quantum ad ministrantes, hic consequenter ponuntur precepta divini cultus ordinativa quantum ad ministrata. Ex primo ostenditur, quid sit observandum circa iam oblata, secundo quid circa offerenda, ibi : Locutus est dominus, tertio ad utrumque ponitur ratio inductiva, ibi : Custodite mandata. Circa primum ponitur multiplex preceptum, secundo transgressionis remedium, ibi : Qui comederit de sanctificatis. Circa primum excluduntur octo persone ab esu sanctificatorum, videlicet leprosus, seminifluus, immundus ex tactu, immundus ex esu, alienigena, inquilinus, mercenarius, filia sacerdotis nupta. Ratio autem litteralis huius exclusionis est, propter reverentiam cultus divini. Nam ex eo quod non quilibet admittebatur ad esum oblationum, que cedebant in usum sacerdotum, sed excludebantur persone immunde viles et extranee, habebantur oblationes in maiori reverentia. Ratio autem figuralis fuit, quia per hoc designabatur, quod quilibet non est admitte idus ad perceptionem Eucharistie, sed tantum persone fideles et munde. Patet autem littera paucis exceptis, que exponentur {1098} discurrendo.
marg.| .2. Caveant ab his. Ut non irreverenter et indebite ad tangendum et comedendum se ingerant. Consecrata filiorum Israel hic dicuntur oblata ab eis.
marg.| .3. Et non contaminent nomen   sanctificatorum   mihi : id est oblatorum mihi, quia sicut dictum est, vilescerent in reputatione hominum, si quilibet etiam immundus eis vesceretur.
marg.| .4. In quo est   immunditia   . Sicut Nadab et Abiu, ut dictum fuit supra 11. ca. Consequenter explicat in speciali immunditias excludentes ab esu sanctificatorum, cum dicitur.
marg.| .5. Homo de semine Aaron. et patet ex precedentibus.
marg.| .6. Qui   tetigerit immundum etc. id est Ex pertinentibus ad mortuum, ex quorum tactu homo efficitur immundus, prout habetur : Nume. 19.
marg.| .7. Et ex quo   egreditur   semen id est qui tetigerit seminifluum.
marg.| .8. Quia cibus   illius   est, eo quod est de semine Aaron.
marg.| .9. Morticinum id est Per se mortuum, et loquitur scriptura de animali mundo secundum suam speciem, sed ex modo moriendi efficiuntur carnes immunde et illicite ad esum.
Numérotation du verset Lv. 22,10 
marg.| .10. Omnis   alienigena etc. Hic accipitur alienigena omnis qui non est de semine Aaron, exceptis aliquibus postea egressis.
prol.| {1099}
marg.| .1. In quilinus   . qui manet ad tempus tantum in domo eius, et non est de genere eius.
marg.| .2. Et mercenarius. qui servit pro mercede sacerdoti, quia isti sunt sui iuris.
Numérotation du verset Lv. 22,11 
marg.| .3. Quem autem sacerdos emerit. In servum.
marg.| .4. Et qui vernaculus domus eius   fuerit id est servus natus et nutritus in domo sacerdotis.
marg.| .5. Hi comedent ex eis. quia sunt quedam res ipsius sacerdotis.
marg.| .6. Si filia sacerdotis id est alicui qui non est de genere sacerdotali.
marg.| .7. Non   vescetur   . quia est emancipata a patre, et facta una caro cum marito, et ideo trahitur ad modum vivendi mariti.
marg.| .8. Qui comederit. Hic ponitur transgressionis remedium, quando illa transgressio fit per ignorantiam, quia debet reddere quod comestum est, et super hoc quintam partem, eo quod non adhibuit debitam diligentiam ad precavendum sibi de comestione sanctificatorum, et ideo non excusatur a toto sed solum a tanto.
