Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Lv. 8,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 8,2 

tolle Aaron cum filiis suis et2 vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes
2 et] om. Weber
canistrum
cum azymis
Numérotation du verset Lv. 8,3 

et congregabis omnem cetum ad ostium tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 8,4 

fecit Moyses ut Dominus imperaverat3 et congregata4 omni turba ante fores
3 imperaverat] imperarat Weber |
4 et congregata] congregataque Weber |
Numérotation du verset Lv. 8,5 

ait: Iste est sermo
quem iussit Dominus fieri.
Numérotation du verset Lv. 8,6 

statimque obtulit Aaron
et filios eius
cumque lavisset eos.
Numérotation du verset Lv. 8,7 

Vestivit pontificem
subucula linea
accingens eum balteo
et induens eum5 tunica hyacinthina6
5 eum] om. Weber |
6 hyacinthina] + et Weber |
desuper
humerale
imposuit
Numérotation du verset Lv. 8,8 

quod astringens
cingulo
aptavit rationale7 in quo erat doctrina et veritas
7 rationale] rationali Weber
Numérotation du verset Lv. 8,9 

Cidarim8
8 Cidari Rusch ] Cidarim Weber
quoque texit caput
et super eam contra frontem posuit laminam auream consecratam
in sanctificationem sicut preceperat ei Dominus
Numérotation du verset Lv. 8,10 

tulit et unctionis oleum quo linivit9 tabernaculum cum omni supellectili sua
9 linivit] levit Weber
Numérotation du verset Lv. 8,11 

cumque sanctificans
aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa
eius labiumque10
10 labiumque] labrumque Weber
cum basi
sua sanctificavit oleo
Numérotation du verset Lv. 8,12 

quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
Numérotation du verset Lv. 8,13 

filios quoque eius oblatos consecravit vestivitque11 tunicis lineis et cinxit balteis12 imposuitque mitras ut iusserat Dominus
11 consecravit vestivitque] vestivit Weber |
12 balteis] balteo Weber |
Numérotation du verset Lv. 8,14 

obtulit et vitulum
pro peccato cumque super caput
eius posuisset13 Aaron et filii eius manus suas
13 posuisset] posuissent Weber
Numérotation du verset Lv. 8,15 

immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua
altaris
per gyrum quo expiato et sanctificato fudit sanguinem reliquum14 ad fundamenta eius
14 sanguinem reliquum] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,16 

adipem
vero15 qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
15 vero] autem Weber
Numérotation du verset Lv. 8,17 

vitulum cum pelle et16 carnibus et fimo cremans extra castra sicut preceperat Dominus
16 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,18 

obtulit et arietem
in holocaustum super cuius caput
cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas
Numérotation du verset Lv. 8,19 

immolavit eum et fudit sanguinem eius per circuitum altaris17
17 circuitum altaris] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,20 

ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
Numérotation du verset Lv. 8,21 

lotis prius intestinis et pedibus
totumque simul arietem incendit super altare
eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut preceperat ei
Numérotation du verset Lv. 8,22 

obtulit et arietem secundum in consecratione18 sacerdotum posueruntque super caput eius19 Aaron et filii eius manus suas
18 consecratione] consecrationem Weber |
19 eius] illius Weber |
Numérotation du verset Lv. 8,23 

quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auricule
dextere
Aaron et pollicem manus
eius dextere similiter et pedis.
Numérotation du verset Lv. 8,24 

Obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
auricule singulorum dextere et pollices,
manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare
per circuitum.
Numérotation du verset Lv. 8,25 

Adipem
vero et caudam
omnemque pinguedinem que operit intestina reticulum20 iecoris et duos renunculos21 cum adipibus suis et armo dextro separavit
20 reticulum] reticulumque Weber |
21 renunculos] renes Weber |
Numérotation du verset Lv. 8,26 

tollens autem de canistro
azymorum quod erat coram Domino
panes22 absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
22 panes] panem Weber
posuit super adipes et armum dextrum
Numérotation du verset Lv. 8,27 

tradens simul omnia Aaron
et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
Numérotation du verset Lv. 8,28 

rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domino23
23 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 8,29 

tulitque24 pectusculum
24 tulitque] tulit et Weber
elevans
illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut preceperat ei Dominus.
Numérotation du verset Lv. 8,30 

