Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 

Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron
thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis preceptum non erat
Numérotation du verset Lv. 10,2 

egressusque ignis
a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino.
Numérotation du verset Lv. 10,3 

Dixitque Moyses ad Aaron: hoc est quod locutus est Dominus: sanctificabor
in his qui appropinquant mihi1
1 mihi] + et Weber
in conspectu omnis populi glorificabor
quod audiens tacuit
Aaron
Numérotation du verset Lv. 10,4 

vocatis autem Moyses Misael
et Elsaphan filiis2 Oziel patrui Aaron ait ad eos: ite et tollite3 fratres vestros de conspectu sanctuarii
2 filiis] filios Weber |
3 tollite] colligite Weber |
et asportate extra castra
Numérotation du verset Lv. 10,5 

confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Numérotation du verset Lv. 10,6 

locutusque4 est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et5 Ithamar filios eius: capita vestra nolite nudare
4 locutusque] locutus Weber |
5 et] atque Weber |
et vestimenta
nolite scindere
ne forte moriamini
et super omnem cetum
oriatur indignatio
fratres vestri et omnis domus Israel
plangant
incendium quod Dominus suscitavit
Numérotation du verset Lv. 10,7 

vos
autem non egredimini fores tabernaculi
alioquin peribitis oleum quippe sancte unctionis est super vos
qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,8 

dixit6 Dominus ad Aaron
6 dixit] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,9 

vinum
et omne quod inebriare potest
non bibetis tu et filii tui
quando
intrabitis in7 tabernaculum testimonii
7 intrabitis in] intratis Weber
ne moriamini
quia preceptum est sempiternum in generationes vestras
Numérotation du verset Lv. 10,10 

ut8 habeatis scientiam discernendi
8 ut] et praemittit Weber
inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
Numérotation du verset Lv. 10,11 

doceatisque
filios Israel omnia legitima9 que locutus est Dominus
9 legitima] + mea Weber
ad eos per manum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,12 

locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui erant residui10 tollite sacrificium
10 erant residui] inv. Weber
quod remansit de oblatione
Domini et comedite illud absque fermento
iuxta altare
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 10,13 

comedetis autem in loco sancto
quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi
Numérotation du verset Lv. 10,14 

pectusculum
quoque quod oblatum est11 et armum
11 oblatum] ablatum Cava ΛL*H ΣT Amiatinus ΘH*M²G*
qui separatus est edetis in loco12 mundissimo
12 loco] + sancto Ω M
tu et filii tui ac filie tue,
tecum tibi
enim ac liberis tuis.
Reposita sunt de hostiis salutaribus
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 10,15 

eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus
Numérotation du verset Lv. 10,16 

inter hec hircum
qui oblatus fuerat
pro peccato cum quereret Moyses exustum
reperit iratusque
contra Eleazar et Ithamar
filios Aaron qui remanserant ait
Numérotation du verset Lv. 10,17 

cur non comedistis hostiam pro peccato
in loco sancto
que sancta sanctorum est et data vobis
ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 10,18 

presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta
et comedere debueritis eam13 in sanctuario sicut preceptum mihi est14
13 debueratis eam] inv. Weber |
14 mihi est] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 10,19 

responditque15 Aaron:
15 responditque] respondit Weber
oblata est victima hodie16
16 victima hodie] inv. Weber
pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo17 in cerimoniis mente lugubri
17 Deo] Domino Weber
Numérotation du verset Lv. 10,20 

quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {989} .1. Arreptisque Nadab, etc. Hic consequenter tangitur consecratorum casus, ubi tria tanguntur. Primum est eventus combustionis secundum est actus correptionis, ibi : Dixitque Moyses, tertium defectus comestionis, ibi : Locutusque est. Circa primum dicit RabbiSimeon quod causa mortis Nadab et Abiu fuit, eo quod potati etiam plus debito intraverunt ad ministrandum et pro tali irreverentia mortui sunt, et hoc videtur ex littera precedenti, cum dicitur, Arreptisque Nadab et Abiu, etc. Ex quo videtur quod impetuose, sine discretione ex calefactione vini ingesserunt se ad ministrandum. Hoc etiam videtur ex littera consequenti, quia immediate post factum istud dominus dixit ipsi Aaron : Vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui, etc.
marg.| .2. Quod eis preceptum non erat. Minus dicit et plus significat, quia non solum eis preceptum non fuerat, imo etiam prohibitum, ne alio igne uterentur quam illo, qui datus fuerat a Deo.
prol.| {990} .3. Egressusque ignis a Domino id est ab altari holocausti, ubi erat ignis datus a Deo.
marg.| .4. Devoravit eos id est interfecit, quia corpora eorum non fuerunt consumpta, imo nec etiam eorum vestimenta, ut habetur infra.
marg.| .5. Dixitque Moyses. Hic ponitur actus correptionis, et primo ipsius Moysi, secundo Dei, ibi : Dixit dominus. Circa primum ponitur correptio Moysi respectu preteriti, cum dicitur.
marg.| .6. Hoc est quod locutus est dominus,   Sanctificabor   in his, etc. Quasi diceret, non est mirum si isti sunt mortui, quia illi qui appropinquant ad ministrandum Domino, debent esse sancti, providi et discreti. Non enim deus sanctificabitur in seipso, cum de necessitate sit sanctissimus, sed in sibi servientibus propter quod dicitur Ex. 20.d. Sacerdotes qui accedunt ad me, sanctificentur ne percutiam eos.
marg.| .7. Et in conspectu omnis populi glorificabor. Quia populus videns quod vindicta Dei non parcit maioribus, et his Deo sunt propinqui, timens retrahitur a malo habens ex hoc argumentum, quod dei vindicta non parceret sibi.
prol.| {991}
Numérotation du verset Lv. 10,ad litteram 
marg.| .1. Quod audiens tacuit Aaron. patienter sustinens dei punitionem et Moysi correptionem. Consequenter ponitur correptio Moysi respectu presentis, cum dicitur.
marg.| .2. Vocatis autem   Moyses filiis   Oziel, etc. quia Oziel fuit frater Amram patris Aaron, ut habetur Ex. 6 capitulo
marg.| .3. Ite et tollite fratres, ne sint occasio miscendi luctum cum gaudio solennitatis Domini, secundum quod habetur Neemie viii capitulo Dies sanctus Domini est, nolite contristari.
marg.| .4. Et asportate   extra   castra. ad sepeliendum.
marg.| .5. Tulerunt eos etc. Ex quo patet quod ignis non combussit corpora eorum, nec etiam vestes, quamvis essent linea. Ex hoc habetur argumentum, quod Nadab et Abiu fuerunt salvati sicut 4Rg. 13.f. de {992} propheta illo qui seductus a falso propheta rediit in Bethel, et propter hoc interfectus fuit a leone, leo tamen cadaver eius non tetigit. Aliquando enim Deus in presenti vita sanctos homines ponit gravi pena, etiam pro levi culpa, suo iusto iudicio, licet occulto. Ex hoc autem quod Nadab et Abiu fuerunt sepulti cum vestibus sacerdotalibus, inolevit consuetudo quod sacerdotes nove legis cum vestibus sacerdotalibus sepeliuntur : Tertio ponitur correptio Moysi ad cautelam futuri, cum dicitur : Locutusque est Moyses ad Aaron, etc. Et subditur :
marg.| .6. Capita   vestra nolite nudare   . In hebreo habetur : Capita vestra non augmentabitis scilicet dimittendo capillos crescere ultra modum consuetum, sicut faciebant Gentiles in morte amicorum in signum tristitie.
marg.| .7. Et vestimenta   nolite scindere   . quod faciebant Iudei, quando erant in magna tristitia positi.
marg.| .8. Ne forte moriamini, etc. cuius causa subditur postea.
prol.| {993}
Numérotation du verset Lv. 10,ad litteram 
