Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Lv. 16,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem filiorum duorum1 Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt.
1 duorum filiorum] inv. Weber duum Weber
Numérotation du verset Lv. 16,2 

et precepit ei
dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum,
ne omni tempore ingrediatur sanctuarium
quod est intra velum
coram propitiatorio
quo tegitur arca ut non moriatur,
quia in nube apparebo super oraculum
Numérotation du verset Lv. 16,3 

nisi hec ante fecerit vitulum pro peccato offeret2
2 pro peccato – offeret] inv. Weber
et arietem
offeret3 in holocaustum.
3 offeret] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,4 

tunica linea
vestietur feminalibus lineis
verenda4 celabit accingetur zona linea
4 verenda] verecunda Weber
cidarim
lineam
imponet capiti
hec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctus5 cum lotus fuerit induetur
5 cunctus] cunctis Weber
Numérotation du verset Lv. 16,5 

suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel
duos hircos pro peccato et unum arietem
in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 16,6 

cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se
et pro domo sua
Numérotation du verset Lv. 16,7 

duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 16,8 

mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
Numérotation du verset Lv. 16,9 

cuius exierit sors Domino offeret
illum
pro peccato
Numérotation du verset Lv. 16,10 

cuius autem in caprum emissarium
statuet eum vivum
coram Domino ut fundat preces super eo
et emittat illum in solitudinem
Numérotation du verset Lv. 16,11 

his rite celebratis offeret
vitulum
et rogans pro se
et pro domo sua
immolabit
eum
Numérotation du verset Lv. 16,12 

assumptoque thuribulo
quod de prunis altaris
impleverit et hauriens manu compositum
thymiama
in incensum ultra velum intrabit in sancta
Numérotation du verset Lv. 16,13 

ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra6 testimonium et non moriatur
6 supra] super Weber
Numérotation du verset Lv. 16,14 

tollet7 de sanguine vituli et asperget digito
7 tollet] + quoque Weber
septies contra propitiatorium ad orientem
Numérotation du verset Lv. 16,15 

cumque mactaverit hircum
pro peccato populi
inferet sanguinem eius intra velum
sicut preceptum est de sanguine vituli
ut aspergat e regione oraculi
Numérotation du verset Lv. 16,16 

et expiet sanctuarium
ab immunditiis filiorum Israel et a prevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet in8 tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sortium9
8 in] om. Weber |
9 sortium] sordium Weber |
habitationis eorum
Numérotation du verset Lv. 16,17 

nullus hominum
sit in tabernaculo
quando pontifex ingreditur sanctuarium
ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cetu Israel donec egrediatur tabernaculum10
10 tabernaculum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 16,18 

cum autem exierit
ad altare
quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
Numérotation du verset Lv. 16,19 

aspergensque digito septies expiet
et sanctificet illud ab immunditiis
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 16,20 

postquam emundaverit11 sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
11 emundaverit] emundarit Weber
Numérotation du verset Lv. 16,21 

et posita utraque manu
super caput eius
confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel
et universa delicta atque peccata eorum que imprecans
capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
Numérotation du verset Lv. 16,22 

cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum
in terram solitariam
et dimissus fuerit
in deserto
Numérotation du verset Lv. 16,23 

revertetur Aaron
in tabernaculum testimonii
et depositis vestibus quibus prius indutus erat
cum intraret sanctuarium relictisque ibi
Numérotation du verset Lv. 16,24 

lavabit carnem suam
in loco sancto
indueturque vestibus12 suis
12 vestibus] vestimentis Weber
et postquam egressus
obtulerit
holocaustum suum
ac plebis rogabit
tam pro se quam pro populo
Numérotation du verset Lv. 16,25 

et adipem
qui oblatus est pro peccatis adolebit
super altare
Numérotation du verset Lv. 16,26 

ille
vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua
et corpus aqua et sic ingredietur13 castra
13 ingreditur] + in Weber
Numérotation du verset Lv. 16,27 

vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis illatus est in sanctuario
ut14 expiatio compleretur asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac15 fimum
14 in sanctuario - ut] inv. Weber |
15 ac] et Weber |
Numérotation du verset Lv. 16,28 

et quicumque combusserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
Numérotation du verset Lv. 16,29 

eritque vobis hoc16 legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis affligetis animas vestras
16 vobis hoc] inv. Weber
nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinantur17 inter vos
17 peregrinantur] peregrinatur Weber
Numérotation du verset Lv. 16,30 

in hac die
expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
Numérotation du verset Lv. 16,31 

sabbatum
enim requietionis est et affligetis animas vestras religione perpetua
Numérotation du verset Lv. 16,32 

expiabit autem sacerdos
qui unctus fuerit
et cuius manus initiate18 sunt19 ut sacerdotio fungatur
18 manus initiate] inv. Weber |
19 sunt] om. Weber |
pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
Numérotation du verset Lv. 16,33 

et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
Numérotation du verset Lv. 16,34 

eritque hoc20 legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
20 hoc] + vobis Weber
fecit igitur sicut preceperat Dominus Moysi.