Numérotation du verset Lv. 22,moraliter 
marg.| Moraliter, per comestionem sanctificatorum, intelligitur perceptio Eucharistie, a qua excluduntur iste persone. Leprosus id est peccatis assiduus, qui peccat ex corruptione habitus. Seminifluus ide est mendosus, qui defluit verbis falsis, immundus ex tactu id est luxuriosus quia luxuria est circa delectationes tactus, Immundus ex esus id est carnosus {1100} vel gulosus. Alienigena, ta est, excommunicatus, et a societate gentis Christiane precisus. Inquilinus id est inconstans qui manet ad tempus. sed tempore tentationis recedit. Mercenarius id est cupidus vel avarus, qui non habet oculum, nisi ad temporale lucrum. Filii sacerdotis id est effeminatus et mollis.
marg.| .9. Locutus est. Hic consequenter ostenditur quid observandum sit circa offerenda. Et primo ostenditur que debeant offerri, secundo a quibus personis, ibi : De manu alienigene. tertio determinatur tempus oblationis,ibi : et Locutus est dominus. Adhuc circa offerenda primo ponitur generalis determinatio, secundo circa hoc ponitur quedam exceptio, ibi : Bovem et ovem, etc. Circa primum sciendum quod in omni sacrificio generaliter hoc erat observandum, quod animal offerendum sacrificiis oportebat esse immaculatum id est absque defectu alicuius membri, vel notabili deformitate, ita quod macula non accipitur pro varietate pellis, sed modo dicto. In sacrificio vero holocausti, quod totum incendebatur ad honorem divinum, et sic erat dignius aliis sacrificiis, hoc erat conservandum specialiter, quod offerretur animal masculinum tantum, quia sexus masculinus perfectior est eo quod femina est mas occasionatus, et hoc est quod dicitur.
marg.| .10. Homo de domo Israel id est Iudeus natione.
marg.| .11. Et de advenis id est alieni sena conversus ad Iudaismum.
prol.| {1101}
Numérotation du verset Lv. 22,ad litteram 
marg.| .1. Masculus immaculatus erit ex bobus et ovibus, etc. quia ex his tribus speciebus animalium tantum fiebat sacrificium.
marg.| .2. Homo qui obtulerit victimam scilicet pro beneficio obtento vel obtinendo.
marg.| .3. Immaculatum   offeret   . Verumtamen non semper oportebat quod esset animal masculinum. Consequenter ostenditur, qualiter animal debeat dici maculatum, cum dicitur.
marg.| .4. Si cecum fuerit id est careas duobus oculis, vel uno.
marg.| .5. Si fractum id est fracturam habens in aliqua parte corporis.
marg.| .6. Si cicatricem id est notabilem deformitatem remanentem post sanationem plage.
marg.| .7. Si papulas id est pustulas, ex quibus oritur dolor et scabies.
marg.| .8. Aut scabiem vel   impetiginem   . Hec exposita sunt supra in princi. ca. Et eadem ratio est de aliis notabilibus deformitatibus, quia talia reddunt animal contemptibile, ideo non debet Domino offerri in sacrificium, ne vilescat cultus divinus, et quia Domino debent offerri meliora.
Numérotation du verset Lv. 22,23 
marg.| .9. Bovem et ovem. Hic consequenter ostenditur in quo casu maculata animalia possunt offerri, cum dicitur, Bovem et ovem, aure et cauda amputatis. In hebreo habetur : Bovem et ovem, superfluum et diminutum id est habentem aliquod membrum superfluum, sicut tertium oculum, vel tertiam aurem, vel deficientem in uno oculo vel aure, vel huiusmodi, et redit in eamdem sententiam cum translatione nostra, quia tam isti defectus quam illi reddunt animal maculatum.
marg.| marg.| {1102} .10. Voluntarie offerre potes. etiam in sacrificium, ut dicunt communiter expositores nostri, sed si aliquis esset obligatus ad tale sacrificium, non poterat ex tali animali fieri. Sed hoc dictum videtur contradicere textui precedenti, cum dicitur, Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, immaculatum offeret, ut acceptabile sit. Ex quo patet, quod sacrificium de animali habente talem defectum non esset deo acceptum, etiam si esset oblatum voluntarie et absque obligatione, et ideo quod dicitur hic : Voluntaria offerre potes. Aliter exponit Rabbi Salomon dicens, quod hoc intelligitur de oblatione que fiebat sacerdotibus tantum, ut de pretio talis animalis fierent aliqua necessaria in tabernaculo vel templo, ut pote reparatio cortinarum seu utensilium, quibus utebantur ministri tabernaculi, sed non poterat ex eo sacrificium fieri, nec de eo aliquid offerri super altare, ideo subditur :
marg.| .11. Votum autem ex his solvi non potest. Hic accipitur votum pro quocumque sacrificio, unde in hebreo habetur ad sanctificationem non placebit id est ad sacrificium.
