Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 18,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos ego sum2
2 sum] om. Weber
Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,3 

iuxta consuetudinem
terre Egypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
neque3 in legitimis
3 neque] nec Weber
eorum ambulabitis
Numérotation du verset Lv. 18,4 

facietis iudicia mea
et precepta mea4 servabitis et ambulabitis
4 mea] om. Weber
in eis
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,5 

custodite leges meas atque iudicia que faciens
homo vivet in eis ego Dominus Deus vester5
5 Deus vester] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,6 

omnis homo
ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 18,7 

turpitudinem patris et turpitudinem matris tue
non discoperies
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
Numérotation du verset Lv. 18,8 

turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,9 

turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre que domi
vel foris genita est non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,10 

turpitudinem filie filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
Numérotation du verset Lv. 18,11 

turpitudinem filie uxoris patris tui quam peperit patri tuo
et est soror tua non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,12 

turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Numérotation du verset Lv. 18,13 

turpitudinem sororis matris tue non revelabis eo quod sit caro6 matris tue
6 sit caro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,14 

turpitudinem fratris patris7 tui non revelabis
7 fratris patris] patrui Weber
nec accedes ad uxorem eius que tibi affinitate coniungitur.
Numérotation du verset Lv. 18,15 

Turpitudinem nurus tue non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius et uxorem fratris sui nullus accipiat8.
8 et uxorem fratris sui nullus accipiat] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,16 

Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,17 

turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis
filiam filie9 eius et filiam filii10 illius non sumes.
9 filie] filii Weber |
10 filii] filiae Weber |
ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
Numérotation du verset Lv. 18,18 

sororem uxoris tue in pelicatum illius
non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
Numérotation du verset Lv. 18,19 

Ad mulierem que patitur menstrua non accedes
nec revelabis feditatem eius.
Numérotation du verset Lv. 18,20 

Cum uxore
proximi tui
non coibis
nec seminis
commixtione maculaberis.
Numérotation du verset Lv. 18,21 

De semine tuo non dabis ut consecretur idolo
Moloch
nec pollues nomen
Dei tui
ego Dominus.
Numérotation du verset Lv. 18,22 

Cum masculo non commiscearis11 coitu femineo
11 commiscearis] commisceberis Weber
quia abominatio
est
Numérotation du verset Lv. 18,23 

cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo
mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Numérotation du verset Lv. 18,24 

ne polluamini in omnibus his
quibus contaminate sunt gentes universe12 quas ego eiciam ante conspectum vestrum
12 gentes universe] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,25 

et quibus polluta est terra cuius ego scelera
visitabo
ut evomat
habitatores suos
Numérotation du verset Lv. 18,26 

custodite legitima mea atque iudicia ut13 non faciatis14 ex omnibus istis abominationibus15 tam indigena
13 ut] et Weber |
14 faciatis] faciat Weber |
15 istis abominationibus] inv. Weber |
quam colonus qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset Lv. 18,27 

omnes enim execrationes istas fecerunt accole terre qui fuerunt ante vos
et polluerunt eam
Numérotation du verset Lv. 18,28 

cavete ergo ne et vos
similiter evomat
cum paria
feceritis sicut evomuit gentem que fuit ante vos
Numérotation du verset Lv. 18,29 

omnis anima que fecerit de abominationibus his quippiam peribit
de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 18,30 

