Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Lv. 11,1 

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Lv. 11,2 

dicite filiis Israel:
hec sunt animalia que comedere debetis de cunctis animantibus terre
Numérotation du verset Lv. 11,3 

omne quod habet divisam ungulam et ruminat
in pecoribus comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,4 

quicquid autem ruminat1
1 ruminat] + quidem Weber
et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud
et inter immunda reputabitis.
Numérotation du verset Lv. 11,5 

Chirogryllus2, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est.
2 chirogryllus] scrips., cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber
Numérotation du verset Lv. 11,6 

lepus
quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Numérotation du verset Lv. 11,7 

et sus
que3 cum ungulam dividat non ruminat
3 que] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 11,8 

horum carnibus
non vescemini nec cadavera
contingetis quia immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,9 

hec etiam4 sunt que gignuntur in aquis
4 etiam] om. Weber
et vesci licitum est omne quod habet pinnulas
et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,10 

Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Numérotation du verset Lv. 11,11 

execrandumque5 erit carnes
5 execrandumque] et execrandum Weber
eorum non comedetis et morticina vitabitis
Numérotation du verset Lv. 11,12 

cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.
Numérotation du verset Lv. 11,13 

Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis
aquilam
et grypum6 et alietum
6 grypum] scrips., griphum Rusch , grypem Weber
Numérotation du verset Lv. 11,14 

milvum ac vulturem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,15 

et omne corvini
generis in similitudinem suam
Numérotation du verset Lv. 11,16 

struthionem
et noctuam
et larum
et accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,17 

bubonem et mergulum et ibim7
7 ibim Rusch ] ibin Weber
Numérotation du verset Lv. 11,18 

cygnum8 et onocrotalum
8 cygnum B M T Φ O G Clementina ] cignum Cava Ω Rusch , cycnum Amiatinus Weber
et porphyrionem
Numérotation du verset Lv. 11,19 

herodionem et charadrionem9 iuxta genus suum upupam10
9 charadrionem] scrips., caradrionem Rusch , charadrio Weber |
10 upupam Rusch ] opupam Weber |
quoque et vespertilionem
Numérotation du verset Lv. 11,20 

omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes abominabile erit vobis.
Numérotation du verset Lv. 11,21 

Quicquid autem ambulat quidem super quatuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram
Numérotation du verset Lv. 11,22 

comedere debetis ut est bruchus
in genere suo et attacus11 atque ophiomachus12
11 attacus Weber ] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Rusch |
12 ophiomachus Weber ] ophimacus ΛL , ophimachus P |
atque13 locusta singula iuxta genus suum
13 atque] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 11,23 

quicquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
Numérotation du verset Lv. 11,24 

et quicumque morticina
eorum tetigerit
polluetur et erit immundus usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,25 

et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua
et immundus erit usque ad occasum solis14
14 occasum solis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 11,26 

omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
nec ruminat
immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 11,27 

quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum
polluetur usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,28 

et qui portaverit huiuscemodi cadavera
lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,29 

hec15 quoque inter polluta reputabuntur16 de his que moventur in terra: mustela
15 hec] hoc Weber |
16 reputabuntur] reputabitur Weber |
et mus
et crocodilus17,
17 crocodilus Rusch ] corcodillus Weber
singula iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,30 

migale18;
18 migale] + et Weber
cameleon
et stellio19
19 stellio Rusch ] stelio Weber
ac lacerta
et talpa
Numérotation du verset Lv. 11,31 

Omnia hec immunda sunt
qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,32 

et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum
et vestimentum
quam pelles
et cilicia
et in quocumque fit opus
tingentur aqua
et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Numérotation du verset Lv. 11,33 

