Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset Lv. 26,1 

Ego Dominus Deus vester1. Non facietis vobis idolum et sculptile
1 Ego Dominus Deus vester] hic explicit capitulum 25 Rusch
nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum
ego
enim sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 26,2 

custodite sabbata mea
et pavete ad sanctuarium meum
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 26,3 

si in preceptis meis
ambulaveritis
et mandata mea
custodieritis
et feceritis ea,
dabo vobis pluvias
temporibus suis
Numérotation du verset Lv. 26,4 

et terra
gignet germen suum
et pomis
arbores replebuntur
Numérotation du verset Lv. 26,5 

apprehendet messium tritura vindemiam
et vindemia occupabit sementem
et comedetis
panem vestrum in saturitate2
2 saturitate] saturitatem Weber
et absque pavore habitabitis in terra vestra
Numérotation du verset Lv. 26,6 

dabo
pacem
in finibus vestris
dormietis
et non erit qui exterreat
auferam malas bestias
et gladius
non transibit terminos vestros
Numérotation du verset Lv. 26,7 

persequemini
inimicos vestros
et corruent coram vobis
Numérotation du verset Lv. 26,8 

persequentur quinque
de vestris centum alienos
et centum
ex vobis decem milia
cadent inimici vestri
gladio
in conspectu vestro3
3 gladio - in conspectu vestro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,9 

respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini
et firmabo
pactum4
4 pactum] + meum Weber
vobiscum
Numérotation du verset Lv. 26,10 

et5 comedetis vetustissima veterum
5 et] om. Weber
et vetera
novis
supervenientibus
proicietis.
Numérotation du verset Lv. 26,11 

Ponam
tabernaculum meum
in medio vestri
et non abiciet vos anima mea.
Numérotation du verset Lv. 26,12 

Ambulabo inter vos
et ero vester Deus
vosque eritis mihi populus6.
6 mihi populus] populus meus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,13 

Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos
de terra Egyptiorum
ne serviretis eis
et qui confregi catenas
cervicum vestrarum ut incederetis erecti
Numérotation du verset Lv. 26,14 

quod si non audieritis me
nec feceritis
omnia mandata mea
Numérotation du verset Lv. 26,15 

si spreveritis
leges meas et iudicia mea contempseritis
ut non faciatis ea que a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
Numérotation du verset Lv. 26,16 

ego quoque hec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate
et ardore
qui conficiat oculos vestros
et consumat animas vestras7
7 vestras] om. Weber
frustra
seretis sementem
que ab hostibus
devorabitur
Numérotation du verset Lv. 26,17 

ponam faciem meam
contra vos et corruetis coram hostibus vestris
et subiciemini
his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
Numérotation du verset Lv. 26,18 

sin autem nec sic obedieritis mihi
addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,19 

et conteram superbiam duritie vestre daboque celum vobis desuper
sicut ferrum et terram eneam
Numérotation du verset Lv. 26,20 

consumetur in cassum labor vester
non proferet terra
germen
nec arbores
poma
prebebunt
Numérotation du verset Lv. 26,21 

si ambulaveritis ex adverso mihi
nec volueritis audire me addam plagas vestras
usque in septuplum
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,22 

emittamque in vos bestias agri
que consumant8 vos et pecora vestra
8 consumant] + et Weber
et ad paucitatem
cuncta redigant deserteque fient9 vie vestre
9 fient] fiant Weber
Numérotation du verset Lv. 26,23 

quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi
Numérotation du verset Lv. 26,24 

ego quoque contra vos adversus incedam
et percutiam vos septies
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,25 

inducamque super vos gladium
ultorem
federis mei cumque confugeritis in urbes
mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus
Numérotation du verset Lv. 26,26 

postquam confregero baculum panis vestri
ita ut decem mulieres
in uno clibano
coquant panes
et reddant eos ad pondus10
10 pondus] + et comedetis Weber
et non saturabimini
Numérotation du verset Lv. 26,27 

sin autem nec per hec audieritis me
sed ambulaveritis contra me
Numérotation du verset Lv. 26,28 

et ego
incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis
propter peccata vestra
Numérotation du verset Lv. 26,29 

ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum11 et filiarum vestrarum
11 vestrorum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,30 

destruam excelsa vestra
et simulacra
confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum
et abominabitur vos anima mea
Numérotation du verset Lv. 26,31 

in tantum ut urbes vestras
redigam in solitudinem et deserta
faciam sanctuaria vestra
nec recipiam
ultra odorem suavissimum
Numérotation du verset Lv. 26,32 

disperdamque
terram vestram
et stupebunt
super ea inimici vestri
cum habitatores illius
fuerint
Numérotation du verset Lv. 26,33 

vos autem
disperdam12 in gentes
12 disperdam] dispergam Weber
et evaginabo post vos gladium
eritque terra vestra deserta
et civitates vestre13 dirute
13 vestre] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,34 

tunc placebunt terre
sabbata sua cunctis diebus solitudinis sue.
Quando fueritis
Numérotation du verset Lv. 26,35 

in terra hostili
sabbatizabit
et requiescet
in sabbatis solitudinis sue eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
Numérotation du verset Lv. 26,36 

Et qui de vobis remanserint
dabo pavorem
in cordibus eorum in regionibus hostium
terrebit eos sonitus
folii volantis
et ita fugient
quasi gladium
cadent nullo persequente14
14 persequente] sequente Weber
Numérotation du verset Lv. 26,37 

et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes
nemo vestrum audebit inimicis15 resistere
15 audebit inimicis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 26,38 

peribitis inter gentes et hostilis vos terra
consumet
Numérotation du verset Lv. 26,39 

quod si et de his aliqui remanserint
tabescent
in iniquitatibus suis in terra
inimicorum suorum
et propter peccata patrum suorum
et sua affligentur
Numérotation du verset Lv. 26,40 

donec confiteantur
iniquitates suas et maiorum suorum
qui16 prevaricati sunt in me
16 qui] quibus Weber
et ambulaverunt
ex adverso mihi
Numérotation du verset Lv. 26,41 

ambulabo
igitur et ego contra eos et inducam illos
in terram hostilem
donec erubescat
incircumcisa mens eorum
tunc orabunt pro iniquitatibus17 suis
17 iniquitatibus] impietatibus Weber
Numérotation du verset Lv. 26,42 

et recordabor federis mei
quod pepigi cum Iacob
et Isaac
et Abraham
terre quoque memor ero
Numérotation du verset Lv. 26,43 

que cum relicta fuerit ab eis complacebit
sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos
ipsi vero
rogabunt pro peccatis suis
eo quod abiecerint iudicia mea
et leges meas
despexerint
Numérotation du verset Lv. 26,44 

at18 tamen etiam cum essent in terra hostili
18 at] et Weber
non penitus abieci eos
nec19 sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis
19 nec] neque Weber
ego enim sum Dominus Deus eorum
Numérotation du verset Lv. 26,45 

et recordabor federis mei pristini
quando eduxi eos de terra Egypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum. Ego Dominus Deus hec sunt precepta
atque iudicia
et leges
quas dedit Dominus
inter se et inter filios Israel
in monte Sinai
per manum Moysi.

