Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Lv. 15,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 15,2 

Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir
qui patitur fluxum seminis
immundus erit
Numérotation du verset Lv. 15,3 

et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula
adheserit
carni illius atque concreverit fedus humor.
Numérotation du verset Lv. 15,4 

omne stratum2
2 stratum] stratu cacogr. Rusch
in quo dormierit immundum erit, et ubicumque sederit.
Numérotation du verset Lv. 15,5 

Si quis hominum tetigerit lectum eius,
lavabit
vestimenta sua, et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
Numérotation du verset Lv. 15,6 

Si sederit ubi ille sederat,
et ipse lavabit vestimenta sua, et lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
Numérotation du verset Lv. 15,7 

qui tetigerit carnem eius,
lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,8 

si salivam
huiuscemodi homo iecerit
super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,9 

sagma
super quo sederit immundum erit
Numérotation du verset Lv. 15,10 

et omnis qui tetigerit3 quicquid sub eo fuerit4
3 omnis qui tetigerit] om. Weber |
4 fuerit] + qui fluxum seminis patitur Weber |
pollutus5 erit
5 pollutus] pollutum Weber
usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit
usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,11 

omnis quem tetigerit
qui talis est non lotis
ante manibus
lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,12 

vas
autem6 fictile
6 autem] om. Weber
quod tetigerit
confringetur
vas autem ligneum
lavabitur aqua
Numérotation du verset Lv. 15,13 

si sanatus fuerit
qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies
post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus
erit mundus
Numérotation du verset Lv. 15,14 

die autem octavo
sumet duos turtures aut duos pullos columbe
et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii
dabitque eos sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 15,15 

qui faciet unum pro peccato
et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
Numérotation du verset Lv. 15,16 

vir
de quo egreditur semen coitus
lavabit
aqua omne corpus suum
et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,17 

vestem et pellem
quam habuerit lavabit aqua
et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,18 

mulier
cum qua coierit lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,19 

mulier
que redeunte mense patitur fluxum sanguinis
septem diebus
separabitur
Numérotation du verset Lv. 15,20 

omnis qui tetigerit
eam immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,21 

et locus7
7 locus] om. Weber
in quo dormierit
vel sederit
diebus separationis sue polluetur
Numérotation du verset Lv. 15,22 

qui tetigerit vestimentum8
8 vestimentum] lectum Weber
eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,23 

omne vas super quo illa sederit
quisquis attigerit lavabit vestimenta sua et ipse9 lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
9 ipse] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 15,24 

si coierit cum ea10
10 ea] + vir Weber
tempore sanguinis menstrualis immundus erit septem diebus
et omne stratum in quo dormierit polluetur
Numérotation du verset Lv. 15,25 

mulier que patitur multis diebus fluxum sanguinis
non in tempore menstruali
vel que11 menstruum sanguinis12 fluere
11 que] + post Weber |
12 sanguinis] sanguinem Weber |
non cessat
quamdiu huic
subiacebit13 passioni immunda erit quasi sit in tempore menstruo
13 subiacebit] subiacet Weber
Numérotation du verset Lv. 15,26 

omne stratum in quo dormierit
et vas in quo sederit pollutum erit
Numérotation du verset Lv. 15,27 

quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,28 

si steterit sanguis et fluere cessaverit14 numerabit septem dies purificationis sue
14 cessaverit] cessarit Weber
Numérotation du verset Lv. 15,29 

et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbarum15 ad ostium tabernaculi testimonii
15 columbarum] columbe Weber
Numérotation du verset Lv. 15,30 

qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu immunditie eius.
Numérotation du verset Lv. 15,31 

Docebitis
ergo filios Israel
ut caveant
immunditias16
16 immunditias] imminditiam Weber
et non moriantur
in sordibus suis cum polluerint tabernaculum
meum quod est inter eos
Numérotation du verset Lv. 15,32 

ista est lex eius qui patitur fluxum seminis
et qui polluitur coitu
Numérotation du verset Lv. 15,33 

et que menstruis temporibus separatur
vel que iugi fluit sanguine et hominis
qui dormierit cum ea.