Vas autem fictile
in quo horum quicquam
inciderit20
20 inciderit] intro ceciderit Weber
polluetur et ideo21 frangendum est.
21 ideo] idcirco Weber
Numérotation du verset Lv. 11,34 

omnis cibus quem comedetis22, si fusa fuerit super eum aqua,
22 comedetis] comeditis Weber
immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
immundum erit.
Numérotation du verset Lv. 11,35 

et quicquid de morticinis huiusmodi23 ceciderit super illud immundum erit sive clibani
23 huiusmodi] istiusmodi Weber
sive cytropodes24
24 cytropodes Weber ] citropedes Rusch
destruentur et immundi erunt
Numérotation du verset Lv. 11,36 

fontes
vero et cisterne
et omnis aquarum congregatio
munda erit
qui morticinum eorum tetigerit
polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,37 

si ceciderit25 super sementem
25 ceciderit Rusch ] ceciderint Weber
non polluent eam
Numérotation du verset Lv. 11,38 

si26 autem quispiam
26 si] sin Weber
aqua
sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,39 

si mortuum
fuerit animal quod licet vobis comedere
quia27 cadaver eius tetigerit
27 quia] qui Weber
immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,40 

et qui comederit
ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta
sua et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,41 

omne quod reptat super terram
abominabile erit nec assumetur in cibum
Numérotation du verset Lv. 11,42 

quicquid super pectus
quadrupes graditur
et multos habet pedes
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Numérotation du verset Lv. 11,43 

nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis
Numérotation du verset Lv. 11,44 

ego28 sum Dominus Deus vester
28 ego] + enim Weber
sancti estote quoniam29 ego sanctus sum ne polluatis animas vestras
29quoniam] + et Weber
in omni reptili quod movetur super terram
Numérotation du verset Lv. 11,45 

ego enim30 sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti
30 enim] om. Weber
ut essem vobis in Deum.
Sancti eritis quia31 ego sanctus sum.
31 quia] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 11,46 

Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra
Numérotation du verset Lv. 11,47 

ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et32 respuere debeatis.
32 et] + quid Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {998} .1. Locutus est dominus. Postquam actum est de offerentibus ratione officii cuiusmodi sunt sacerdotes, hic consequenter agitur de offerentibus ex professione fidei, cuiusmodi sunt alii inferiores, quorum oblationes erant quedam protestationes fidei unius Dei et Christi venturi, ex qua fide oblationes erat accepte. Isti autem offerentes debent esse mundi, et in actibus suis ordinati, et ideo primo agitur de conservatione munditie, secundo de ordinatione vite 17.capitulo et in utroque debebant a sacerdotibus informari et foveri. Circa primum sciendum quod munditia conservatur in hoc, quod cavetur ab immunditia. et si contingat, purgatur. Potest autem contingere specialiter quantum ad aliquas personas, de quo primo agitur. Alio modo generaliter quantum ad totum populum, et de huius purgatione agitur secundo scilicet 16. capitulo Adhuc primo agitur de vitatione immunditie, que provenit ab extrinseco. Secundo de vitatione illius, que provenit ab extrinseco, 12. capitulo Circa presens capitulo in quo agitur de munditia et immunditia animalium, piscium et avium, considerandum quod duplex est immunditia, scilicet spiritualis et corporalis. Spiritualis autem immunditia, que idem est quod peccatum, non potest esse in brutis, quia peccare non possunt, cum careant intellectu et voluntate, peccatum tamen potest redundare in ipsa, inquantum homines talia immolant idolis, vel utuntur eis ad alia maleficia, sicut inf. 20 capitulo pecus cum quo aliquis coierit, precipitur occidi cum eo in detestationem peccati, quod homo exercuit cum pecore. Immunditia vero corporalis potest esse in brutis et hoc dupliciter. Uno modo subiective sicut animalia venenosa et abominabilia, et illa que ex nutrimento immundo et abominabili nutriuntur, ut porcus, vel in loco immundo habitant, ut animalia habitantia sub terra, ut talpe et mures et huiusmodi, unde et ex talibus fetorem {999} contrahunt. Alio modo effective inquantum acceptum in cibum faciunt malum nutrimentum, et hoc ex nimia humiditate vel siccitate, seu aliis circunstantiis Aliqua autem animalia sunt immunda utroque modo, sicut bufones et serpentes, igitur propter predictas immunditias multa de animalibus, piscibus, et avibus reputata sunt immunda et prohibita Iudeis, quia idolatre eis utebantur in sacrificiis seu aliis maleficiis, vel quia erant mali nutrimenti, vel corruptiva vite, sicut venenosa et abominabilia : Sunt etiam preter hoc alie rationes prohibitionis mystice figurales, utpote quia per aliqua animalia figurantur vitia que sunt ab hominibus fugienda, sicut porcus significat immunditiam luxurie, lepus timiditatem ignavie, camelus propter gibbum quem habet in dorso tumorem superbie, et sicut de aliis, que de facili possunt applicari a quocumque intelligente, proprietatibus animalium, piscium et avium consideratis, propter quod istas rationes mysticas intendo dimittere, et sensui insistere litterali. Presens igitur ca. dividitur in duas partes quia primo ostendit quid debeat mundum et immundum iudicari. Secundo precipit immunditiam vitari, ibi : Nolite contaminare animas vestras, etc. Adhuc primo agitur de immunditia contracta ex gressibilibus et volatilibus secundo ex reptilibus, ibi : Omne quod reptat, etc. adhuc primo agitur de munditia et immunditia circa predicta per comparationem ad esum, secundo per comparationem ad tactum ibi : Quicquid autem volucribus. Prima in tres, quia primo agitur de munditia et immunditia circa gressibilia, secundo circa aquatica ibi : Hec etiam sunt que gignuntur in aquis Tertio circa volatilia, ibi : Hec sunt que de avio etc. Circa primum proponitur inductio ad servandum sequentia, cum dicitur :
marg.| .2.  Custodite omnia, etc scilicet per specialem protectionem, quia ipse est Deus omnium per generalem gubernationem. Sciendum tamen quod hoc non est in hebreo . Custodite omnia que precepi vobis, ut sim Deus vester. Consequenter subditur generalis regula circa munditiam animalium gressibilium, cum dicitur.
prol.| {1001}
Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| .1. Omne quod habet   divisam etc. Ex quo patet, quod non loquitur hic scriptura de munditia animalium ad immolandum, sed ad esum. Multa enim sunt munda ad esum, que non sunt munda ad immolandum. Fissio autem ungule pedis signum est in animalibus temperate complexionis, quia ungula ostendit quod carnes eorum non sunt nimis humide, quia animalia excessive humida non habent ungulas. Fissio autem ungule designat quod non sunt nimis terrestres et sicce, quia continuitas ungule signum est nimie siccitatis. Similiter ruminatio signum est temperate complexionis, eo quod alimentum bene digeritur et ideo animalia carentia utroque vel altero immunda reputantur, cum subditur : Quicquid autem ruminat, et habet ungulam, sed eam non dividit, etc.
marg.| .2. Cherogryllus. dicunt expositores nostri communiter, quod est idem quod herecius, et est animal spinosum, aliqui tamen dicunt quod accipitur hic pro cuniculo, et concordat hoc dictum cum Hebreo, in quo habetur [hébreu] sapan id est cuniculus.
prol.| {1002} .3. Nec cadave. Dicit Rabbi Salomon quod istud iniungitur solis sacerdotibus quod probat ex hoc quod habetur infra. 20 capitulo ubi similiter prohibetur contaminatio ex mortuo, et tamen prohibetur sacerdotibus tantum, quia ibi premittitur. Loquere ad sacerdotes Aaron, et dices ad eos : Non contaminetur sacerdos in mortuis, etc. Sed hoc detur contra textum, quia hic premittitur : Dicite filiis Israel. Ex quo patet, quod loquitur generaliter toti populo, et eodem modo Nm. 5.a. ubi loquitur de pollutione ex mortuo in principio c. Et ideo Rabbi Salomon accipit falsum, uti videtur, ad probationem sui dicti, maxime quia infra 20. capitulo ponitur prohibitio specialis facta sacerdotibus ne ingrediantur ad luctum mortuorum, nisi in paucis personis. et hoc quia debebant esse parati ad divinum cultum, ut videbitur, Domino concedente, quando veniemus ad locum illum. Sciendum tamen quod ex tactu cadaveris huiusmodi animalium non contrahebatur talis immunditia, quam oporteret purgari per modum qui dicitur infra de tactu aliorum, ut videbitur infra eodem capitulo
marg.| .4. Hec etiam. Hic consequenter ostendit quid sit mundum et immundum circa aquatica, et ponit circa hoc generalem regulam.
Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1003} .1. Omne quod, etc.   et stagnis. Et per hoc comprehendit omne genus aquarum, in quibus pisces possunt vivere.
marg.| .2. Comedetis. tanquam mundum, pisces autem carentes utroque vel vel altero immundi sunt reputandi. Ratio litteralis predictorum est, quia squame et pinnule in piscibus sunt signum, quod carnes eorum non sunt nimis humide, sed complexionis temperate, et per consequens magis sane. Item quia piscibus carentibus squamis et pinnulis utebantur aliqui idololatre in sacrificiis et aliis maleficiis.
marg.| .3. Hec sunt. Hic consequenter ponitur seu ostenditur quid sit immundum circa volatilia : et primo in speciali, secundo in generali, ibi : Omne de volucribus. Circa primum inter immunda ponit aves rapaces, quia rapacitas in eis signum est nimie caliditatis et sic citatis. Item quia significant vitia rapine et furti, et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Aquilam et gryphem. Gryphus seu gryphes habet caput et alas aquile, reliquum corpus leonis, et est quadrupes, ita quod per terram currit, et per aerem volat, et est infestus equis, ita quod aliquando equum cum equite rapit, ut dicit Hugui.
marg.| .5. Et halieetum. Gallice esmerillon.
marg.| marg.| {1004} .6. Ac vulturem iuxta   genus   suum. quia tales aves nutriuntur cadaveribus mortuorum, et ideo carnes earum sunt abominabiles et infirme, quia virtus nutrimentati aliqualiter manet innutrito, talibus etiam avibus utebantur Gentiles sacrificiis et auguriis.
marg.| .7. Struthionem. quia nimis terrestris est, quod patet ex eius pondere quamvis habeat alas, non tamen per eas potest elevari ad volandum, sed tantum iuvari ad velocius currendum super terram.
marg.| .8. Et noctuam. quia est avis abominabilis, non solum hominibus, sed etiam aliis avibus, unde volat de nocte, et si ab aliis avibus videtur de die, impugnant eam.
marg.| .9. Et latrum. quia est avis nimis humida, propter quod communiter habitat in aqua.
marg.| .10. Et accipitrem. Gallice ostoyr, quia est avis predalis et rapax, sicut predictum de avibus rapacibus.
marg.| .11. Bugonem. eadem ratione qua noctuam.
marg.| .12. Mergulum   . Mergulus est avis que immergitur aquis, ideo sic nominata a mergo mergis.
marg.| .13. Et ibin id est ciconiam quia comedit ranas et serpentes, ideo abominabilis et mali nutrimenti.
marg.| .14. Cygnum et   onocrotalum   . Gallice, cormorant, quia carnes earum sunt nimis humide ex inhabitatione aque,
Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1005} .1. Et porphyrionem id est pelicanum secundum translationem Septuaginta interpretum, que immunda est, quia comedit serpentes sicut et ciconia propter quod serpentes odiunt pelicanum, et ideo quando pulli sunt in nido, serpentes explorant horam quando pater et mater sunt absentes, et tunc repente ascendunt et intoxicant pullos, quos pater rediens cum in venerit morientes, de sanguine proprio eos sanat.
marg.| .2. Herodionem id est falconem, quia est avis rapax.
marg.| .3. Charadrion id est graculum, quia immundo vescitur nutrimento.
marg.| .4. Upupam. Quia immunda est avis et nidificat in stercoribus, et ideo abominabilis.
marg.| .5. Et vespertilionem. Quia est quasi media inter bestias et aves, et habet in se quandam feditatem, sicut et mus, cui assimilatur in corpore et ideo abominabilis est ad esum. Reputantur esse aves predicte immunde, et etiam sequentes quia ipsis saltem aliquibus idolatre utebantur in sacrificiis vel auguriis.
marg.| .6. Omne de   volucribus etc. Hic consequenter determinat de munditia et immunditia avium magis in generali, dicens : Omne de volucribus, quod graditur etc. abominabile erit vobis, ipsa sunt quedam monstruosa participantia de avibus et animalibus, et talibus monstruosis maxime utebantur Gentiles in maleficiis. Excipit tamen ab hac generaliter illa que habent crura retro longiora per que saliunt, et talia sunt munda, Ut est brucus, attacus, et locusta. varie sunt species locustarum, ut dicunt aliqui, vel potius secundum alios diversi gradus eiusdem speciei, quia brucus est fetus locuste antequam habeat alas, sed cum incipit volare dicitur attelabus vel attacus cum autem est in perfectione volandi, dicitur locusta, et talibus vescebatur Ioan. Bap. In deserto, ut habetur Mar. 3.
marg.| .7. Ophiomachus, etc. Dicitur αμἀχη quod est serpens et ὀφις quod est pugna, quia pugnat contra serpentes, et hoc videtur quod eos comedat, quia animalia pugnant pro cibis et venereis et fetibus, ut dicit Philosophus, et ideo mali nutrimenti est et periculosi.
marg.| .8. Quicquid. Hic consequenter ostenditur qualiter immunditia contrahitur per tactum, et primo in hominibus, secundo in aliis rebus, ibi : Et super quod ceciderit. Item circa hominem ostendit primo quomodo causatur {1006} immunditia ex volucribus. Secundo ex animalibus, ibi : Omne animal. Circa primum dicitur sic. Quicquid, etc. quia non debet comedi ut predictum est, et quia tale quid non solum inquinat per esum, sed etiam per tactum, ideo subditur : Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur. et quia plus est portare quam tangere, ideo subditur :
marg.| .9. Et si necesse   fuerit etc. Pro quo considerandum quod hic accipitur morticinum pro eo quod est mortuum per se, et istud est abominabilius, quam illud quod interficitur, ut comedatur unde et de morticinis animalium mundorum non erat licitum comedere, et ideo immunditiis contractis prout tractatur in hoc ca. erat gradus, quia plus erat tangere morticina quam interfecta, et plus portare morticina quam tangere, et ideo tangens morticinum erat immundus usque ad vesperum, portans autem cum hoc debebat lavare vestimenta Sciendum tamen quod lotio hec non erat nisi quedam aspersio ex aqua, in qua commisti erant cineres vacce rufe, de qua commistione habetur Nm. 19 sicut modo nos aspergimus aqua benedicta. Sciendum etiam quod iste immunditie, non erat nisi quedam irregularitates, quibus homo reddebatur ineptus ad intrandum atrium, ubi erat locus sacrificii, donec esset purgatus per ablutionem predictam, vel per transitum temporis in illis immunditiis de quibus dicitur. Erit immundus usque ad vesperum, non additur aliqua ablutio, seu aspersio vestimentorum.
marg.| .10. Omne animal. Hic consequenter ostenditur qualiter contrahitur immunditia per tactum ex animalibus, et primo ex animalibus illicitis ad esum, secundo ex licitis, ibi : Si mortuum fuerit animal. Circa primum agitur de immunditia contracta in hominibus secundo in aliis rebus, Et super quod ceciderit. Circa primum dicitur.
marg.| .11. Quod   ambulat etc. Sicut est simia et ursus, quorum pedes anteriores sunt quasi manus.
marg.| .12. Immundum   erit id est illicitum ad comedendum, ursus enim excoriatus et simia, habent magnam similitudinem cum homine et puero ex coriatis, et ideo fuit una ratio prohibitionis, nec per talem esum inclinarentur ad sum carnis humane, sicut et aliqui barbari, quod tamen est horridum.
