Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Lv. 6,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 6,2 

anima que peccaverit et contempto Domino
negaverit proximo suo depositum1 quod fidei eius creditum fuerat
1 proximo suo – depositum] inv. Weber
vel vi aliquid
extorserit aut calumniam fecerit
Numérotation du verset Lv. 6,3 

sive rem perditam invenerit
et infitians2 insuper peieraverit3 et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
2 infitians Weber ] inficians ΦP ΘAM P ΨM ΩMS²J Rusch Ed1530 Clementina |
3 peieraverit Π ΘA²M²G Ω Rusch Ed1530 Clementina ] perierarit Weber |
Numérotation du verset Lv. 6,4 

convicta delicti reddet
Numérotation du verset Lv. 6,5 

omnia que per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem
domino cui damnum intulerat
Numérotation du verset Lv. 6,6 

pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta estimationem mensuramque delicti
Numérotation du verset Lv. 6,7 

qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis
que faciendo peccavit4
4 peccavit] peccaverit Weber
Numérotation du verset Lv. 6,8 

locutusque5 est Dominus ad Moysen dicens:
5 locutusque] locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 6,9 

precipe Aaron et filiis eius hec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte
usque mane
ignis
ex eodem altari erit
Numérotation du verset Lv. 6,10 

vestietur
tunica
sacerdos6
6 tunica sacerdos] inv. Weber
et feminalibus lineis
tolletque
cineres
quos vorans ignis
exussit7 et ponens
7 exussit] exusit Weber
iuxta altare
Numérotation du verset Lv. 6,11 

spoliabitur prioribus vestimentis
indutusque aliis
extra castra
efferet eos8
8 extra castra – efferet eos] inv. Weber
et in loco mundissimo
usque ad favillam consumi faciet
Numérotation du verset Lv. 6,12 

ignis
autem in altari
semper ardebit
quem nutriet sacerdos
subiciens ligna
mane
per singulos dies et imposito holocausto
desuper adolebit adipes
pacificorum
Numérotation du verset Lv. 6,13 

ignis est iste perpetuus
qui numquam deficiet in altari
Numérotation du verset Lv. 6,14 

Hec est lex sacrificii et libamentorum que offerent filii
Aaron
coram Domino
et coram altari
Numérotation du verset Lv. 6,15 

tollet sacerdos
pugillum simile
que conspersa est oleo et totum thus
quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monimentum9
9 monimentum] monumentum Weber
odoris suavissimi Domino
Numérotation du verset Lv. 6,16 

reliquam
autem partem simile comedet
Aaron cum filiis suis absque fermento
et comedet
in loco sancto atrii tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 6,17 

ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro delicto atque peccato10
10 delicto atque peccato] p. a. d. Weber
Numérotation du verset Lv. 6,18 

Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit11 in generationibus vestris de sacrificiis Domini
11 erit] est Weber
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.
Numérotation du verset Lv. 6,19 

et locutus12 est Dominus ad Moysen dicens:
12 locutusque] et locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 6,20 

Hec
est oblatio Aaron
et filiorum
eius quam offerre debent Domino in die unctionis sue
decimam partem ephi
offerent simile
in sacrificio sempiterno
medium eius mane
et medium vespere
Numérotation du verset Lv. 6,21 

que in sartagine
oleo conspersa frigetur
offeret13
13 offered] + autem Weber
eam callidam
in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset Lv. 6,22 

Sacerdos qui patri iure successit14
14 successit] successerit Weber
et tota cremabitur in altari.
Numérotation du verset Lv. 6,23 

Omne enim sacrificium sacerdotum
igne consumetur
nec quisquam comedet ex eo.
Numérotation du verset Lv. 6,24 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 6,25 

loquere Aaron
et filiis eius ista est lex hostie pro peccato in loco ubi offertur holocaustum
immolabitur
coram Domino
sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 6,26 

sacerdos qui offert eam15
15 eam] om. Weber
comedet eam
in loco sancto in atrio tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 6,27 

quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur
si de sanguine illius
vestis
fuerit aspersa lavabitur
in loco sancto
Numérotation du verset Lv. 6,28 

vas autem fictile
in quo cocta est confringetur
quod si vas eneum
fuerit defricabitur
et lavabitur aqua
Numérotation du verset Lv. 6,29 

omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 6,30 

Hostia enim
que ceditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed comburetur igni.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lv. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {947} .1. Locutus est dominus. Hic consequenter agitur de oblatione pro{948} peccato ex certa malitia facta, quod notatur cum dicitur. Anima que peccaverit et contempto etc. et in fi. Insuper peie. Quia requirebatur a talibus iuramentum.
prol.| {949}
Numérotation du verset Lv. 6,ad litteram 
marg.| .1. Convicta delicti. hoc non habetur in hebreo, et videtur male additum in translatione nostra, ex ignorantia aliquorum expositorum qui hoc posuerunt in glossa interli. et postea scriptores nescientes distinguere inter glossam textum inseruerunt intra textum, et simile factum est in pluribus locis secundum omnes qui textum Bibliorum diligenter viderunt et correxerunt, quia si aliquis esset convictus de tali fraude, non solum redderet defraudato damnum, sed etiam duplum, ut habetur Ex. 22. ideo videtur, quod lex hic loquatur de eo qui non est convictus, sed penitens de peccato voluntarie reddit damnum, et ideo non restituit nisi simplum, et quintam insuper partem dat Domino.
marg.| .2. Locutusque est   dominus   . Superius descripta sunt sacrificia, que fiebant interpolate, hic consequenter describitur sacrificium quod fiebat omni die, ideo vocabatur iuge sacrificium, et quantum ad hoc dicitur.
marg.| .3. Precipe Aaron, quia iuge sacrificium fiebat per sacerdotes ministrando, {950} et ipsum animal sacrificiis exhibendo, ut dicunt aliqui. Sed hoc non videtur verum, si intelligatur quod solverent de suo, quia sacrificia que fiebant pro communitate populi, inter que maxime erat iuge sacrificium, fiebant de sumptibus communibus, ut dictum fuit Ex. 30. verumtamen pecunia illa tradebatur sacerdotibus, ut animalia inde emerent, que et hoc modo sicut in littera patet, exhibebant, speciali etiam modo in hoc sacrificio ministrabant. Item Iosephus dicit expresse in 3. lib. antiquitatum, quod iuge sacrificium fiebat de sumptu publico.
marg.| .4. Cremabit in altari, etc. Loquitur hic de sacrificio vespertino, per quod intelligitur etiam matutinum. De quo habetur Ex. 19.
marg.| .5. Ignis ex eodem altari erit. datus a Deo de celo ut habetur infra. ix. capitulo in fine.
marg.| .6. Vestietur   sacerdos etc. habebant enim sacerdotes proprias vestes quibus utebantur in ministerio tabernaculi, et non alibi, de quibus restibus dictum fuit Ex. 28.g.
prol.| {951}
Numérotation du verset Lv. 6,ad litteram 
marg.| .1. In loco mundissimo, etc. Iste locus erat paratus extra castra quandiu filii Israel fuerunt in deserto, et similiter ext. Hierusalem quando stetit templum.
marg.| .2. Quem nutriet   sacerdos etc. Dicit Iosephus quod apponebantur ligna duo parva quotidie propter istud preceptum, non propter necessitatem, quia ignis continuari poterat absque tali lignorum appositione.
marg.| .3. Et imposita   holocausto   . hoc dicitur de iugi sacrificio matutino, quod precedebat omne aliud sacrificium illius diei, et ideo adipes aliorum sacrificiorum post ipsum in altari cremabantur, sicut et iuge sacrificium vespertinum erat ultimum respectu omnium sacrificiorum illius diei.
marg.| .4. Hec est lex sacrificii. Postquam determinavit de sacrificiorum ritu, hic consequenter agit de eorum usus scilicet a quibus, et quando, {952} ubi, et qualiter debeant comedi, et ideo pars ista dividitur secundum varietatem materie sacrificiorum, que cedebat in esum ministrorum. et primo agitur de esu materie inanimate, secundo de esu animate, ibi : Locutusque est dominus. Ista tamen divisio non est ita precisa, quin etiam in parte sequenti interponatur aliquid de esu materie inanimate. Sed est ista divisio a principaliori et a maiori parte. Prima in duas, quia primo ostenditur que materia inanimata comedebatur. Secundo que non, sed tota cremabatur, ibi : Locutusque est dominus. Circa primum dicitur sic : Hec est lex sacrificii et libamentorum eius. Sicut supra dictum est, sacrificium proprie dicitur de animalibus, oblatio vero de aridis inanimatis, ut est simila, panis, et similia. Libamentum vero est de liquidis, ut de vino et oleo, unum tamen accipitur frequenter pro alio. Unde hic sacrificium accipitur pro oblatione, quod patet ex hoc quod subditur :
