Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 

Anima
cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila
erit oblatio eius1 fundetque super eam
1 oblatio eius] inv. Weber
oleum
et ponet thus
Numérotation du verset Lv. 2,2 

ac deferet ad filios Aaron sacerdotis2
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
quorum unus
tollit3 pugillum plenum simile et olei
3 tollit] tollet Weber
ac totum thus
et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset Lv. 2,3 

Quod autem reliquum
fuerit de sacrificio, erit Aaron
et filiorum
eius sanctum sanctorum
de oblationibus Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,4 

Cum autem obtuleris
sacrificium
coctum in clibano
de simila
panes
scilicet absque
fermento
conspersos
oleo
et lagana azyma
oleo
lita
Numérotation du verset Lv. 2,5 

si oblatio
tua fuerit de sartagine
simile
consperse oleo
et absque fermento
Numérotation du verset Lv. 2,6 

divides
eam minutatim et fundes super eam4 oleum
4 super eam] supra Weber
Numérotation du verset Lv. 2,7 

si5 autem de craticula
5 si Rusch ] sin Weber
fuerit6 sacrificium,
6 fuerit] om. Weber
eque simila
conspergetur oleo7
7 conspergetur oleo] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 2,8 

quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 2,9 

qui cum obtulerit
eam tollet memoriale
de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 2,10 

quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum
de oblationibus Domini
Numérotation du verset Lv. 2,11 

omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento
fiet,
nec quicquam fermenti ac mellis
adolebitur in sacrificio Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,12 

primitias tantum eorum offeretis ac8 munera
8 ac] et Weber
super altare vero non imponentur9 in odorem suavitatis
9 imponentur] ponentur Weber
Numérotation du verset Lv. 2,13 

quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.
Numérotation du verset Lv. 2,14 

si10 autem obtuleris munus primitiarum11
10 si] sin Weber |
11 primitiarum] primarum Weber |
frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,
torrebis12
12 torrebis] torres Weber
eas igni,
et confringes
in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino
Numérotation du verset Lv. 2,15 

fundens super ea13 oleum
13 super ea] supra Weber
et thus
imponens quia oblatio Domini est
Numérotation du verset Lv. 2,16 

de qua adolebit sacerdos
in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum thus.