Capitulum 16

Numérotation du verset Lv. 16,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 20rb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 20va
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {1041} .1. Locutusque   est   dominus   . Superius actum est de purgatione ab immunditia, inquantum tangit aliquas personas, vel aliquam in speciali, hic consequenter agitur de purgatione generali, qua tangebat totum populum, et fiebat decima die mensis septimi, cui correspondet September apud nos, modo predicto. Ex. 12. Circa quam purgationem quatuor describuntur, primum est modus preparationis, secundum actus immolationis,ibi : His rite celebratis. tertium cultus celebrationis,ibi : Cumque portaverit, quartum ritus successionis,ibi : Mense septimo. Circa primum sciendum quod istud festum fiebat duplici de causa. Una est, quia illa die fuit eis denunciatum per Moysen peccatum de conflatione vituli remissum. Alia causa est, quia sicut patet ex precedentibus, frequenter et ex multis causis contrahebant immunditiam, et ideo quia aliqui propter negligentiam vel ignorantiam seu aliam causam, omittebant emundari, et ideo semel in anno fiebat generalis {1042} purgatio, et ideo vocabitur dies expiationis. Et quia secundum quod dicit Apostolus ad Hebreos 7.d. Lex constituit homines sacerdotes infirmitatem habentes, et per consequens erant peccatores sicut et alii, ideo primo fiebat expiatio pro sacerdotibus, postea pro populo. Circa primum premittitur monitio summi sacerdotis, cum dicitur.
marg.| .2. Sanctuarium quod est intra velum : id est illam partem que dicitur sanctasanctorum, in qua erat arca et propitiatorium, quia hoc non debebat fieri regulariter nisi semel in anno, ut dicit Apostolus ad Hbr. 6.b. Si autem alias esset ingrediendum, hoc erat ex aliqua necessitate superveniente, ut in motione castrorum, ut habetur Nm. 4. ad involvendum ea que erant intra sanctasanctorum.
marg.| .3. Ut non moriatur. Si indiscrete et irreverenter ingrediatur, et propter hoc in principio huius capituli recordatur mors duorum filiorum Aaron, qui mortui sunt offerentes ignem alienum, ut dictum est supra 10. capitulo
prol.| {1043}
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Quia in nube apparebo super oraculum. Hoc dupliciter ponitur. Uno modo de nube que erat super tabernaculum, quandiu filii Israel fuerunt in deserto ; Alio modo de nebula consurgente de thuribulo, quando summus sacerdos ingrediebatur sanctum sanctorum in quo ibi cremabat incensum, ut habetur infra.
marg.| .2. Nisi hec ante fecerit. Non quod deberet hoc facere quotiescumque intrasset, sed solum in die expiationis, qui erat dies ingressus regularis, ut dictum est. Consequenter ponitur informatio eius quid agere debeat pro se et domo sua, cum dicitur.
marg.| .3. Vitulum pro peccato offeret id est offerendum preparabit de suo, in memoriam peccati Aaron in conflatione vituli aurei.
marg.| .4. Et arietem in holocaustum. In memoriam arietis pro Isaac immolati, Gn. 22.
marg.| .5. Tunica linea vestietur,   Feminalibus   lineis   verenda   celabit   . Hic tantum ponuntur quatuor vestimenta, que erant communia summo sacerdoti et aliis inferioribus sacerdotibus ut dictum fuit Ex. 28. cuius ratio assignatur infra.
marg.| .6. Suscipietque ab universa multitudine   filiorum   Israel duos {1044}   hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Quia solvebantur de communi sumptu.
marg.| .7. Cumque obtulerit etc. Hic non est intelligendum de oblatione vituli coram Domino in altari holocaustorum, quia de illo habetur in parte sequenti, sed de oblatione que fiebat sacerdoti. Quando enim ab aliquo fiebat oblatio alicuius animalis ad immolandum Domino, primo offerebatur manibus sacerdotis, et postea sacerdos offerebat Domino, sic in ista oblatione que erat de sumptu sacerdotis, ipse sacerdos primo accipiebat sibi animal determinans illud ad immolandum, et postea offerebat Domino, et ideo cum dicitur hic : Cumque obtulerit, sic est intelligendum id est ad offerendum disposuerit, quia hic agitur de preparatione ad immolationem, et eodem modo exponendum est quod subditur :