marg.| .13. Qui tetigerit. Modo predicto de volatilibus habentibus quattuor. pedes.
Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1007} .1. Mustela et mus. Quia habitant sub terra, et inde contrahunt fetorem.
marg.| .2. Crocodilus. Dicit Plinius quod est animal quadrupes in terra et flumine infestum, et solus inter animalia habet inferiorem mandibulam immobilem, et movet superiorem.
marg.| .3. Migale. est animal natum ad deridendum, dolosum, rapax, ingluviosum, ut dicit Glossa in hebreo habetur [hébreu] anaquah.
marg.| .4. Cameleon. Est animal quod variatur in diversos colores, ut habetur 1. Ethicorum.
marg.| .5. Stellio. Est animal diversis maculis picturatum, et ideo dicitur stellio a stella quasi stellatum. In hebreo habetur lacerta. Et ubi consequenter habemus lacerta, Hebreus habet limica, et omnia ista non solum sunt immunda ad esum, sed etiam coinquinant per tactum.
marg.| .6. Et super quod, etc. Hic consequenter ostenditur quomodo ex predictis immunditia contrahitur, etiam in rebus inanimatis cum dicitur : Polluetur tam vas ligneum, etc. Et consequenter ostenditur, qualiter debeant mundari, cum dicitur.
marg.| .7. Tingentur aqua id est aspergentur aqua predicta, quia per talem aspersionem res etiam inanimate purgantur, ut habetur Nume. 19. Vas tamen fictile debet frangi.
marg.| .8. Omnis cibus, etc. aqua scilicet contenta in vase in quo immundum predictum {1008} ceciderat.
marg.| .9. Immundus erit id est ex hoc redditur illicitus ad comedendum, quamvis prius esset licitus.
marg.| .10. Et omne   liquens quod   . Quia non solum aqua predicto modo inficitur, sed etiam omnis liquor contentus in vase ubi cadebant talia, fiebat immundus.
marg.| .11. Chytropodes :. vasa sunt tres pedes habentia, et dicuntur. χυτρόποδες chytropodes a χύτρον chitron, quod est olla, et πους pous, pes. Sunt enim olle cum pedibus s.
marg.| .12. Destruentur. tum propter immunditiam, tum propter idololatrie et superstitionis detestationem. Gentilesenim aquas et alios liquores ubi inveniebantur talia animalia, reputabant diis gratiosos, et eis offerebant et inde tractum est quod alique vetule sortilege dimittunt de nocte vasa, in quibus est aqua discooperta, ut numina nocturna, que vocant bonas res ad prosperandum, illuc veniant ad bibendum.
marg.| .13. Fontes vero et cisterne, etc.   munda   erit. non polluetur per talia. Rationem huius assignant Hebrei, quia tales continentur in terra, et immediate adherent ei, et ideo sicut terra non polluitur per predicta, sic nec aqua ista.
marg.| .14. Si ceciderit super sementem id est super granum antequam sit in terra seminatum.
prol.| {1013}
Numérotation du verset Lv. 11,ad litteram 
marg.| .1. Si autem quispiam, etc. quia granum humefactum est magis receptivum impressionis, quam siccum, et ideo magis polluitur.
marg.| .2. Si mortuum fuerit animal. Hic agitur de immunditia contracta in hominibus ex tactu animalis liciti ad comedendum, videlicet quando tangitur vel portatur cadaver talis animalis per se mortui, et patet littera ex precedentibus.
marg.| .3. Omne quod   reptat   . Hic agitur de immunditia contracta ex reptis libus, que sunt in duplici gradu, quia aliqua pedibus carent, ut vermes, et similia, que affixo ore terre trahunt reliquum corporis sic, et moventur super terram, et hoc est quod dicitur.
marg.| .4. Omne quod reptat super terram, abominabile erit. Alia sunt pedes habentia (tamen breves) quorum aliqua sunt quadrupedia et super pectus gradiuntur. Alia multos pedes habent, et cum hoc trahuntur super terram, et hoc contingit propter brevitatem pedum, et omnia {1014} talia sunt abominabilia, et illicita ad comedendum ; propter causas superius dictas, et hoc tangitur cum dicitur : Quicquid super pectus, etc.
marg.| .5. Nolite contaminare. Ostenso quomodo immunditia ex predictis contrahitur : Hic consequenter contrahi prohibetur, cum dicitur : No. contaminare animas, etc. ex tactu enim predictorum immundorum polluebantur homines corporaliter, ut de se patet. Polluebantur etiam spiritualiter faciendo illud quod erat eis prohibitum.
marg.| .6. Sancti estote. anima et corpore.
marg.| .7. Quoniam. sum sanctus, scilicet diligens utranque munditiam.