custodite mandata mea nolite facere que fecerunt hii qui fuerunt ante vos
et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1057} .1. Locutusque   est dominus. Postquam posita sunt precepta amotiva immunditie, hic consequenter ponuntur precepta ordinativa vite, et primo quantum ad ordinationem communis status, secundo quantum ad ordinationem cultus, c. 21. Prima in duas, quia primo dantur precepta absolute, secundo cum determinatione pene c. 20. Prima ad huc in duas, quia primo ordinatur homo inquantum est principium propagationis, secundo prout est principium humane operationis, c.19. Prima adhuc in tres, quia primo ponitur inductio ad observantiam dicendorum : Secundo subditur explicatio preceptorum ibi : Omnis homo. Tertio concluditur comminatio respectu transgressorum, ibi : Nec polluamini. Circa primum primo ponitur inductio ex auctoritate precipientis, cum dicitur,
marg.| .2. Ego dominus Deus   vester   . quasi dicat licet sim Deus omnium per creationem, et dominus per generalem gubernationem, sum tamen vester Deus speciali modo per eductionem de Egypto, et legis dationem, et per specialem protectionem et provisionem, ut patet ex decursu libri Exodi.
marg.| .3. Iuxta   consuetudinem   . Licet intendat excludere a filiis Israel omnem Gentilem ritum, et omnem modum vivendi inordinatum, tamen specialiter exprimit Egyptios, quia filii. Israel diu habitaverant inter eos, et aliqua de ritu et moribus eorum acceperant.
marg.| .4. Et iuxta morem. Quia in terra eorum habitaturi erant, et homines de facili accipiunt mores terre in qua habent habitare, et potissime quia Egyptii et Chananei erant vitiosi in his que postea prohibentur Iuxta morem id est mores eorum non agetis.
marg.| .5. Neque   in legitimis eorum, etc. id est In eorum ritu colendi ambulabitis. {1058} Secundo ponitur inductio ex utilitate obedientis, cum dicitur.
marg.| .6. Facietis iudicia mea :. Quantum ad precepta iudicialia.
marg.| .7. Et precepta mea servabitis. Quantum ad moralia.
marg.| .8. Custodite leges meas. Quantum ad cerimonialia. Et que sit utilitas huius observationis, exprimitur cum dicitur.
marg.| .9. Que faciens homo vivet in eis. Primo vita nature, quia secundum decursum veteris testamenti patet quod quamdiu filii Israel servaverunt Dei mandata, fuerunt in quiete et prosperitate, quando autem declinaverunt a Dei obedientia, fuerunt dati in gladium, famem, et captivitatem. Secundo vita gratie, quia licet opera legis secundum se accepta non iustificarent, tamen inquantum fiebant ex obedientia ad Deum, et fide mediatoris venturi, iustificabant, propter quod talis iustificatio in Sacra Scripturaattribuitur fidei et obedientie ad Deum. Tertio vita gloria apud Deum, quia illa opera erant meritoria vite eterne modo iam dicto, non tamen habende statim, sed amoto impedimento generali per mortem Christi.
marg.| .10. Omnis homo, etc. Hic consequenter ponitur explicatio preceptorum ordinantium hominem prout est principium propagationis. Debita autem propagatio impeditur dupliciter. Uno modo ex illegitimatione personarum. Alio modo ex inordinata copula carnali, et ideo primo excluduntur persone illegitime ad contrahendum, secundo casus inordinate copule, ibi : Ad mulierem que patitur menstrua. Circa primum excluduntur primo persone illegitime ratione consanguinitatis, secundo ratione affinitatis, ibi : Turpitudinem patrui tui. Circa primum dicitur sic.
prol.| Omnis homo ad proximam, etc. Non est intelligendum per hoc quod omnis gradus consanguinitatis sit prohibitus in contractu matrimonii, sed illi gradus sunt prohibiti qui inferius exprimuntur. Alii autem concessi intelliguntur.
Numérotation du verset Lv. 18,ad litteram 