marg.| .8. Et oraverit. In hebreo habetur [hébreu] chipper expiationem fecerit id est ad expiandum determinaverit seu ordinaverit.
marg.| .9. Duos hircos stare faciet. per manus sibi ministrantium.
marg.| .10. Mittens   super   utrumque   . quia per sortes determinabatur quis illorum hircorum esset immolandus, et quis mittendus in desertum, modo qui habetur infra. Qualiter autem licitum sit uti sordibus, habetur infra. Nm. 34. capitulo
prol.| {1145}
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Ut fundat   preces   . quia rogabat Dominum ut pena debita pro peccatis populi transferetur in illum hircum, ut dicetur infra.
marg.| .2. His rite   celebratis   . Hic consequenter describitur actus immolationis, qui agendus erat in die expiationis, quia sacerdos immolabat pro se et domo sua vitulum quod notatur cum dicitur.
marg.| .3. Offeret vitulum, etc. Et dicunt aliqui quod erat vitula rufa, de qua habetur Nm. 18. et quod nominatur hic vitulus pro specie, non pro sexu. Et hoc videtur dicere magister in historiis, sed hoc non videtur verum, quia vitula rufa immolabatur extra castra, hic autem vitulus in atrio tabernaculi. Item illa offerebatur pro toto populo, hic autem pro peccato sacerdotis, et domus sue tantum. Item offerens illam erat immundus, offerens autem istum non erat immundus cum haberet ingredi eadem die intra sanctumsanctorum, ad inferendum ibi de sanguine vituli immolati, ut statim subditur : Sunt etiam cum hoc alia plura dissonantia, ut patet intuenti textum hic, et in libro Numerorum propter que oportet dicere, quod{1146} vitulus hic sit alius a vacca illa rufa.
marg.| .4. Assumptoque   thuribulo etc scilicet altaris holocausti, secundum autem ea que dicta sunt Ex. 30.a. istud thuribulum erat intra sanctumsanctorum prope ingressum, et ibi sacerdos portabat carbones vivos, de altari holocaustorum in bacilla, et superponebat incensum, et nebula in de consurgente, intrabat ultra sacerdos in sanctumsanctorum. Hoc etiam videtur per illud quod habetur Heb. 9.a. Aureum habens thuribulum. Si autem aliquis velit dicere quod illud thuribulum portabatur ab extra intra sanctumsanctorum, oportet dicere quod pro tanto Heb. 9. dicitur esse in sanctumsanctorum, quia illuc inferebatur in die expiationis vel hic dicitur.
marg.| .5. Nebula eorum. Consurgens de thuribulo.
marg.| .6. Operiat oraculum id est propitiationem, quod oraculum dicitur, eo quod inde audiebantur divina responsa.
marg.| .7. Quod est id est super arcam in qua est lex, que testimonium dicitur.
marg.| .8. Tollet quoque et   asperget   . immolati pro eo domo sua, ut dictum est.
prol.| {1047}
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Et asperget digito   septies   . ad denotandum perfectam remissionem peccatorum, que septenario numero designatur, eo quod totus decursus temporis septem diebus comprehenditur.
marg.| .2. Contra propitiatorium ad orientem. Dicunt hic aliqui expositores nostri, quod licet tabernaculum sic esset dispositum, quod ingressus esset ab oriente, scilicet modo contrario nostris ecclesiis, tamen adoratio, et aspersio huius sanguinis erat versus orientem, et in hoc approbatur modus orandi ecclesie, ut dictum est. Sed hoc non videatur aliqualiter verum, quia si aspersio sanguinis de qua fit hic mentio fieret contra orientem : sequeretur quod facies ipsorum cherubim existentium ex utraque parte propitiatorii essent versus occidentem, et dorsa eorum versus illam partem tabernaculi, que dicebatur sancta, cuius contrarium habetur 2. Para. tertio capitulo ubi dicitur quod facies ipsorum cherubim erant verse ad exteriorem domum id est ad illam partem templi, que vocatur sancta, et dicebatur domus exterior respectu sanctisanctorum, quod dicebatur domus interior. Templum autem Salomonis secundum omnes doctores fuit dispositum in situ ad modum tabernaculi. Item quod dicitur de approbatione modi orandi, non valet, quia doctores nostri communiter dicunt quod ideo adoramus versus orientem, ne assimilemur Iudeis adorantibus versus occidentem. Et ideo dicendum est, quod cum hic dicitur : Contra propitiatorium ad orientem, non accipitur hic oriens respectu mundi seu tabernaculi, sed respectu propitiatorii tantum, quia cum sacerdos aspergens sanguinem, habuit dorsum ad orientem mundi, illa pars propitiatorii que obiiciebatur suo aspectui, erat eius pars orientalis, pars autem occidentalis erat versus partem posteriorem tabernaculi, ut de facili potest quilibet imaginari.