marg.| marg.| {953} .1. Tollet   sacerdos pugillum simile   . que conspersa est oleo, quia in eius pistatione ponebatur oleum, et consequenter ostenditur quid de ea cedere debeat in esum sacerdotum, cum dicitur.
marg.| .2.  Reliquam autem partem, etc. hanc tamen partem simile quam accipiebant sacerdotes bene poterant fermentare, ut panis esset aptior ad comedendum, cuius causa subditur cum dicitur :
marg.| .3.  Quia pars. Sicut enim dictum est de tota simila oblata, sacerdos primo accipiebat pugillum, et cremabatur cum thure in altari.
marg.| .4.  Mares   tantum   , etc. propter enim sanctitatem sacrificii non erat licitum comedi a mulieribus, et ex eadem causa subditur : Omnis qui tetigerit illa sanctificabitur.
marg.| .5.  Et locutus {954}   est dominus. Hic consequenter ostenditur de qua oblatione non erat licitum edere, videlicet de illa quam sacerdotes offerebant pro se, primo tamen hoc ostenditur de oblatione facta pro eis tempore sue consecrationis, cum dicitur ; Hec est oblatio Aaron. et sequitur,
marg.| .6. In die   unctionis scilicet ipsius Aaron qui solus dicebatur unctus, ut supra dictum est. 4 capitulo unde in hebreo habetur sic : In die qua unxit eum. Sciendum autem quod dies unctionis hic vocatur dies octava a principio sue consecrationis, quia tunc et non ante po erant Aaron et filii eius offerre, sed filii Aaron, qui erant inferiores sacerdotes, obtulerunt tunc similam. Aaron autem qui erat summus sacerdos, obtulit adipes, et cetera que pertinebant ad maiorem sacerdotem, ut dicit Rabbi Salomon Sed hoc videtur contra textum{955} sequentem, ubi dicitur de oblatione huius simile.
Numérotation du verset Lv. 6,ad litteram 
marg.| .1. Offeret autem eam. Sacerdos qui iure patri successit, hic est summus sacerdos : nec potest convenienter dici, ut videtur, quod filii Aaron illa die obtulerunt, nisi prout erat eis licitum offerre, postea cum esset dies incremationis institutionum ipsorum in sacrificiis offerendis : et ideo quod dicitur hic : Hec est oblatio quam offerre debent Aaron et filii eius. Potest dici quod hoc dicitur pro tanto, quia in oblationibus Aron filii eius ministrabant ei, non sicut offerentes super altari, sed sicut offerenti ministrantes, et patet per hoc quod habetur infra 11 capitulo ubi agitur de sacrificiis huius octave diei, et non dicituribi : quod filii Aaron obtulerunt, nisi ministrando patri.
marg.| .2. Tota cremabitur etc. Quia nihil de ea cedebat in usum sacerdotum, et idem concluditur generaliter de omni oblatione quam faciebant sacerdotes pro se, cum dicitur : Omne enim sacrificium sacerdotum {956} igne consumetur.
marg.| .3. Locutus est dominus. Hic consequenter agitur de usu sacrificii in re animata, et primo quantum ad sacrificium pro peccato, secundo quantum ad sacrificium, quod vocatur hostia pacifica c. 7. Adhuc circa primum agitur primo de sacrificio pro peccato commissionis. secundo de sacrificio pro peccato omissionis, ibi : Hec quoque est lex hostia pro delicto tertio ponuntur quedam regule communes ad utrumqueibi : Ad sacerdotem. Circa primum ostenditur primo, ubi hostia pro peccato debeat immolari, cum dicitur.
marg.| .4. In loco ubi, etc. Non est intelligendum de oblatione holocausti ad incendendum, que fiebat super altare, sed de oblatione holocausti ad immolandum, que fiebat in atrio ante altare. Secundo subditur, quis debeat eam comedere et ubi, cum dicitur.
marg.| .5. Sacerdos qui, etc.   comedet eam. non sub dio, quia ille locus erat pro sacrificiis et oblationibus, sed in exedra in hoc parata.
prol.| {957}
Numérotation du verset Lv. 6,ad litteram 
marg.| .1. Quicquid   tetigerit etc. Istud secundum aliquos refertur ad homines qui non debebant tangere talia, nisi sanctificati. Secundum alios refertur etiam ad alias res comestibiles, et maxime eiusdem generis vel speciei, que si tangerent carnes predictas, ex tali tactu sanctificabantur, nec poterant comedi aliter, quam dicte carnes sacrificii.