Assumensque unguentum
et sanguinem
qui erat in altari25
25 in altari Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] super altare M* ΘHG² Cor2 (antiqui) Cor3 (moderni)
aspersit
super Aaron26
26 super Aaron] in altari praem. ΛLH*
et vestimenta eius
et super
filios illius27 ac vestes28
27 illius Rusch Weber ] eius Π ΣM ΘAG ΨBFM |
28 vestes] + eorum Weber |
Numérotation du verset Lv. 8,31 

cumque sanctificasset eos in vestitu suo precepit eis dicens: coquite
carnes ante fores tabernaculi
et ibi comedite eas panes
quoque consecrationis
edite qui positi sunt in canistro sicut precepit mihi Deus29 dicens Aaron et filii eius comedent eos
29 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 8,32 

quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
Numérotation du verset Lv. 8,33 

de ostio quoque tabernaculi non exibitis
septem diebus usque ad diem
quo implebitur30 tempus consecrationis
30 implebitur] complebitur Weber
vestre septem enim diebus finitur consecratio
Numérotation du verset Lv. 8,34 

sicut et impresentiarum factum est ut ritus sacrificii compleretur
Numérotation du verset Lv. 8,35 

die ac nocte
manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi preceptum est
Numérotation du verset Lv. 8,36 