marg.| marg.| {1059} .1. Turpitudinem patris et, pro id est Turpitudinem matris tue. In hoc enim prohibetur concubitus cum matre, quia si ipsa sit uxor patris, tunc revelatur turpitudo patris, quia vir et uxor sunt una caro, et sic est ibi revelatio duplicis turpitudinis sc. patris et matris. Si autem non sit uxor, tunc est ibi revelatio unius turpitudinis, scilicet matris et hoc est quod subditur :
marg.| .2. Mater tua est, non   revelabis etc. et patet.
marg.| .3. Turpitudinem uxoris patris tui id est noverce tue. Et in omnibus istis per revelationem turpitudinis intelligitur quicumque concubitus carnalis, unde et membra deservientia concubitui dicuntur verenda.
marg.| .4. Turpitudinem sororis tue ex patre. tantum.
marg.| .5. Sive ex matre. tantum, et multo fortius si ex utraque parte.
marg.| .6. Que domi vel foris genita id est in matrimonio vel extra matrimonium.
marg.| .7. Turpitudinem filie filii tui, etc. Cuius causa subditur, cum dicitur, quia turpitudo tua est, quia filius et filia sunt de patris substantia.
marg.| .8. Turpitudinem filie uxoris patris tui. Non est aliud preceptum a precedenti de sorore, ut ut dicunt aliqui, sed est magis explicativum cause, cum dicitur.
marg.| .9. Et est soror tua. Scilicet ex parte patris. Vel dicendum quod difert a precedenti, sicut pars a toto, quia in precedenti prohibetur concubitus {1060} cum sorore, tam ex parte patris, quam ex parte matris, et hoc sive genita sit in matrimonio sine extra, hic autem prohibetur concubitus cum sorore ex parte partis tantum, et genite in matrimonio.
marg.| .10. Turpitudinem   sororis patris tui id est amite, et eodem modo prohibetur matrimonium inter fratrem et taliam eiusdem, quia idem gradus est.
marg.| .11. Turpitudinem   sororis matris tue, etc. Cuius causa subditur : cum dicitur : Eo quod caro sit matris tue, quia ipsa et mater tua, In eodem gradu descenderunt a patre.
marg.| .12. Turpitudinem fratris patris tui. Hic consequenter excluduntur persone ratione affinitatis. Et primo excluditur uxor avunculi, secundo nurus propria, videlicet, cum dicitur.
marg.| .13. Turpitudinem nurus tue. Cuius causa subditur, cum dicitur :
marg.| .14. Quia vox filii tui est. Et per consequens est una caro cum eo.
marg.| .15. Et uxorem fratris sui nullus accipiat. Hoc non est in hebreo nec in libris correctis.
marg.| .16. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis. Cuius causa subditur : Quia turpitudo fratris tui est, quia vir et uxor sunt una caro. Excipitur tamen casus, scilicet quando frater moritur sine liberis, tunc enim frater vivens non solum potest eam accipere in uxorem, sed etiam tenetur eam accipere, ut suscitet semen fratri suo defuncto, ut habetur Dt. 25.
marg.| .17. Turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis. In hebreo habetur : Turpitudinem mulieris et filie eius, quia prohibetur accipi filia cum matre vel post ipsam.
prol.| {1061}
Numérotation du verset Lv. 18,ad litteram 
marg.| .1. Filiam filii eius et filiam filie illius   non   sumes, ut   reveles etc. Cuius causa subditur :
marg.| .2. Quia caro illius sunt, et talis coitus in. Qua descenderunt ab ea, licet mediate.
marg.| .3. Sororem uxoris tue in pellicatum id est ad concubitum. In hebreo habetur : Sororem uxoris tue non accipies ad anxiandum quia si una sit magis dilecta quam alia, oritur invidia minus dilecte ad magis dilectam, et per consequens odium et anxietas vite inter illas, cum tamen inter sorores debeat esse pax et concordia et amor, et propter hoc subditur :
marg.| .4. Adhuc illa vivente. Quia si prima soror sit mortua, talis invidia non oritur, et ideo alia soror tunc non accipi prohibetur.
marg.| .5. Ad mulierem. Hic consequenter excluduntur aliqui casus, qui sunt contra bonum prolis ex inordinato coitu seu emissione seminis, cum dicitur : Ad mulierem que patitur menstrua, etc. Quia ex tali concubitu solet generari proles monstruosa seu defectiva, ut dictum est supra.
