Nicolaus de Lyra

Capitulum 3

Numérotation du verset Lv. 3,1 

Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio,
et de bobus voluerit offerre marem
sive feminam
immaculatam1
1 immaculatam Rusch ] immaculata Weber
offeret coram Domino
Numérotation du verset Lv. 3,2 

ponetque manum
super caput victime sue que immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotis2 sanguinem per altaris circuitum3
2 sacerdotis] sacerdotes Weber |
3 altaris circuitum] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 3,3 

et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino4 adipem
4 Domino] Domini Weber
qui operit vitalia
et quicquid pinguedinis est intrinsecus5
5 est intrinsecus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,4 

duos renes
cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 3,5 

adolebuntque ea super altare
in holocaustum lignis
igne
supposito in oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Lv. 3,6 

si vero de ovibus fuerit eius oblatio
et pacificorum hostia sive masculum
sive feminam
obtulerit immaculata
erunt omnia6
6 omnia] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,7 

si agnum obtulerit coram Domino
Numérotation du verset Lv. 3,8 

ponet manum
suam7 super caput victime sue que immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
7 suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,9 

et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem
et caudam
totam
Numérotation du verset Lv. 3,10 

cum renibus et pinguedinem que operit ventrem atque universa vitalia
et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque
iecoris cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 3,11 

et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis
et oblationis Domini
Numérotation du verset Lv. 3,12 

si capra
fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Numérotation du verset Lv. 3,13 

ponet
manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
Numérotation du verset Lv. 3,14 

tollentque ex ea in pastum ignis
dominici adipem
qui operit ventrem
et qui tegit universa vitalia
Numérotation du verset Lv. 3,15 

duos renunculos cum reticulo quod8 est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
8 quod] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 3,16 

adolebitque ea super altare sacerdos9 in alimoniam ignis et suavissimi odoris. Omnis adeps
9 super altare – sacerdos] inv. Weber
Domini erit
Numérotation du verset Lv. 3,17 

iure perpetuo
in generationibus
et cunctis habitaculis vestris
nec adipem10
10 adipem] scrips. , adipē Rusch, adipes Weber
nec sanguinem
omnino comedetis.