marg.| .1. Oleum quippe   sancte etc. erant enim de novo consecrati, et ideo non licebat eis ad talem luctum ingredi, et hoc ad extirpandum idololatrie cultum. Sacerdotes enim idolorum utebantur in suis ritibus, ossibus et carnibus mortuorum, et ideo ne sacerdotes dei eis assimilarentur, precepit dominus, ut sacerdotes minores non inquinarentur in mortibus nisi valde propinquorum, ut habetur infra 31. capitulo Unde in novitate sue consecrationis debuerunt multo magis a talibus elongari. Dicit : Fratres vestri, etc. Ex quo patet quod persone communes maxime ad Dei cultum deputate a toto populo sunt lugende. .2.   Dixit quoque do. Hic consequenter ponitur correptio Domini, cum dicitur.
marg.| .3. Vinum, etc. Et idem intelligitur de ingressu atrii ad ministrandum in altari holocaustorum.
marg.| .4. Ut habeatis   scientiam   discernendi. Quam potatio vini excessiva aufert, et quia homines sunt proni ad bibendum ultra mensuram, ideo {994} propterpericulum excessus prohibitus fuit eis simpliciter vini potus, non tamen pro semper, sed singulariter pro tempore quo debeant ad ministerium tabernaculi, et altaris accedere.
marg.| .5. In ter sanctum et profanum id est quod sacrificium et ministerium sit licitum vel illicitum ex conditione sua.
marg.| .6. In ter   pollutum   et   mundum id est quod sit licitum ex circunstantia, vel illicitum : quia aliquando contingit, quod animal mundum ad immolandum secundum se polluebatur ex tactu rei immunde.
marg.| .7. Locutusque est Moyses, etc. Hic consequenter describitur defectus comestionis. Circa quod primo reprehenditur retardatio, secundo totalis omissio, ibi : Inter hec hircum. Circa secundum sciendum quod Aaron et duo filii eius tardabant comedere hostias propter mortem Nadab et Abiu, ideo Moyses dixit eis.
marg.| .8. Tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini. Quia illud debebat a sacerdotibus comedi.
prol.| {995}
Numérotation du verset Lv. 10,ad litteram 
marg.| .1. Iuxta altare id est in exedra ad hoc parata in atrio, ubi erat altare.
marg.| .2. Quod datum est tibi, et filiis tuis. Quia de hostia pro peccato, soli mares comedebant.
prol.| Pectusculum quoque etc. Sequitur :
marg.| .3. Tu et filii tui, et filie tue tecum, etc. Quia de hostia pacifica, mulieres poterant comedere, non quia haberent ibi partem sibi debitam ex determinatione legis, quia sic solum competebat masculis, unde subditur :
marg.| .4. Et pertineant ad te, etc. Sed mares de partibus suis dabant eis.
prol.| {996} .5. In ter hec hircum. Hic reprehenditur totalis omissio, quia Aaron et filii eius turbati de morte Nadab et Abiu, omiserunt hircum pro peccato in incendio. Et dicit hic Rabbi Salomon quod illa die fuerant tres hirci oblati : Unus in oblatione Naason principis tribus Iude, quia illa die ceperunt principes offerre secundum ipsum, ut plenius dicetur in principio libri Numerorum alius fuit pro solennitate diei, quia erat dies octavus consecrationis sacerdotum. Tertius fuit pro prin. mensis in quo offerebatur hircus pro peccato populi, et illa dies fuit prima dies mensis primi secundum ipsum, et de isto tertio hirco dicitur.
marg.| .6. Moyses exustum reperit, et deserens Aaron propter eius turbationem convertit se ad arguendum Eleazar et Ithamar filios eius.
prol.| {997}
Numérotation du verset Lv. 10,ad litteram 
marg.| .1. Qui remanserant. Dicit Rabbi Salomon quod hoc fuit ex Dei misericordia ad preces Moysi, quia Aaron pro peccato vituli cum sua posteritate meruerat mori, sicut dicitur. Dt. ix. capitulo Adversus quoque Aaron vehementer iratus voluit eum conterere. In hebreo habetur : Voluit eum disperdere, in quo designatur mors alicuius cum sua posteritate, secundum communem modum loquendi sacre scripture, ut habetur in pluribus locis veteris testamenti sed oratio Moysi impedivit mortem Aaron, et medietatis filiorum eius. unde ibi subditur : Et pro illo quoque deprecatus sum.
marg.| .2. Et data, etc. Ex hoc arguit Rabbi Salomon quod predictum est secundum suam opinionem, scilicet quod hircus quem Moyses reperit combustum, {998} fuerat oblatus pro principio mensis, quia offerebatur pro expiatione peccati populi.
marg.| .3. Cum de sanguine etc. Si enim illatum fuisset, deberet totus incendi.
marg.| .4. Respondit Aaron. licet Eleazar et Ithamar essent homines discreti ad respondendum, noluerunt tamen respondere in presentia patris sui.