Numérotation du verset Lv. 22,25 
marg.| .12. De manu alienigene. Hic consequenter ostenditur, a quibus non debent sacrificia accipi, cum dicitur, De manu alienigene, et vocatur hic alienigena, qui non est Iudeus natione, nec conversus ad Iudaismum, quia a talibus non debebat accipi aliquid offerendum in altari, poterat tamen accipi pecunia, vel alia dona ex quorum pretio emerentur illa que essent offerenda, et hoc modo dicitur 2. Mach. 3.a. quod Seleucus Asie rex, ex sumptibus prestabat ea que pertinebant ad sacrificia.
prol.| {1103}
marg.| .1. Quia corrupta et maculata sunt omnia. Sacrificia enim et oblationes veteris legis non erant accepte secundum se, sed ex fide offerentium, ideo Gentiles quia non habebant circuncisionem que erat signum fidei, reputabantur immundi, et per consequens dona eorum, et ideo non poterant offerri in propria specie, ut dictum est.
marg.| Rabbi Salomon aliter exponit passum istum. Ad cuius intellectum primo ponenda est Hebraica littera, que talis est : De manu alienigene non offeretis panem Deo vestro de omnibus his, quia corruptiones eorum in eis sunt et macula in eis est, non proficient eis. Dicit igitur quod lex ista datur ad removendum dubium, quia lex non fuit data Gentilibus, sed Iudeis tantum, et ideo preceptum de oblatione immaculatorum tantum, non astringebat Gentiles, propter quod sacerdotes Iudeorum possent credere, quod animalia maculata oblata a Gentilibus ex devotione, possent offerri in altari holocaustorum, et ideo hoc removetur per hoc quod dicitur hic : Corruptiones eorum, etc. Dicit tamen quod animalia immaculata immolatitia poterant ab eis recipi et offerri. Sed hoc dictum videtur esse contra textum, ubi dicitur : De manu alienigene non offeretis panes deo vestro. In panibus tamen non poterant esse tales macule sicut in animalibus, Et si dicatur, quod aliqui panes poterant esse maculati ex aliqua mistione indebita, et de talibus loquitur hic, non valet, quia absolute dicitur : Non offeretis panem, et indefinita lex equipollet universali, et sic oblatio panis generaliter videtur prohibita recipi a Gentilibus, et eadem ratione omnium aliarum rerum. Item de agno paschali qui immolabatur extra locum sanctum, quia in Ierusalem ubique poterat immolari, ut habetur Deutero. 16. dicitur Ex. 12. quod nullus poterat admitti ad comestionem eius, nisi prius circuncisus et conversus esset ad Iudaismum. Et multo fortius videtur, quod nullus esset admittendus ad offerendum aliquid in loco sacro, nisi Iudeus vel conversus ad Iudaismum. Item illi quorum oblatione recipiebatur ad offerendum super altare, ingrediebantur atrium tabernaculi in quo erat altare holocaustorum, ut patet ex predictis in multis locis, sed Gentiles non debebant ingredi, ut patet Thren. 1.d. ubi dicitur : Vidi gentes ingressas sanctuarium tuum, de quibus preceperas, ut non intrarent in ecclesiam tuam. Et Ez. 44.b. ubi dicitur : Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircuncisos corde et incircuncisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant{1104} domum meam. Sacerdotes enim cupiditate ducti introducebant Gentiles intra atrium, ubi erat altare holocausti, ut perciperent ab eis oblationes. Et Act. 21.e. Iudei insurrexerunt in Paulum dicentes eum violatorem templi, eo quod credebant eum introduxisse Trophimum, qui erat Gentilis, in atrium templi, ubi Nazarei solvebant votum suum. Et sic patet quod non erat licitum recipere aliquid a Gentilibus, ut offerretur in eadem specie, ut predictum est. Littera etiam Hebraica non facit pro dicto Rabbi Salomon cum dicitur, quia corruptiones eorum in eis, et cetera. quia per hoc non intelligitur aliud, nisi quod immunditie Gentilium, inquantum erant incircumcisi et idolatrie dedici, redundabant in oblationibus eorum, et sic patet quod littera Hebraica in hoc loco non differt a translatio nostra in sensu, licet quantum ad aliquid differat in verbis.
Numérotation du verset Lv. 22,26 
marg.| .2. Locutusque   est   dominus   . Hic consequenter agitur de tempore offerendi, cum dicitur.
marg.| .3. Die autem   octavo   . quia ante octavam diem fetus nati sunt nimis molles et imperfecti, et ideo ante octavam diem non debebat offerri Domino, sicut nec animalia imperfecta propter defectum alicuius membri.