Capitulum 15

Numérotation du verset Lv. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1035} .1. Locutusque   est   dominus   . Hic agitur de immunditia fluxus seminis. et primo de immunditia ex fluxu innaturali, secundo ex naturali. ibi : Vir de quo egreditur. Adhuc primo agitur de dicti fluxus pollutione, secundo de eius purgatione, ibi : Si sanatus fuerit. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Vir qui patitur fluxum   seminis immundus   erit. quia non poterat ingredi {1.1036} locum sacrificii, et ex tactu etiam ipsius contrahebatur immunditia, ut dicetur postea. Consequenter ostenditur qualiter debebat iudicari talis infirmitas, cum dicitur.
marg.| .3. Cum per momenta singula id est frequenter.
marg.| .4. Atque   concrevit   fedus humor. generatus ex semine dicto modo fluente. Consequenter ostendit qualiter ex eo derivetur immunditia ad alia inanimata et animata, et patet littera usqueibi :
Numérotation du verset Lv. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {1.1037} .1. Sagma id est sella vel quodcumque aliud quod ponitur super animal ad ipsam equitandum : Unde in hebreo habetur : [hébreu] merchab id est vectura equitatura. Cetera patent ex supradictis.
marg.| .2. Si sanatus fuerit. Hic consequenter agitur de ipsius purgatione. Et primum quantum ad tempus, cum dicitur.
marg.| .3. Numerabit septem, etc. ab illo die quo cessavit passio illa, et tunc loco corpore et vestibus mundus erit.
marg.| .4. In aquis, etc. Ex hoc videtur quod illa lotio non sit intelligenda per aspersionem aque in qua erant cineres vacce rufe, sed per ablutionem {1.1038} in aquis acceptis de fonte vel flumine, que dicuntur vive propter motum, ut dictum est c. prece. secundo quantum ad sacrificium Deo offerendum, pro gratiarum actione, ratione beneficii sibi collati, scilicet sanitatis a predicta passione, cum dicitur.
marg.| .5. Die autem etc. Et patet littera ex supradictis.
marg.| .6. Vir de, etc. Hic consequenter agitur de immunditia, que provenit ex flux, naturalis seminis scilicet in coitu, etiam in actu matrimoniali. In emissione enim talis humiditatis est pollutio corporalis, ut de se patet, et frequenter etiam est ibi immunditia spiritualis, etiam in actu matrimoniali, quia licet possit sine peccato exerceri, tamen frequenter est ibi libido inordinata.
prol.| {1.1039}
Numérotation du verset Lv. 15,ad litteram 
marg.| .1. Mulier cum, etc. Quia sicut est ibi pollutio a parte viri, ita etiam a parte mulieris, et maior, cum mulier sit frigidior, et per consequens humores in ea sunt minus digesti.
marg.| .2. Mulier que, etc. Hic consequenter agitur de immunditia sanguinis. Et primo quantum ad fluxum naturalem secundo quantum ad innaturalem, ibi : Mulier que patitur multis diebus. Circa primum sciendum quod mulieres a tempore quo incipiunt esse apte ad concipiendum usque ad tempus quo desinunt concipere, quolibet mense communiter patiuntur hanc passionem que vocatur fluxus sanguinis menstrui, nisi impediantur per infirmitatem vel conceptum, et pro tali passione septem diebus separabantur, ita quod non admittebatur ad locum sacrificii, nec aliquis communicabat cum eis in cibo et lesto. Hec etiam immunditia ad alia derivabatur in animata, et animata quod notatur cum dicitur. Omnis qui tetigerit eam, etc.
marg.| .3. Si coierit etc. Hoc prohibetur non solum propter immunditiam contractam ex ea sicut ex precedentibus, sed etiam quia ex tali coitu solent {1.1040} generari pueri monstruosi, ut pote patientes aliquem defectum in aliqua parte corporis, vel etiam in toto, sicut lepram vel aliquam consimilem infirmitatem. .4.   Immundus etc. Infra 20 capitulo dicitur quod talis debet interfici. Ad quod dicendum quod ibi loquitur de eo qui scienter accedit ad mulierem menstruatam, et convincitur de hoc in iudicio, hic autem loquitur de eo qui accedit ignoranter, et de eo cuius factum est occultum.
marg.| .5. Mulier etc. Hic consequenter agitur de immunditia fluxus sanguinis ex infirmitate. Et primo de pollutione, secundo de purgationeibi : Si steterit. Circa primum dicitur quod durante infirmitate ista debet iudicari immunda, sicut mulier patiens menstrua tempore illius fluxus, et patet littera.
marg.| .6. Si steterit. Hic consequenter agitur de eius purgatione. Et primo quantum ad tempus, cum dicitur. .7.   Numerabit etc scilicet a tempore quo cessavit infirmitas. Secundo quo ad sacrificium Deo offerendum pro sua sanatione, cum dicitur : Offeret pro se sacerdoti duos turtures, etc. Sequitur :
marg.| .8. Docebitis ergo. Hic ponitur conclusio intenta, et dirigitur sermo ad sacerdotes, ut doceant populum cavere ab immunditiis predictis.