marg.| .2. Si de sanguine illius, etc. Ista dicuntur propter sanctitatem et {958}reverentiam hostie, quia si aliquid de humore eius per tactum esset impressum istis rebus debebat purgari modo qui hic exprimitur.
marg.| .3. Omnis masculus de   genere etc. Quia non solum sacerdotes, sed etiam filii eorum poterant de carnibus huius sacrificii comedere. Consequenter excipit oblationem pro peccato, de qua nondum erat licitum comedere, scilicet hostiam, cuius sanguis inferebatur intra tabernaculum, cuiusmodi erat hostia oblata pro peccato pontificis, et hostia oblata pro peccato multitudinis, ut dictum est, supra 4. capit.
Numérotation du verset Lv. 6,moraliter 
marg.| marg.| {947} .1. Locutus est dominus ad Moysen dicens, etc.
prol.| {948} .1. Anima que peccaverit, etc. Hic agitur de peccato fraudis et negatione depositi, et idem intelligitur de quocumque alio per fraudem vel violentiam habito, de quibus dicitur.
Numérotation du verset Lv. 6,moraliter 
marg.| marg.| {949} marg.| † Reddet omnia, etc. Et hoc est de iure naturali. Quod autem subditur :
marg.| † Et quintam, etc. per hoc datur intelligi, quod non solam reddendum, est, quod est ablatum ut vel fraude, sed etiam damnum quod homo habuit, ex subtractione rei sue sive quinta pars fuerit, sive alia, plus vel minus.
marg.| † Pro peccato. quia preter dictam restitutionem tenetur satisfacere {950} Deo secundum arbitrium discreti confessoris, quia non solum peccavit in hominem, sed etiam in Deum.
marg.| .2. Locutusque. Hic agitur de cultu altaris holocausti, de quo dicitur infra.
marg.| .4. Ignis autem in altari. hoc altare mystice dicitur cor humanum, in quo debet offerri devotionis et orationis holocaustum, et in hoc altari debet ignis caritatis semper ardere per fervorem dilectionis divine.
Numérotation du verset Lv. 6,moraliter 
marg.| marg.| {951} .1. Quem nutriet sacerdos. Sacerdos autem accedens et nutriens ignem caritatis in cordibus humanis, est spiritus sanctus, qui bene dicitur sacerdos id est sacra dans, quia dat sacra dona.
marg.| .2. Subiiciens   ligna   . ligna vero nutrientia ignem caritatis, sunt divina beneficia et sanctorum exempla, ad Dei dilectionem et proximi {952} inflammantia, que subiicit Spiritus sanctus in altari cordis nostri, nobis hec ad memoriam reducendo, sicut dicitur Ioan. 14.d. Spiritus sanctus docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia.
marg.| .3. Et imposito holocausto. ut igne cremetur. Holocaustum istud, est opus bonum de genere, sed tunc crematur in altari, quando fit ex caritate. Ideo dicit Apostolus 1. Cor. 16 capitulo Omnia vestra in caritate fiant.
Numérotation du verset Lv. 6,moraliter 
marg.| marg.| {953} marg.| † In monimentum odoris suavissimi Domino. Nam talis oblatio benigniter acceptatur a Domino.
marg.| .5. Locutusque   est dominus, etc. Hic agitur de oblatione sacerdotis in die sue consecrationis, cum dicitur.
marg.| {954} marg.| † Hec est oblatio Aaron, etc. qui offert, etc. et significat oblationem quam moraliter debet facere sacerdos, nove legis in die sue ordinationis. Per similam enim que est farina tritici purgatissima, intelligitur puritas vite que maxime requiritur in novo sacerdote, sed hec simila debet oleo aspergi, nam puritati vite debet {955} pietas adiungi et frigi in sartagine per zelum iustitie divine, ne pietas sit nimis remissa, et zelus sine pietate esset nimis durus Debet etiam offerri calida, quia sine calore caritatis non prosunt opera iustitie, nec etiam pietatis. 1Cor. 14.b. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas. Et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, etc.
Numérotation du verset Lv. 6,moraliter 
marg.| marg.| {956} .4. Ista est lex   hostie   pro   peccato   . Per hanc historiam penitentia designatur, per quam delictum expiatur, et de hac hostia dicitur.
marg.| .7. Sacerdos qui offert, comedet eam. Hec autem hostia a sacerdote nove legis offertur, quando peccatur in foro conscientie ab eo vere penitens iudicatur, sed tunc ab ipso comeditur, quando per absolutionem debitam peccator Christo reconciliatur, et iterum incorporatur, sicut Act. 10. dicitur : Surge Petre, occide et manduca.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_6)

Notes :