marg.| .8. Ego enim sum dominus qui   eduxi etc. de servitute gravi, quasi dicat non debet vobis esse grave, obedire mihi in his et in aliis. Una enim causa, quare Iudeis, fuerunt tot data precepta, fuit, ut per illa exercerentur in obedientia ad deum. Consequenter recapitulat que dicta sunt, dicens. Ista lex est, etc. et patet.
Numérotation du verset Lv. 11,moraliter 
marg.| marg.| {998} .1. Locutus est dominus, etc. In hoc capitulo agitur de cibis. mundis et immundis secundum legem. Circa quod sciendum quod sicut dicitur. 1Tim. 4.a. Omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Et ad Titum. 1.d. Omnia munda mundis. Et ideo quod aliqua animalia dicuntur hic immunda vel pisces vel aves, rationes mystice sunt, quia figurant aliqua vitiosa, que sunt a nobis evitanda. Et econverso aliqua dicuntur munda, quia figurant aliqua virtuosa, que sunt nobis incorporanda. Generaliter {999}autem de egressibilibusanimalibus illa dicuntur munda que dividunt ungulam et ruminant. Immunda vero dicuntur, que carent utroque vel altero. Per divisionem ungule discretio boni et mali designantur. Per ruminationem vero que est reductio cibi ad superiorem gutturis partem significatur applicatio boni precogniti ad operationem, et utrumque requiritur ad opus virtuosum, quia discretio non valet sine operatione, nec aliquod opus bonum est sine discretione : preter autem hanc regulam generalem aliqua dicuntur immunda, quia significant aliqua vitia specialia ut camelus, quia significat superbiam {1001}propter gibbum, quem habet super dorsum, et cherogryllus terrenam cupiditatem, eo quod in terra habet habitationem, et lepus quia significat timorem irrationabilem, et sus, quia significat luxuriam propter sui immunditiam. De piscibus autem illi dicuntur mundi, qui pinnulas et squamas habent, nam per pinnulas designatur contemplatio celestium, et per squamas que sunt aspere, mortificatio motuus carnalium, carentia vero istis immunda dicuntur. De avibus autem dicuntur immunde que sequuntur, Aquila que dicitur rex avium, et vivit de preda, ideo significat rapinam potentum, Gryphes qui volat et pedibus graditur, ideo significat rapinam malitiosorum sub specie liciti rapientium bona simplicium. Halicetus qui rapit parva, ideo significat rapinam officialium qui non possunt rapere tam magna sicut Domini eorum. Milvus qui pullis insidiatur, ideo significat rapinam latronum. Vultur qui sequitur exercitum ut pascatur carnibusoccisorum, significat illos qui mortem desiderant aliorum. Animalia corvini generis illos significant, qui querunt carnalia discurrentes ext. claustrum sub habitu religionis. Struthio que cum sit avis tamen volare non potest significat religiosum negotiis secularibusimplicatum. Noctua de nocte videt et non de die, ideo significat astutos in temporalibus et in spiritualibus hebetes. Larus in aere volat et in aquis natat, ideo significat querentes vitam voluptuosam sub specie contemplative. {1002} accipiter deseruit ad avium predam, et ideo significat illos quiraptoribus prebent ministerium. Bubo qui de nocte pastum querit et de die se abscondit, significat luxuriosum. unde dicitur Iob 24 capitulo Oculus adulteri observat caliginem, etc. Mergulus qui in aquis mergitur, significat gulosum, qui se mergit in aquis voluptatum. Ibis serpentibus pascitur, ideo significat invidum qui delectatur in malis aliorum. Cygnus candidus est et longo collo et rostro cibum tradit de aqua profunda, propter quod hypocritam significat qui candorem sanctitatis ostentat exterius, sed questum intendit interius. Onochrotalus qui semper est famelicus, significat avarum qui semper anhelat ad magis acquirendum. Unde dicit poeta. Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Porphyrio omnem cibum suum aqua tingit, et significat hominem singularem, qui nihil vult facere, nisi quod tingitur aqua proprie voluntatis. Herodio id est falco velociter volat ad interficiendum alias aves, ideo significat homines pronos ad humanum sanguinem effundendum. Charadrion avis est garrula, propter quod significat personam loquacem. Upupa in stercoribus nidificat, ideo permanentes in fetore luxurie designat. Greg. In stercore putrescere, est in fetore luxurie vitam finire. Vespertilio volat circa terram, deo notitiam significat sola terrena querentem. Volatiles quadrupes dicitur immundum quia significat abusum quatuor Evangeliorum, munda tamen dicuntur que habent crura retro longiora per que saliunt, quia significant homines a tali abusu per veram penitentium resilientes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_11)

Notes :