Capitulum 3

Numérotation du verset Lv. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {925} .1. Quod si hostia, etc. Hic agitur de sacrificio, quod fiebat pro beneficii impetratione : et si illud beneficium iam erat obtentum, tale sacrificium habebat rationem gratiarum actionis, si autem obtinendum habebat rationem postulationis, et ideo vocabatur hostia pacifica, quia quando Deus exhibet beneficium homini, videtur ei pacificatus. Similiter homo percipiens beneficium postulatum pacificatur in animo, quia completur suum desiderium. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod vocabatur hostia pacifica, eo, quod facit pacem, reddendo cuilibet quod suum est scilicet Deo et homini cuius est oblatio, et sacerdoti offerenti, quia huius sacrificii una pars incendebatur ad honorem divinum, ut habetur infra. Alia autem cedebat in usum sacerdotis scilicet armus dexter, et pectusculum, et etiam lingua cum genis, et ut dicit Rabbi Salomon cetere carnes erant offerentium. Ex hoc etiam patet, quod tale sacrificium non poterat {926} fieri de avibus sicut sacrificium holocausti fieri poterat, ut fuit dictum 1. capitulo quia hoc sacrificium dividebatur in tres partes. aves vero in sacrificiis non dividebantur, ut habetur Gn. 15 capitulo Et ideo hostia pacifica fiebat de bobus, vel ovibus, vel capris, et secundum hoc istud cap dividitur in tres partes : secundaibi : Si vero de ovibus tertiaibi : Si capra fuerit. et quarto ponitur corrolarium ratione dictorum in hoc capitulo, ibi : Omnis adeps. Prima pars patet ex dictis in hoc capitulo et supra, quia in diversis sacrificiis eadem frequenter repetuntur, ut patet in littera. Aliqua tamen vocabula sunt exponenda.
marg.| .2. Marem sive, etc. Istud sacrificium non erat ita perfectum sicut sacrificium holocausti, ideo in isto poterat non solum masculus sed etiam femina offerri.
marg.| .3. Adipem, etc. Adeps est pinguedo existens in interioribus partibus animalis. Arvina vero est pinguedo que est exterius inter cutem et carnem, que in porco vocatur lardus. Unum tamen vocabulum frequenter ponitur pro alio.
Numérotation du verset Lv. 3,ad litteram 
marg.| marg.| {927} .1. Duos renes id est renunculos, et sic est in hebreo, et ideo littera videtur hic corrupta vitio scriptorum, et in sequentibus ubi ponitur renes pro renunculos, quia renes non cremabantur cum adipe, sed renunculi. Dicunt tamen aliqui, quod hic per renes secundum litteram nostram intelligitur quedam pinguedo existens circa renes.
marg.| .2. Quo teguntur illa. Quedam membra sunt adiacentia renibus dicta ab ilion, quod est intestinum, et inde dicitur iliaca passio.
marg.| .3. Et reticulum. Quia quidam adeps est factus ad modum retis.
marg.| .4. Iecoris. In hebreo habetur epatis, et sic communiter exponunt doctores.
marg.| .5. Cum renunculis. Repetitio est eiusdem quod predictum est. Intellectus igitur huius littere est ; quod pinguedo debebat auferri de partibus interioribus predictis, et incendi super altare cum renunculis.
marg.| .6. Si vero de. Hic agitur de hostia pacifica de ovibus.
marg.| .7. Si agnum   obtulerit   . Licet autem hostia pacifica fieret de mare et femina, {928} et non solum modo de iuvenibus sed etiam de arietibus et ovibus magnis, tamen ponitur hic exemplum de agno, quia talis hostia pacifica frequentius fiebat, et ideo quod dicitur hic de modo oblationis et immolationis agni, intelligendum est etiam de aliis.
marg.| .8. Immolabitur in vestibulo tabernaculi id est in atrio quod erat ante tabernaculum.
marg.| .9. Et pinguedine, que   operit   ventrem. Non a parte exteriori sed interiori. Cetera patent ex predictis.
marg.| .10. Si capta. Hic consequenter ponitur oblatio pacifica, que fit de capra.
marg.| .11. Immolabitque   eam in introitu tabernaculi id est in atrio quod erat ante introitum tabernaculi. Cetera patent ex dictis.
marg.| .12. Omnis adeps. Hic infert corrolarium, quibus in precedentibus dixit adipem esse incendendum ad honorem divinum, ideo concludit generaliter : Omnis adeps Domini erit iure perpetuo id est incendetur ad honorem Domini, hoc tamen intelligendum est de sacrificiis.
prol.| {929}
Numérotation du verset Lv. 3,ad litteram 