marg.| .3. Cumque mactaverit hircum pro peccato. Ille est hircus de quo predictum est, quod per sortem esset immolandus, et de eius sanguine {1048} inferebat sacerdos intra sanctum sanctorum.
marg.| .4. Et expiet sanctuarium. Non est intelligendum quod sanctuarium haberet in se aliquod peccatum expiandum, cum esset res inanimata, sed dicebatur quodammodo pollui, ex peccatis sacerdotum et populi, sicut et ecclesie nostre pro aliquo facinore in eis facto, unde et indiget reconciliatione, et hoc est quod dicitur : Ab immunditiis filiorum Israel etc. et patet.
marg.| .5. Iuxta hunc   ritum etc. id est post expiationem sanctisanctorum expiabit reliquam partem tabernaculi, que dicebatur sancta, et hoc vocatur hic tabernaculum testimonii quia continebat duas partes tabernaculi : ideo nominatur nomine totius.
marg.| .6. In medio sordium habitationis eorum. In hebreo habetur : In medio sordium eorum, quia tabernaculum erat in medio castrorum. Populus autem habitans in circumitu, frequenter incurrebat sordes peccatorum, que redundabant in tabernaculum quodammodo, ut dictum est. Licet autem translatio nostra ad eundem sensum reducatur, credo tamen eam esse corruptam vitio scriptorum, qui acceperunt, t, pro, d, et ideo scripserunt sortium pro sordium.
marg.| .7. Nullus hominum sit in tabernaculo, etc. Quia tunc summus sacerdos debebat esse maxime elevatus in Deum, et propter hoc excludebatur societas aliorum que posset impedire ipsum.
marg.| .8. Cum autem exierit ad altare, etc scilicet thymiamatis, quod erat extra sanctumsanctorum, ut dictum fuit. Exodi. 23. propter quod expiato sanctosanctorum, oportebat sacerdotem exire ad expiandum aliam partem tabernaculi, in qua erat altare thymiamatis, que facto exibat tabernaculum ad offerendum hircum emissarium, et hoc est quod subditur :
marg.| .9. Postquam emundaverit etc. Sequitur, Tunc offerat hircum viventem in atrio.
prol.| {1049}
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Confiteatur omnes iniquitates etc. Non explicando omnia in particulari, quia impossibile erat tunc fieri, tum propter brevitatem temporis : tum quia sacerdos non omnia peccata populi sciebat : sed in generali, sicut facimus in confessione facta in principio misse, vel huiusmodi.
marg.| .2. Que imprecans capiti eius emittet illum, etc. Qui rogabat dominum ut penam debitam pro illis peccatis vellet transferre in hircum illum, qui emittebatur in desertum, ut ibi relinqueretur a feris devorandus pro hominibus morte dignis pro suis peccatis.
marg.| .3. Cumque etc. Descripta expiatione, hic consequenter describitur cultus celebrationis, que consistebat in consummatione sacrificii, in crematione illorum que erant cremanda in altari holocaustorum, et in crematione incensi super altare thymiamatis, et in isto officio summus sacerdos deponebat vestimenta linea, in quibus prius ministraverat, et accipiebat ornamenta pontificalia. Cuius rationem assignant doctores nostri : quia ministerium expiationis quod precesserat, debebat fieri cum humilitate, sed consummatio sacrificii cum solennitate et ad similitudinem huius pontifex evangelicus in aspersione basilice, quam dedicat, quasi in expiatione eius, lineis et minoribus utitur indumentis, et etiam in sabbatho baptismali, et consecratione fontium, et in immersione cathecumenorum : cum scilicet transferuntur peccata eorum, similibus utitur indumentis. Cum autem his peractis administrationem accedit altaris, pontificalibus et pretiosis vestibus infulatur, ut dicit magister in