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {917} Anima cum obtulerit etc. Hic consequenter agitur de oblationibus factis ex rebus non viventibus : voluit enim deus providere devotioni pauperum, ut qui non haberent animalia, vel aves possent offerre farinam crudam vel coctam vel spicas, et ideo primo agitur de oblatione farine crude, secundo de oblatione farine cocte,ibi : Cum autem obtuleris. Tertio interponuntur aliqua in omni sacrificio observanda, ibi : Omnis oblatio. Quarto de oblatione spicarum ibi : Si autem obtuleris etc. In prima parte dicitur. Anima cumobtulerit etc. {918} Dicit hic Rabbi Salomon quod hic ubi agitur de oblatione pauperum, convenienter dicitur.
marg.| .1. Anima cum   obtulerit etc. quia oblatio pauperis apud deum reputatur ac si obtulisset animam suam id est vitam. Et similem sententiam dicit salvator Mt. duodecimo, d. de vidua paupere que obtulit duo minuta.
marg.| .2. Oblationem sacrificii Domino. Sicut dictum fuit c. prece. sacrificium proprie est de viventibus, sed hic accipitur large pro oblatione qualibet.
marg.| .3. Simila etc. Simila est farina tritici purgata et dedicata. quia de melioribus debet fieri oblatio.
prol.| {919}
Numérotation du verset Lv. 2,ad litteram 
marg.| .1. Memoriale scilicet quod totum quod habet offerens, habet a Deo, et illud cedebat in partem Domini.
marg.| .2. Erit Aaron et   filiorum   . quia cedebat in usus eorum.
marg.| .3. Cum autem obtuleris. Hic agitur de oblatione farine cocte, quod {920} poterat fieri quadrupliciter. Uno modo in clibano, et sic erat oblatio panum. Alio modo in aqua calida, et talis oblatio notatur cum dicitur. Et lagana azyma. et hoc modo Italici vocant lagana cibos factos de pasta in aqua coctos. Tertio modo coquebatur in patella, et quantum ad hoc dicitur : Si oblatio tua fuerit de sartagine. Quarto modo super craticulam quod notatur cum dicitur :
prol.| {921} Si autem de craticula fuerit sacrificium, etc.
Numérotation du verset Lv. 2,ad litteram 
marg.| .1. Eque simila   conspergetur   oleo id est simila sic coacta conspergetur oleo, eodem modo sicut et alie simile precedentes.
marg.| .2. Omnis oblatio. Hic interponuntur aliqua, que in omni sacrificio et oblatione sunt observanda exclusive sive inclusive, intelligendum tamen ut dicitur, premittuntur duo, que ab omni oblatione excluduntur, scilicet fermentum et mel, quia istis idolatre in suis sacrificiis utebantur. Item quia fermentum corruptionem signat, secundum illud Apostoli {922} 1. Cor. 5.b. Modicum fermenti totam massam corrumpit. Dulcedo vero mellis significat lasciviam carnis que non debet esse in sacrificiis divinis. Dicit autem Rabbi Salomon quod nomine mellis hic intelligitur omnis fructus dulcis.
marg.| .3. Primitias tantum eorum   offeretis   . Unde, infra 23. capitulo duos panes simile fermentate precipiuntur offerri pro primitiis in festo Pentecostes. Item infra 7.ca. dicitur : Panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, que immolatur pro pacificis, ex quibus unus pro primitiis offertur Domino.
prol.| {923}
Numérotation du verset Lv. 2,ad litteram 
marg.| .1. Super   altare vero non ponentur scilicet aliquid de ipsis ibi cremetur. Unde infra 6. capitulo dicitur de simila, cuius una pars erat cremata in altari, quod totum residuum cedens in usum sacerdotis, non poterat fermentari. Cuius ratio ibidem assignatur sic, ideo autem non fermentabatur, quia pars eius in incensum Domini offertur. Ex dictis patet, quod illud quod dicitur hic. Omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento fiet, intelligitur tantum de omni oblatione que secundum se totam vel secundum partem super altare crematur. Consequenter ponit tertium, quod in omni sacrificio includebatur, cum dicitur.
marg.| .2. Quicquid obtuleris sacrificii, sale. Cuius ratio est, quia sal a corruptione preservat, que debet esse longe a Dei sacrificiis. Item quia sal discretionem significat, secundum illud Apostoli, Col. 4.a. Sermo vester in gratia semper sit sale conditus, et ideo ponebatur in omni sacrificio, adde signandum quod nullum sacrificium Deo placet, nisi fuerit cum discretione factum.
marg.| .3. Sin autem obtuleris. Hic agitur de oblatione, que fiebat de spicis nondum ad maturitatem deductis, que debebant igne torreri, et grana excuti et frangi, et tunc sacrificium fieri per modum qui in littera exprimitur, et patet intellectus ex predictis.