marg.| .1. Nec   adipem   nec   sanguinem   omnino comedetis. Occasione huius dicti sunt varie opiniones de comestione adipis. Dicunt enim aliqui, quod hoc tantum intelligendum est de animalibus immolatitiis scilicet adipe bovis, ovis, et capre. Adeps enim animalis morticini et capti a bestia cedebat in varios usus Iudeorum, ut pote ad lucernas vel unctiones et huiusmodi, ut habetur infra 7. capitulo Adeps vero animalis liciti ad comedendum, non tamen ad offerendum, poterat comedi, secundum quod habetur infra 17. capitulo ubi dicitur quod si aliquis venatione vel aucupio feram vel autem acceperit, dum tamen esset fera licita ad comedendum, ut cervus poterat comedi, ita tamen quod prius sanguis effunderetur, et sic de tali bestia vel ave videtur esus sanguinis tantum esse prohibitus, et per consequens adeps poterat comedi, et eodem modo sentiendum videtur de aliis animalibus immolatitiis, tamen licitis ad esum. Confirmatur etiam hoc dictum, quia moderni Iudei sic utuntur. Alii vero dicunt quod esus adipis erat generaliter Iudeis prohibitus, per illud quod dicitur hic : Nec sanguinem nec adipem omnino comedetis, ita quod uniformiter prohibeatur hic esus sanguinis et adipis. Esus autem sanguinis generaliter erat prohibitus de omnibus animalibus, etiam secundum Iudeos, et ideo idem videtur dicendum de adipe. Qui autem vult tenere hanc viam, que est consona textui in hoc loco potest dicere ad id quod obiicitur de adipe animalis venatione capti, quod hoc non arguit propositum, sed magis oppositum, quia Dt. 12. dicitur quod in locis longinquis a Hierusalem poterant occidi et comedi etiam animalia immolatitia, de quibus dicitur ibidem : Sicut comeditur capra et cervus, ita vesceris eis, absque esu duntaxat sanguinis. Ex quo concluditur. quod {930} si argumentum inductum pro eis valet, quod etiam de adipe animalis immolatitii in casu isto poterat comedi, quod ipsi negant. et pari ratione de adipe aliorum debent negare. Quod autem obiicitur de esu Iudeorum moderni temporis, non valet, quia a tempore Christi doctores Iudeorum multe illicita in lege relaxaverunt, et multa licita restrinxerunt, male interpretantes scripturam, ut habetur a salvatore Marci 7. Si autem velit aliquis tenere primam viam, habet consequenter dicere, quod illud quod hic dicitur : Nec adipem omnino comedetis ; non est intelligendum sic generaliter, de sanguine, sed est referendum ad adipem animalium immolatitiorum, de quorum immolatione littera precedens loquitur. Et huic dicto consonat illud quod habetur infra 7 capitulo Adipem ovis, et bovis, et capre non comedetis, et sic adipes aliorum animalium videntur concessi ad esum. Sciendum tamen, quod secundum utranque opinionem esus sanguinis et adipis prohibetur, duplici ratione. Una est pro vitatione idololatrie, quia idololatra adipes suarum hostiarum comedebant, secundum quod dicitur Dt. 32.a. De quorum victimis comedebant adipes, etc. De sanguinem bibebant similiter. Alia est, quia sicut dictum est supra de illis potissime debebat fieri Deo oblatio, quibus vita humana maxime sustentatur, sanguis autem est huiusmodi, in quo consistit vita animalium, adeps etiam causatur ex abundantia nutrimenti quo vita sustentatur, et ideo ut homines recognoscerent se habere a Deo vitam et sustentationem, adeps ad honorem Domini cremabatur, et sanguis ad crepidinem altaris effundebatur. Item prohibebatur esus sanguinis, ne si sanguinem altaris licite comederent, effusionem humani sanguinis non abhorrerent, ad quem Iudei erant proni. Similiter esus adipis provocat ad luxuriam, et ideo prohibitus fuit Iudeis, qui erant proni ad ipsam.
Numérotation du verset Lv. 3,moraliter 
marg.| marg.| {925} .1. Quod si   hostia etc. Per hanc autem hostiam allegorice Christus intelligitur, nam per ipsum tanquam per hostiam pacificam Deus pater pacificavit ea que in celis sunt et in terris, ut dicitur Col. 1. Hostia vero pacifica fiebat in lege de bobus, ovibus et capris, per que omnis figurabatur oblatio Christi facta in cruce, sicut unum perfectum per multa imperfecta. Figuratus enim fuit per hostiam factam de bove, propter eius fortitudinem laborantem, et per hostiam de ove, propter innocentiam perseverantem, propter quod in hoc sacrificio ponebatur cauda, que perseverantiam significat, sicut dicit Greg. homi. {926} 15. In cauda quippe finis est corporis. Et ille bene immolat, qui sacrificium boni operisusque ad finem debite perducit actionis. Item significatur per hostiam de capra, propter carnem Christi similem carni peccatrici. Rom. 8.a. Misit filium suum in similitudinem carnis peccati.
prol.| Moraliter. autem nos Deo hostiam pacificam de bove offerimus, cum fortitudinem nostram in divinis laboribus exercemus. Sed de ove cum cauda hostiam facimus, cum in innocentia perseveramus. De capris vero hostiam pacificam offerimus, cum carnem propriam ad peccata pronam per penitentie rigorem coarctamus, In fine vero huius c. ubi dicitur.
Numérotation du verset Lv. 3,moraliter 
marg.| marg.| {927} .12. Omnis adeps, etc. Esus adipis et sanguinis generaliter prohibetur, Per adipem vere bonum temporale et etiam spirituale designatur. Divites enim temporaliter dicuntur pingues, similiter {928}donum gratie pinguedo nominatur Ps. lxii.b. Sicut adipe, et pinguedine repleatur anima mea, etc. Ille igitur adipem comedit. qui bono temporale vel spirituale suis meritis et non Deo attribuit. Similiter sanguinem comedere, est labore alieno iniuste vivere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_3)

Notes :