historiis. Rabbi Salomon aliam rationem assignat dicens : quod cum vestibus lineis intrabat sanctumsanctorum, ne minister esset sicut dominus, quod est sic intelligendum, quia sanctumsanctorum {1050} erat locus ipsius Dei, quasi ipsum representans, ut dictum fuit Ex. 25. Et ideo propitiatorium aureum, et alie que erant ibi aurea, erant quasi quedam Dei ornamenta, propter quod pontifex non debebat ibi ingredi cum aureis ornamentis, sed ministerium quod agebat extra sanctum sanctorum in ornamentis pontificalibus in quibus erat aurum (ut dictum fuit Exodi 28.) exercebat, et secundum utrumque dictum, in tali mutatione vestium, manus et pedes lavabat in labio eneo. et hoc est quod sequitur :
marg.| .4. Relictisque ibi scilicet vestimentis prioribus.
marg.| .5. Lavabit carnem suam in loco sancto. Quia labium predictum erat in atrio.
marg.| .6. In dueturque vestibus suis id est pontificalibus sibi appropriatis quia prius ministraverat in vestimentis lineis, que erant communia etiam sacerdotibus minoribus, et consequenter describitur consummatio ministerii, cum dicitur.
marg.| .7. Et postquam egressus obtulerit etc. Et patet littera ex predictis. Et subditur quid debeat facere ille, qui duxerat hircum in desertum, cum dicitur.
marg.| .8. Ille vero qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua. Per aspersionem aque expiationis, in qua erant commisti cineres vacce rufe.
marg.| .9. Vitulum autem et hircum, qui pro peccato   fuerant   immolati, et quorum etc. Sequitur :
marg.| .10. Asportabunt foras castra. ad designandum, quod deberet totaliter a peccato elongari, quantum ad actum et circunstantias, et occasiones peccati.
marg.| .11. Et quicumque combuserit ea, lavabit   vestimenta   sua, et carnem aqua etc. aqua aspersionis modo supradicto.
prol.| {1051}
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Mense autem septimo, etc. Hic consequenter describitur circa expiationem ritus successionis : quia pertinebat ad summum sacerdotem ministerium illius diei, premittitur tamen tempus, cum dicitur :
Numérotation du verset Lv. 16,ad litteram 
marg.| .1. Mense   autem   septimo decima die   mensis   . In revolutione cuiuslibet anni, affligetis animas vestras. Quia sicut predictum est, erat dies expiationis peccatorum sacerdotum et totius populi, ideo generaliter omnes {1052} debebant per ieiunium affligi in corpore, et per debitam contritionem, in mente.
marg.| .2. Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit et cuius manus initiate, etc. id est summus sacerdos, qui in officio patris successerit, et exequetur officium expiationis sicut predictum est.
marg.| .3. Fecit igitur. Scilicet Aaron. qui erat summus sacerdos.
marg.| .4. Sicut preceperat dominus Moysi. Quia adveniente decima die septimi mensis celebravit dictam expiationem, eo modo quo supra determinatum est.
Numérotation du verset Lv. 16,moraliter 
marg.| marg.| {1041} .1. Locutusque est, etc. Hic agitur de ingressu summi pontificis in sanctumsanctorum in die expiationis, que erat dies decima septimi mensis.
prol.| Allegorice, vero per hunc ingressum figuratus fuit ingressus Christi in celum, non in alieno sanguine sicut pontifex legis intrabat, sed per proprium sanguinem, sicut exponit Apostolus ad Hbr. 9 capitulo Et quoniam ipse Christus sicut est sacerdos noster, ita est et hostia pro nobis immolata, et non hostia quecumque, sed {1042} hostia perfectissima, ideo figuratus fuit per plures hostias pontificis legalis hic positus, sicut unum perfectum per plura imperfecta, super vitulum, arietem, et hircum ; cuius ratio est : quia vitulus est bos iuvenculus et tenellus. Sicut autem supra dictum est. Christus dicitur bos, propter fortitudinem ad labores sustinendum. Christus vero in iuventute sua, imo in pueritia sua, labores sustinuit in persecutione Herodis, nam tunc portatus fuit in Egyptum per viam longam et asperam, tunc etiam mortem, imo multas mortes (ut sic liceat loqui) quodammodo sustinuit, nam in quolibet {1043} puero ab Herode occiso querebatur, et sic In eo