marg.| .4. Munus primitiarum. Sciendum quod primitie ter in anno reddebantur. {924} Primo in paschate de spicis virentibus. Secundo in Pentecoste de novis panibus et de his fiebat oblatio. Tertio in festo tabernaculorum collectis frugibus, et ille cedebant in usum sacerdotum, sicut decime in usum Levitarum. Ex dictis autem in isto capitulo et dicendis in sequentibus, patet quod quinque offerebantur in sacrificium de terre nascentibus, scilicet panis, vinum de quo fiebat libatio in sacrificiis ut patebit infra, oleum, panis, sub quo continebatur oblatio farine : et spicarum, quia sunt materia sal, et thus. Cuius ratio potest accipi ex precedentibus, quia supra dictum est, quod oblatio debebat fieri Deo de his que communiter veniunt in usum hominis ad sustentationem vite. De terre nascentibus vero aliqua communius veniunt in sustentationem hominis per modum nutrimenti, et ista sunt panis et vinum : Aliqua per modum condimenti, cuiusmodi sunt sal et oleum, aliqua per modum medicamenti, et quantum ad hoc ponebatur thus, quod est aromaticum et solidativum. Ratio etiam specialis ad hoc est, quia per thus significatur devotio, secundum illud, Ps. 140.a. Dirigatur oratio mea sicut in censum in conspectu tuo. Et ideo ponebatur in oblationibus ad designandum quod non erat accepta Deo secundum se, sed tantum ex fide et devotione offerentium, propter quod in sacrificio zelotypie non ponebatur thus ut habetur Nm. 5.d. quia non procedebat ex devotione, sed ex suspicione contra uxorem.
Numérotation du verset Lv. 2,moraliter 
marg.| marg.| {917} .1. Anima cum obtulerit. In hoc capitulo describitur oblatio facta de panibus, et quibusdam aliis, que reducuntur ad panem scilicet farina que est materia panis propinqua, et de granis adhuc existentibus in spica, que sunt materia panis magis longinqua. Moraliter igitur per panem intelligitur verbum dei. Dt. 8.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo dei quod procedit de ore dei. {918} Igitur farinam, que est materia panis propinqua, offerunt Domino scolares theologi, qui ad hoc student ut de propinquo competenter valeant predicare verbum Dei. Panes coctos in clibano offerunt docentes sacram scripturam in scriptis ex caritate, occupati in studio quasi in clibano clauso. Panes coctos in sartagine id est frixos offerunt docentes in scolis ex caritate : nam friguntur magna solicitudine {919} proponendi, et auditores solicitudine capiendi. Panes coctos super craticulam que ponitur in patenti loco, offerunt predicantes populis in publico. Lagana vero que sunt panes in a qua calida, offerunt confessores qui bonis exhortationibus peccatores inducunt ad lachrymas contritionis : que sunt aque calide procedentes ex cordis dolore. Spicas autem adhuc virentes offerunt boni pedagogi, qui pueros inducunt ad bonos mores secundum capacitatem illius etatis, quia secundum Philosophum li. Eth. Non parum, imo multum faciat ad virtutem assuefactio ad opera virtutis ab adolescentia. Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam et cum senuerit non recedat ab ea.
prol.| Notandum autem, quod in dictis sacrificiis et oblationibus tria generaliter includuntur, scilicet thus, oleum, et sal. Per thus significatur mentis devotio : per oleum, pietatis unctio : per sal {920} discretio. Et duo generaliter excluduntur, scilicet mel, et fermentum : quia mel significat lascivie dissolutionem, et fermentum peccati corruptionem. 1. Corin. 5.b. Modicum fermenti totam massam corrumpit.
prol.| Allegorice vero exponi possunt predicta de Christo : ipse nam que pro nobis oblatus convenienter dicitur farina molita mola tribulationis : panis coctus in clibano id est in utero virginali, ubi corpus eius formatum fuit virtute spiritus sancti. Similiter panis frixus in sartagine id est anxietate : nam imminente passione factus fuit eius sudor sicut gutte sanguinis decurrentis in terram, ut habetur Lu. xxii.e. Item panis coctus in craticula id est in sancte crucis ara. Dicitur etiam panis coctus in aqua calida, scilicet devotionis, quando clamans spiritum emisit cum lachrymis, Heb. 5.b. Preces supplicationesque cum clamore valido et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Numérotation du verset Lv. 2,Additio 1 
marg.| marg.| {923} In capitulo 2. ubi dicitur in post. Anima cum, etc. Frequentissime in Sacra Scripturaaccipitur anima pro persona humana, in qua anima est pars principalior sive sit pauper, sive dives, sive offerat animal, sive oves, {924} sive similam, ut patet infra. c. 5. Anima si peccaverit et audierit vocem iurantis, etc. Anima que tetigerit, etc. Anima que iuraverit, etc. et sic de multis aliis. Unde expositio Rabbi Salomon in hoc loco non videtur habere fundamentum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_2)

Notes :