marg.| .6. Cum uxore. Quia hoc non solum est contra proximi fidelitatem, sed etiam contra prolem, inquantum falsus heres substituitur, et verus {1062} defraudatur, saltem in parte.
marg.| .7. De semine. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo accipiendo semen pro spermate, quia sic aliqui sacrificabant idolis de sanguine suo, ut patet 3Rg. 28. de sacerdotibus Baal, qui incidebant se cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine, ita etiam aliqui idolatre faciebant sacrificium de suo semine, quia est sanguis magis digestus. Alio modo exponitur accipiendo semen pro puero nato ex semine, quia aliqui idolatre sacrificabant de pueris suis idolo predicto. Erat enim ut Hebrei dicunt, idolum cupreum ad formam hominis factum interius concavum et in illa concavitate fiebat ignis, quousque idolum esset quasi ignitum et tunc ponebatur puer inter manus idoli, et sacerdos tympana percutiens tantum sonitum faciebat, quod vox pueri morientis audiri non poterat, ne parentes compaterentur, sed magis crederent animam acceptam a diis inquiete et sine dolore.
marg.| .8. Nec pollues nomen Dei tui. Scilicet attribuendo ipsum idolis.
marg.| .9. Cum masculo, etc. Quia talis coitus est contra naturam, et vocatur Sodomiticum vitium, a Sodoma civitate, que propter hoc scelus subversa legitur, Gn. 19. Similiter alii duo casus sequentes sunt contra naturam, et magis quam iste, quia in eis commistio est ad animal alterius speciei, et patet littera.
prol.| {1063}
Numérotation du verset Lv. 18,ad litteram 
marg.| .1. Nec polluamini. Hic concluditur comminatio respectu transgressorum, et ponitur exemplum de Chananeis propter vitia predicta a terra sua delendis, cum dicitur.
marg.| .2. Quas ego. Et ex hoc concluditur propositum.
marg.| .3. Custodite   legitima id est precepta ordinantia ad Deum.
marg.| .4. Atque   iudicia id est precepta ordinantia ad proximum.
marg.| .5. Ne et vos   similiter id est ignominiose et turpiter eiiciat tanquam abominabiles Deo et hominibus.
marg.| .6. Omnis anima id est homo.
marg.| .7. Peribit de   medio   . per iudicium humanum si fuerit convictus, vel per iudicium divinum si evaserit humanum.
prol.| Circa ca. istud potest poni brevis moralitas, per revelationem enim turpitudinis intelligitur indebita detectio criminis, que fit xii. modis, secundum quod xii. vicibus hic dicta revelatio replicatur. In primo gradu {1064} est detractor, qui dici tali quid, ut minus de alio habeatur, in secundo est malevolus, qui tacendo innuit, ut peius suspicetur, in tertio reprehensor, qui nimis exaggerat, ut gravius credatur, in quarto susurro, qui in aure loquitur, quasi ex caritate moveatur, in quinto bilinguis, qui aliter de presente, aliter de absente loquitur, et unum uni, et alterum alteri, in sexto adulator, qui presentem etiam de malo commendat, ut ei pre aliis placeat, in septimo emulator, qui iuxta malum alterius bona propria fingit et demonstrat, ut fama alterius vilescat, in octavo murmurator, qui malum seminat, ut omnibus clareat, in nono maledicus, qui verba mala recitat, ut turbatio excitetur : in decimo simulator, qui mala aliorum exaggerat, ut ipse iustus putetur, in undecimo diffamator, qui ex relatione malorum apparentium verba bona obnubilat, ut innocens condemnetur, in duodecimo mendax, qui de aliis falsa refert scienter, ut in hoc delectetur. Signum enim habitus generati est delectatio in opere ii. Ethicorum.
Numérotation du verset Lv. 18,moraliter 