prol.| {1.1041}
Numérotation du verset Lv. 15,ad litteram 
marg.| .1. Et non, etc. id est pro suis sordibus, si immundi accedant ad locum{1.1042} tabernaculi. Hic consequenter recapitulat, cum dicitur.
marg.| .2. Ista est lex eius etc. Et patet littera ex predictis.
Numérotation du verset Lv. 15,2 
moraliter
marg.| marg.| {1.1035} .2. Vir qui patitur fluxum   seminis etc. secundum dictum salvatoris Lc. 8. b. Semen est verbum Dei. Vir igitur seminifluus est doctor theologus vel predicator curiosus et vane gloriosus, verba multiplicas ad sui ostentationem, vel ad questum, et non ad utilitatem audientium.
Numérotation du verset Lv. 15,4 
marg.| † Omne. Per hoc stratum intelligitur favor et laus hominum, in quo tanquam in lecto talis doctor vel predicator quiescit.
marg.| Et ubicumque. Nam talis doctor vel predicator sedet in cathedra {1.1036} pestilentia.
marg.| † Si quis hominum. Per tangentem lectum eius et sedentem in eius loco, intelliguntur illi qui fovent eum in suo malo.
Numérotation du verset Lv. 15,8 
marg.| † Si salivam, etc. Per salivam eius que dicitur infectiva, intelligitur verbum malum egrediens ab ore eius. Doctor enim vel predicator, qui non intendit nisi questum vel favorem hominum, frequenter cum bonis que dicit prorumpit in mala verba et inhonesta, nam ex abundantia cordis os loquitur. Mt. 12 capitulo
Numérotation du verset Lv. 15,{1.1037} 
moraliter
marg.| † Vas fictile, etc. Per vas fictile intelligitur auditor ad malum pronus, et ideo si doctrina talis doctoris in corde tangatur, ita corrumpetur de communi cursu quod ad nihilum valebit ultra, quod significatur per hoc quod dicitur, confringetur.
marg.| † Vas autem ligneum lavabitur aqua id est si auditor non sit ita pronus ad malum, quod per eius doctrinam corrumpatur, tamen ex ea peiorabitur, et sic indiget lotione per contritionem et confessionem : et sic exponatur in aliis in quibus fit mentio de lotione.
marg.| .2. Si sanatus fuerit, etc. Hic agitur de emundatione dicti doctoris vel predicatoris mali, nam durante statu presentis vite, nullus est ita malus quin reverti possit ad statum gratie, ideo subditur :
marg.| .3. Numerabit   septem etc. Emundatio ista fit per veram et perfectam contritionem, per septem dies intelliguntur septem dona spiritus sancti, que cum gratia infunduntur, et ordine nature veram{1.1038} contritionem, sequuntur, quia tamen vere contritus et sanatus confiteri tenetur, deo subditur :
marg.| † Et lotis, etc. Per quod intelligitur pura confessio quantum ad peccata, que significantur per corpus et circumstantias aggravantes, que significantur per vestes.
marg.| .5. Die autem   octavo sumet id est immediate post confessionem, incipiet satisfacere per opera penitentie, que significantur per turtures pro cantu gemitum habentes. Et bene dicitur, duos turtures, nam opera penitentie non valent, nisi fiant ex caritate, que per binarium significatur, propter geminam Dei scilicet et proximi caritatem.
marg.| .6. Vir de quo   egreditur   semen, etc. Per tale semen quod est immundum, intelligitur verbum malum, scurrile, et inhonestum, per lotionem totius corporis intelligitur mentis emundatio aqua contritionis et confessionis.
marg.| † Vestem et pellem, etc. id est conversationem suam exteriorem meliorabit.
Numérotation du verset Lv. 15,{1.1039} 
moraliter
marg.| .2. Mulier que   redeunte mense patitur fluxum sanguinis   . Per sanguinem intelligitur peccatum mortale. Ps. 50 capitulo Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis mee. Per mulierem vero sic patientem intelligitur homo mollis et effeminatus et instabilis, qui frequenter peccat mortaliter, et iterum recidivat.
marg.| † Septem die se. Et quoniam septenario dierum totum tempus revolvitur, ideo per septem dies intelligitur totum tempus quo talis sub iacet peccato, et illo tempore immundus est, et evitandus ab aliis, {1.1040} ne peccato eius inficiantur, ideo subditur :
marg.| † Omnis qui, etc. Per talem enim tactum intelligitur aliquo communicatio mala cum tali peccatore.
marg.| .5. Mulier que, etc. Per hanc intelligitur homo mollis et effeminatus in peccato suo perseverans, et toto temporeillo immundus est et evitandus ab aliis, ne eius peccato inficiantur.
marg.| .6. Si steterit, etc. id est si peccatum cessaverit per veram et perfectam contritionem.
marg.| .7. Numerabit septem, etc. Exponatur sicut supra eodem capitulo, ubi dicitur. Numerabit septem dies purgationis sue, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_15)

Notes :