quodammodo occidebatur, et sic patet quod figuratus fuit per vitulum immolatum. Similiter per arietem, nam ipse est dux fidelium sicut aries ovium, et pro ipsis immolatus fuit sicut ipse dicit Io. x. c. Animam meam pono pro ovibus meis. Similiter per hircum propter similitudinem carnis peccati. In hac autem oblatione fuit duplex hircus, unus immolatus in tabernaculo, alius emissus in desertum a feris devorandus, et per utrumque fuit Christus figuratus, nam passus fuit in civitate Ierusalem in qua erat templum, flagellatione, et spinee corone impositione, et etiam extra civitatem crucifixione. Moraliter autem per ingressum {1044} summi sacerdotis in sanctum sanctorum, significatur accessus sacerdotis nove legis ad offerendum eum in altari, qui est sanctussanctorum, de quo sacerdote dicitur hic, quod primo debet lavari, scilicet per puram confessionem, deinde vestiri, et primo quatuor ornamentis communibus pontifici et aliis sacerdotibus secundo in consummatione sacrificii quatuor aliis summo sacerdoti propriis, que vero sint ista ornamenta, et que moralis significatio eorum, dictum est supra, Ex. 28. Oblatio vero huius sacerdotis est Christus in sacramento Eucharistie contentus, qui figuratus fuit per vitulum, arietem, et hircum, sicut superius est expressum.
Numérotation du verset Lv. 16,additio. 
prol.| {1051} In capitulo 16. ubi dicitur in postilla : Vitulum offert pro peccato. Cum iste vitulus non solum ab Aaron sed a successoribus suis semel in anno, scilicet in die expiationis esset offerendus, ut patet in fine capituli huius, non videtur rationabiliter dictum, quod offerebatur pro peccato Aaron, ad nihil enim videbatur proficere summis sacerdotibus ipsi Aaron succedentibus, facere memoriam predecessoris sui, de hoc in quo peccavit, merita enim patrum presentantur a filiis in suis orationibus sicut in multis locis habetur : non autem demerita, unde melius videtur dicendum quod vitulus iste offerebatur pro peccato proprio summi sacerdotis offerentis, quicumque esset ille, quia nullus erat sine peccato, unde sequitur in littera : Cumque obtulerit vitulum, orabit pro se et pro domo sua. et hoc est etiam quod dicit Apostolus ad Heb. 9. In secundo autem introibat semel in anno solus pontifex, non sine sanguine quem offerret pro sua et populi ignorantia. Quod autem aries immolaretur in memoriam arietis Isaac, est consonum rationi scilicet ut Deus haberet in memoria merita patrum scilicet Abraam immolantis, etc. et Isaac, qui ad immolandum se obtulit.
Numérotation du verset Lv. 16,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 16. postillator dicit oblationem {1052} vituli semel per summum sacerdotem factam in anno inter cetera in rememorationem peccati Aaron. Sed Burgens. dicit hoc irrationabile, quia nihil proficiebat summis sacerdotibus huiusmodi memoria, etiam quia in orationibus debent rememorari merita patrum, non demerita. Respondeo quod rationabile est, ut in orationibus et oblationibus fieret rememoratio non modo virtutis, sed etiam peccati predecessorum. Ibi enim fit rememoratio collate gratie, hic remissionis, et venie, et ablationis culpe. Quid mirum si vitulus non pro peccato Aaron, sed in memorationem peccati Aaron offeratur, sicut aries in memoriam obedientie Isaac ? etc. Nec est verum quod solum merita patrum, non demerita reducantur ad memoriam orantium et offerentium, quia scriptura sacra plena est huiusmodi modis orandi. Peccavimus cumpatribus nostris, etc. Vide Danielem, Hester, Tobiam, Iudith etc. Nec esset irrationabile, quod quilibet sacerdos offerens vitulum, reduceret ad memoriam, quod illius vituli oblatio esset meritoria ablutionis culpe proprie, sicut quondam fuit culpe paterne, que erat in vituli fabricatione, et sicut vitulus aliquando fuit populo causa idolatrie, ita eius immolatio sit memoria placationis divine, dum hoc Deo mactare studuerit, quod aliquando stultus populus adoravit, etc. que non irrationabiliter ad memoriam reduci possunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_16)

Notes :