marg.| .5. Oblata est victima   hodie scilicet per me principaliter, per filios autem meos tantum ministerialiter, et ideo illud quod accidit sibi erroris, debet mihi principaliter imputari, et non eis.
marg.| .6. Quod cum audisset   Moyses etc. Tum quia Aaron humiliter recognoverat defectum suum ; Tum quia Moyses videbat eum in afflictione positum, et afflicto non est addenda afflictio.
Numérotation du verset Lv. 10,moraliter 
marg.| marg.| {989} .1. Arreptisque Nadab et Abiu, etc. Per istos offerentes ignem alienum coram Domino figurati fuerunt sacerdotes novi testamenti, qui cum igne cupiditatis vel luxurie ministrant in altari, propter quod percutiuntur morte culpe, postea percutientur morte gehenne quia graviter nimis peccant. Unde dicit Hieronymus in quodam sermone, Dic sacerdos. dic clerice quid tibi cum feminis, qui quotidie ad altare cum Domino confabularis, quomodo {990}eisdem labiis deoscularis filium virginis, quibus deosculatus es filiam meretricis ? O Iuda osculo filium hominis tradis. Per hoc autem quod vestes Nadab et Abiu remanserunt intacte, significatur quod in lege res sacre ex abusu malorum sacerdotum non sunt contaminate. Per hoc autem quod Nadab et Abiu extra castra filiorum Israel fuerunt sepulti, significatur quod mali sacerdotes nove legis a sanctorum consortio sunt exclusi, et cum divite epulone sepeliendi, de quo dicitur Luce 19.f. Mortuus est dives et sepultus est in inferno.
Numérotation du verset Lv. 10,{993} 
moraliter
marg.| .3. Dixit quoque dominus ad Aaron, vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis, quando   intrabitis   tabernaculum   testimonii   . Per hoc {994} ostenditur quanta sobrietas in sacerdotibus nove legis requiritur. Nam tabernaculum illius temporis non fuit nisi umbra et figura ecclesiastice dignitatis.
Numérotation du verset Lv. 10,{998} 
Additio 1
prol.| In capitulo 10. ubi dicitur in postilla Capita vestra nolite nudare, etc. Hebraica littera in hoc loco penitus est conformis sic nostre translationi, verbum enim quod hic ponitur nihil aliud significat quam nudare, et est sensus, quod non evellerent capillos a capite ut fieret calvitium, per quod caput nudabatur, quod consueverant facere Gentiles super mortuos suos, unde inf. Dt. 14.a. Non facietis calvitium super mortuo, etc.
Numérotation du verset Lv. 10,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in postilla : Filios eius qui remanserunt, dicit Rabbi Salomon. Peccatum Aaron in fabricatione vituli non fuit tante gravitatis, ut ipse cum posteritate sua deberet disperdi, non enim idololatravit, nec consensum idololatrie prebuit, ut latius ostensum fuit supra, Exodi 32. In additione, unde non merebatur deleri cum posteritate sua, presertim cum filii eius fuissent de tribu Levi, et sic fuerunt immunes a peccato vituli, ut supra Ex. 32. In additione, unde oratio Moysi solum pro Aaron intelligitur, prout sonat littera Deute. ix. capit. cum {999} dicitur : Pro illo quoque deprecatus sum. non dicit pro posteritate nec pro filiis. Quod autem hic dicitur ad Eleazar et Ithamar filios eius, qui remanserunt, non indiget ulteriori declaratione, nisi prout verba sonant, quia scilicet pro tunc in eadem prima die illi filii tantum duo remanserant de filiis Aaron.
Numérotation du verset Lv. 10,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem Septimo ca. non sunt multa ponderanda que Burgens. movet usque ad 10 capitulo ubi Burgens. nititur alleviare peccatum Aaron in fabricatione vituli contra rotundam litteram inf. Dt. ix. ubi de hoc peccato dicitur ; Iratus dominus vehementer voluit Aaron conterere, nisi Moyse etiam pro eo deprecatus fuisset. non putet igitur peccatum Aaron leve propter quod dominus dicitur vehementer iratus, nisi dicat Deum impium pro modico peccato vehementer iratum, unde puto in proposito duos filios Aaron partim pro peccato vituli punitos, ut tantum duo eius filii dicantur remansisse. Peccatum enim hic per duos filios punitos factum, per assumptionem ignis profani, non videtur grave fuisse sicut fabricatio vituli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_10)

Notes :