Numérotation du verset Lv. 22,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 22,28 
marg.| .4. Sive illa. Hoc fuit preceptum, ut Iudei qui erant crudeles, exercerentur ad pietatem circa bruta animalia, ut per hoc mitiores efficerentur erga homines. Videbatur autem quodammodo crudele, quod mater cum fetu immolaretur, et ideo hoc fuit prohibitum ratione dicta. Item quia aliqui idolatre secundum ritum suum matrem cum fetu idolis immolabant. Eisdem rationibus precipitur, Dt. 22.a. quod si quis invenerit nidum et matrem incubantem pullis, quod non teneat simul matrem cum filiis, sed patiatur matrem abire, captos filios tenens.
Numérotation du verset Lv. 22,29 
marg.| .5. Si immolaveritis. hoc sup. 7 capitulo positum est et expositum, sed hic repetitur ad maiorem impressionem.
Numérotation du verset Lv. 22,31 
marg.| .6. Custodite   mandata   . Hec est conclusio huius c. videlicet observatio predictorum, cuius ratio subditur, cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 22,32 
marg.| .7. Ego dominus id est tante auctoritatis, quod debetis simpliciter obedire.
marg.| .8. Ne polluatis   nomen meum   . offerendo immunda super altare meum.
marg.| .9. Ut sanctificer. non quod per sacrificia aliquid accrescat sanctitati divine, sed magis ipsis offerentibus devote. ideo dicitur, In medio filiorum Israel.
Numérotation du verset Lv. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1097} .1. Locutusque   est dominus. Hic agitur de excludendis a comestione sanctificatorum legis, per quos figurantur excludendi a perceptione Eucharistie tempore novi testamenti, cum dicitur.
marg.| .5. Homo de   semine   Aaron qui   fuerit leprosus etc. Per quem significatur homo peccatis assiduus, qui peccat corruptione habitus.
marg.| † Aut patiens fluxum seminis. Per quem intelligitur assuetus mendacibus verbi.
prol.| {1098} .6. Qui   tetigerit   immundum. Per immundum ex tactu intelligitur luxuriosus. Nam luxuria est circa delectabilia tactus.
marg.| .9. Morticinum et. Per immundum ex esu intelligitur gulosus super cibum et potum moderate effusus.
marg.| .10. Omnis. Per quem intelligitur excommunicatus, et a consortio fidelium precisus.
Numérotation du verset Lv. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1099} .1. In quilinus sacerdotis et mercenarius non. Per inquilinum, qui non habet stabilem mansionem, intelligitur inconstans et vagabundus, et per mercenarium cupidus et avarus qui non habet {1100} oculum nisi ad temporale lucrum, non sunt apti ad recipiendum Eucharistie sacramentum.
marg.| .5. Si filia sacerdotis. Per filiam sacerdotis intelligitur Christianus mollis et effeminatus qui nescit resistere peccatis, propter quod ad receptionem Eucharistie non est aptus.
Numérotation du verset Lv. 22,moraliter 
marg.| marg.| {1101} .2. Homo qui obtulerit. Hic excluduntur animalia ad sacrificium inepta per que figurantur persone inepte ad offerendum Domino per religionis ingressum, cum dicitur.
marg.| .4. Si cecum fuerit. per quod intelligitur homo stolidus carens industria.
marg.| .5. Si fractum id est impotens ad religionis onera perferenda.
marg.| .6. Si cicatricem habens id est notam infamie ratione criminis enormis.
marg.| .7. Si papulas id est pustulas dolorem et scabiem et fetorem afferentes, per quas intelliguntur murmurationes et detractiones.
prol.| {1102} .8. Aut scabiem id est carnis petulantiam vel avaritiam, sicut dictum est capitulo precedenti.
marg.| .9. Bovem   et. Ex his non potest votum solvi Domino. Per defectum auris intelligit rebellio et inobedientia. Per defectum caude significatur defectus perseverantie. Homines autem isti defectus habentes non sunt recipiendi ad votum professionis in religione.
marg.| † Omne. Per quod intelligitur quod impotentes ad generandum filios in ecclesia dei verbo et exemplo, non sunt in ea promovendi.
marg.| .11. De manu alienigene non offeretis. Per quod significatur quod in ecclesia recipienda non est excommunicati oblatio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_22)

Notes :