fecerunt31 Aaron et filii eius cuncta que locutus est Dominus per manum Moysi.
31 fecerunt] feceruntque Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Lv. 8,ad litteram 
marg.| marg.| {671} .1. Locutusque est dominus. Superius actum est de sacrificiis et oblationibus hic consequenter agitur de ipsis offerentibus et primo agitur de offerentibus ratione officii cuiusmodi erant sacerdotes. Secundo de offerentibus ex professione fidei, cuiusmodi erant alii inferiores : quia sacrificia illa erant quedam protestationes fidei offerentium, et de his agitur capitulo 11. Prima in tres, quia primo describitur circa sacerdotes consecrationis ritus, secundo consecratorum usus, ca. ix. tertio eorundem casus ca. 10. Circa primum premittuntur ea que erant ad consecrationem sacerdotum necessaria, cum dicitur.
marg.| .2. Tolle Aaron cum filiis suis, et vestes eorum. Quarum forma et materia descripta fuit Ex. 18.
marg.| .3. Et unctionis oleum. Cuius confectio descripta fuit Ex. 30.
prol.| {672} .4. Et congregabis omnem cetum. Ut videat omnis populus quod Aaron non ingesserit se ad dignitatem sacerdotii, sed magis suscepit ex precepto Domini, secundo punitur consecrationis executio, cum dicitur.
marg.| .5. Statimque obtulit Aaron, etc. Et dividitur in quatuor partes, quia primo ponit quedam communia Aaron et eius filiis circa eorum consecrationem secundo pertinentia ad solum pontificem, ibi : Vestivit, tertio filiis eius propria, ibi : Filios quoque eius, quarto revertitur ad communia, ibi : Obtulit et vitulum pro peccato. Circa primum ponuntur duo communia Aaron et filiis eius. Primum est eorum oblatio, cum dicitur ; Obtulit Aaron et filios eius. Statuens coram altari quia applicabantur divino cultui. Secundum est eorum lotio, cum dicitur.
marg.| .6. Cumque lavisset eos. Per hanc lotionem datur intelligi quod debebant esse corde et conversatione mundi, et ab omni immunditia peccati expediti.
prol.| {973}
Numérotation du verset Lv. 8,ad litteram 
marg.| .1. Vestivit. Hic ponuntur ea que erant propria ipsius Aaron, quorum primum erat induitio eius vestimentis pontificalibus, quod notatur cum dicitur : Vestivit pontificem subucula linea. Ex. 28. {974} vocatur tunica linea, ubi vestimenta pontificis et modus induitionis plenius sunt descripta et exposita. Secundum est eius unctio, premittitur tamen unctio tabernaculi et vasorum eius inter que est altare thymiamatis, et hec unctio notatur, cum dicitur.
prol.| {975}
Numérotation du verset Lv. 8,ad litteram 
marg.| .1. Tulit et unctionis, etc. Et subditur unctio altaris holocausti et vasorum eius, et labii enei que erant extra tabernaculum, cum dicitur.
marg.| .2. Cumque sanctificans, etc. Premittitur autem consecratio et unctio {976} istorum consecrationi sacerdotum, quia ministrari non poterat nisi in loco prius consecratio illud ministerium, quod debebat fieri in consecratione sacerdotum, ut patet de sacrificiis tunc fiendis que postea subduntur. Consequenter subditur unctio ipsius Aaron cum dicitur.
prol.| {977}
Numérotation du verset Lv. 8,ad litteram 
marg.| .1. Quod fundens super, etc. Modus autem huius unctionis de scriptus est. Ex. 19.
marg.| .2. Filios quoque eius. Hic consequenter describitur illud quod erat proprium in consecratione minorum sacerdotum, cum dicitur. Filios quoque eius oblatos vestivit. aliqui vero libri habent. Consecravit et vestivit : sed ly consecravit non est de textu, quia non habetur in hebreo nec in libris correctis, et per hoc excluditur dictum aliquorum, qui dicunt quod manus minorum sacerdotum erant uncte oleo consecrationis, eo quod credunt quod hoc verbum consecravit, sit de textu, Solus enim summus sacerdos ungebatur illo oleo consecrationis, ut dictum est supra 4. capitulo
marg.| .3. Tunicis   lineis etc. De istis ornamentis minorum sacerdotum dictum fuit Ex. xxix. Hic queritur quomodo Moyses consecravit Aaron, cum {978} non esset sacerdos ? Dicendum quod hoc fecit ex mandato Domini qui per quencumque potest pontificem consecrare. Item quomodo postea consecrati sunt pontifices ; Dicunt aliqui quod per indutionem vestimentorum pontificalium post mortem predecessoris, nec aliud requirebatur, ut videtur de Eleazaro Nm. 10. Alioqui dicunt quod per inferiores sacerdotes, sicut et Papa consecratur per inferiores se.
marg.| .4. Obtulit et vitulum. Hic consequenter revertitur ad describendum duo que erant communia in consecratione Aaron et filiorum eius Primum est oblatio pro eis fienda. Secundum reclusio eis iniungendaibi :
prol.| Cumque sanctificasset eos. Circa primum ponitur triplex oblatio Prima pro peccato. Secunda in holocaustum ibi : Obtulit et arietem in holocaustum. Tertia, pacifica pro consecratione sacerdotum, ibi : Obtulit et arietem secundum. Expositio autem istarum oblationum posita est Ex. 19. ubi iste oblationes precipiuntur fieri eo modo quo ponitur hic earum executio.
prol.| {981}
Numérotation du verset Lv. 8,ad litteram 
marg.| .1. Cumque sanctificasset eos in vestitu suo. Hic consequenter describitur sacerdotum reclusio, ut non commiscerentur hominibus vulgaribus, nec implicarentur negotiis secularibus, donec impleta esset consecratio eorum que durabat septem diebus, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Precepit eis dicens, Coquite carnes. Quia nec pro comestione poterant exire atrium sacerdotum.
marg.| .3. Quicquid autem. Quia oblatio erat pacifica pro gratiarum actione, eo quod dominus promoverat Aaron et filios eius ad dignitatem sacerdotii, et ideo non poterat in crastino comedi, ut dictum fuit c. precedenti.
marg.| .4. Septem enim   diebus   . Dicit Iosephus, quod qualibet die illius septenarii reiterabantur eadem sacrificia, sicut et prima die.
marg.| .5. Die ac nocte manebitis in tabernaculo id est intra atrium, ubi erat tabernaculum, dicunt tamen aliqui, quod pro secreto necessitatis nature poterant inde exire, alii autem dicunt quod erat ibi locus paratus {982} pro tali necessitate. Primum videtur rationabile pro sanctitate loci.
marg.| .6. Observantes custodias Domini id est quod precepit custodiri circa finem 8. capitulo et principium ix. Potest enim poni brevis moralitas, per hoc quod pontifex novus et sacerdotes reclusi fuerant septem diebus, et octavo die obtulerunt, ubi intelliguntur septem a quibus debent abstinere pontifices et sacerdotes de novo consecrati, scilicet prolixitas dormitionis, voluptas comessationis, inutilitatis actionis, multiplicitas distractionis, vanitas confabulationis, varietas fictionis, utilitas affectionis, quo facto, debet offerre rigorem penitentie et austeritatis, que significatur per vitulum pro peccato. Vigorem patientie et soliditatis, per vitulum in holocaustum. Decorem innocentie, et simplicitatis, per agnum anniculum. Laborem industrie et sedulitatis per bovem. Splendorem providentie et perspicacitatis, per arietem pro pacificis. Nitorem conscientie et puritatis per similam. Dulcorem letitie suavitatis per collyridam conspersam oleo misericordie pietatis.
Numérotation du verset Lv. 8,moraliter 
marg.| marg.| {671} .1. Locutusque   est dominus ad Moysen, etc. In hoc capitulo agitur de induitione Aaron et filiorum eius vestibus suis et eorum {672} consecratione eo modo, quo precipitur supra Ex. 28. et 19. et ibi posite fuerunt expositiones mystice, propter quod non oportet eas hic repetere, sed ibi recurrat qui voluerit videre, tamen in fine huius capituli unum additur, cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 8,moraliter 
marg.| marg.| {981} marg.| † De ostio quoque tabernaculi. Septenario dierum totum tempus revolvitur, per hoc ergo, quod sacerdotes septem diebus {982} sue consecrationis in tabernaculo debent manere, significat quod sacerdotes nove legis toto tempore vite sue recedere non debent a sanctitate vite. Unde dicitur Lc. ix.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_8)

Notes :