marg.| marg.| {1057} .1. Locutus est dominus ad Moysen dicens. In hoc capitulo ponuntur prohibitiones de revelationibus turpitudinum, per quas intelliguntur moraliter revelationes indebito modo facte peccatorum occultorum, et persone hic notate ad personas diversorum statuum possunt applicari. Per patrem enim omnis superior vel senior potest intelligi, secundum illud. Est pater etate, pater ille vocatur honore. Per patrem et amitam et novercam omnis mulier senior vel benefica sicut mater. Per fratrem carnalem seu legalem {1058}potest intelligi omnis coevus, et maxime catholicus. Per sororem vero carnalem vel legalem omnis mulier coeva, maxime Christiana. Per filium hominis, homo iunior et discipulus. Per filiam intelligitur nurus vel neptis quocumque modo, et omnis mulier iunior et discipula. Revelare igitur peccatum occultum cuiuslibet personarum dictarum indebite, moral. est eius turpitudinem revelare, et per peccata occulta istarum personarum intelliguntur peccata occulta omnium aliarum personarum, nisi secundum formam caritatis scilicet ei qui preest et potest prodesse, et personarum et statuum periculis precavere.
Numérotation du verset Lv. 18,moraliter 
marg.| marg.| {1061} .5. Ad mulierem. Per hanc mulierem intelligitur sensualitas secundum Augustinum et ratio dicitur vir eius secundum eum. Mulier igitur dicitur menstruata, quando sensualitas est vitiis corrupta, ad quam vir accedit, quando ratio in malo sibi assentit, et ex tali assensu sequitur partus peccati malus, sicut ex accessu ad {1062} mulierem menstruatam de communi cursu sequitur partus monstruosus.
marg.| .7. De semine. Sicut dictum est supra semen est verbum Dei, igitur semen idolo Moloch consecratur, quando ad exercenda sortilegia nequiter applicatur, sicut venenum latens sub melle propinatur.
Numérotation du verset Lv. 18,moraliter 
marg.| marg.| {1063} † a Mulier non, etc. Moraliter mulier succumbit iumento, quando{1064} discipulus mollis et effeminatus doctori pestifero se subiicit, et per talem doctrinam discipulus iumentis insipientibus computatur, et similis illis efficitur.
Numérotation du verset Lv. 18,Additio 1 
marg.| marg.| {1057} In capitulo 18. ubi dicitur in postilla Que faciens homo vivet in eis. Cum hic dicitur : Que faciens homo vivet in eis, non videtur intelligendum de vita nature. Nam licet verum sit, quod in statu veteris testamenti prosperitas et adversitas filiorum Israel communiter sequebatur ex obedientia vel inobedientia eorum respectu mandatorum Dei, hoc tamen erat in universali respectu totius populi, non autem respectu cuiuslibet persone singularis. Multi enim iusti etiam in illo tempore affligebantur et persecutiones patiebantur, ut patet de Iosia rege, et Ieremia, et aliis. Unde quia hic loquitur singulariter dicens : Que faciens homo vivet in eis, intelligendum est de vita gratie vel glorie, prout in postilla sequitur : Non autem de vita nature, iuxta illud Eccl. 9.a. Universa eque eveniant iusto et impio, etc.
Numérotation du verset Lv. 18,Additio 2 
prol.| {1064} In eodem capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Omnis anima id est omnis homo peribit de modio populi sui per iudicium humanum.
prol.| Non est intelligendum quod ubicumque dicitur in lege : Peribit de medio populi sui, quod talis transgressor per iudicium humanum interficiatur, si fuerit convictus, esset enim valde durum dicere, quod per comestionem modici adipis vel sanguinis, aut per inventionem modici fermenti in alicuius domo in Paschate, condemnaretur homo sententia capitali, unde secundum Hebreos numerantur in lege Mosaica 36. casus in quibus dicitur : Peribit vel interibit de populo suo, quorum aliqui sunt in quibus iudicio humano convicti erant rei morte corporali, alii vero non sic, sed semper relinquebantur iudicio divino. Qui autem sint isti casus, vel illi, esset longum enarrare et superfluum, cum iam ista que pro maiori parte iudicialia sunt, cessent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_18)

Notes :