Capitulum 26

Numérotation du verset Lv. 26,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 21rb [... ]
Numérotation du verset Lv. 26,ad litteram 
marg.| {1.1133} .1. Ego dominus. Postquam actum est de solennitatibus que pertinent ad cultum divinum, hic consequenter inducitur populus ad observantiam earum, Et hoc quadrupliciter. Primo per prohibitiones, secundo per promissiones, ibi : Ego dominus, si in preceptis etc. Tertio per comminationes, ibi : Quod si non audieritis me. Quarto per consolationes, ibi : Quod si et de his, Circa primum prohibet idololatriam, ut inducatur populus ad observantiam cultus divini, cum dicitur : Ego dominus Deus vester, cui cultum latrie debetis et nulli alteri. Ideo subditur :
marg.| .2. Non facietis scilicet opere fusili. et sic prohibet idolatriam in idolis metallicis.
prol.| {1.1134} .3. Et sculptile scilicet per dolationem, et sic prohibet idolatriam in statuis ligneis.
marg.| .4. Nec titulos erigetis etc. id est altaria pro idolatria.
marg.| .5. Nec   insignem   . In quo prohibetur idolatria in imaginibus lapideis.
marg.| .6. Custodite id est solennitates que vocantur sabbatha, quia in eis erat cessatio ab operibus servilibus, ut patet ex supradictis.
marg.| .7. Et pavere ad sanctuarium id est habete reverentiam ad ipsum et non ad idolatrie locum.
marg.| .8. Ego dominus. Hic consequenter inducitur populus ad observantiam predictorum per promissiones bonorum si ea observaverint, et primo promittitur eis ubertas terre, cum dicitur.
marg.| .9. Dabo vobis pluvias temporibus suis id est competentibus ad fructificationem terre nascentium.
prol.| {1.1135}
Numérotation du verset Lv. 26,ad litteram 
marg.| .1. Apprehendet messium tritura vindemiam. Hoc est dictum, tanta erit copia bladi, quod non poterit colligi ante tempus vindemie. Secundo promittitur eis securitas ab hoste, cum dicitur.
marg.| .2. Et absque pavore   habitabitis etc. Quia sine securitate fertilitas parum {1.1136} aut nihil valet.
marg.| .3. Auferam   malas bestias etc. ita quod non nocebunt personis vestris, nec bonis. Tertio promittitur eis fertilitas in prole, cum dicitur.
marg.| .4. Respiciam. sicut promissum fuit Abrahe, Gn. 15. Ideo subditur : Et firmabo pactum meum vobiscum.
prol.| {1.1137}
Numérotation du verset Lv. 26,ad litteram 
marg.| .1. Comedetis   vetustissima id est fructus terre ita abundabunt, et tam bone collectionis et maturitatis erunt, quod possent valde diu servari et comedi a vobis, sed dimittetis propter novos supervenientes. Quarto promittitur eis divina familiaritas cum sua protectione, cum dicitur.
marg.| .2. Ponam. Ubi per signa evidentia apparebit effectus penitentie mee in responsionibus divinis et consimilibus.
marg.| .3. Et non. quasi abominabiles, imo habebit vos valde amabiles.
marg.| .4. Ambulabo   . protegendo et consolando.
marg.| .5. Et ero. per verum spiritualem cultum.
marg.| .6. Confregi id est abstuli a vobis durissimam servitutem Egypti, qua tenebamini astricti.
marg.| .7. Ut   incederetis   . Modus enim depressorum est incedere, inclinato capite, et quando liberantur.
prol.| {1.1138} .8. Quod si. Hic consequenter inducitur populus per comminationes et comminatur eis dominus quatuor mala, si non servaverint predicta, et hoc contra quatuor bona, que sunt observantibus promissa. Promiserat enim observantibus securitatem ab hostibus. Et ideo non observantibus primo comminatur impugnationem hostium, cum dicitur quod si non audieritis, etc. Sequitur :
marg.| .9. Visitabo   . proveniente ex incursu hostium, unde subditur :
marg.| .10. Frustra. que ab hostibus devorabitur.
marg.| .11. Ponam faciem meam id est intentionem ad vos persequendum. ideo subditur, Et corruetis coram hostibus vestris, et subditur :
marg.| .12. Fugietis   nemine persequente   . Ex nimio pavore, quod est valde turpe. Secundo contra fertilitatem quam promiserat servantibus mandata, comminatur non servantibus sterilitatem, cum dicitur.
marg.| .13. Sin autem nec sic obedieritis mihi   addam correptiones id est penas vos affligentes.
prol.| {1.1139}
Numérotation du verset Lv. 26,ad litteram 
marg.| .1.  Septuplum id est perfecte, quia septenarius numerus perfectionem significat. .2.   Daboque celum   vobis desuper sicut fer. Quia nec ros, nec pluvia descendet inde super terram fecundandam. .3.   Et   terram   eneam id est siccam, et omnino infructuosam. Tertio cum dicitur.
marg.| .4.  Si ambulaveritis, etc. Contra fecunditatem prolis comminatur eis paucitatem plebis. unde sequitur : .5.   Emittamque   in vos bestias agri id est feroces. .6.   Que consumant vos.   Deserteque fiant   vie vestre. propter paucitatem habitatorum in terra. Et non solum comminatur eis paucitatem ex devoratione bestiarum, sed etiam ex gladiis inimicorum. unde subditur : .7. In   ducamque etc.   super id est transgressorem federis mei.
marg.| .8. Cumque   confugeritis in urbes. a facie gladii.
marg.| .9. Mittam pestilentiam in medio vestri. Ita quod non poteritis ibi salvari, sed pre nimia miseria et fame cogemini vos tradere hostibus vestris. .10.   Postquam   confregero baculum panis id est sustentamentum cibi.
marg.| .11. Ita ut decem mulieres, etc. id est ita parum habebunt de pasta, quod unus parvus clibanus sufficiet pro decem domibus. .12.   Et reddant {1.1140}   eas ad   pondus id est distribuant in domibus suis ad pondus propter paucitatem. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod in hoc comminatur eis dominus corruptionem bladi et paste, intantum, quod panes inde formati in furno positi, frangerentur in partes minutas, que extracte de furno dividerentur ad pondus, ut quelibet mulier haberet partem suam debitam. Ulterius comminatur eis paucitatem causatam ex seipsis, cum dicitur : Sin autem nec etc. Sequitur : .13.   Ut comedatis carnem filiorum. Quod fuit impletum in obsidione Samarie, ut habetur 4Rg. 6. et in obsidione Hierusalem per Titum et Vespasianum, ut dicit Iosephus libro de Iudaico bello. Quartoibi : .14.   Destruam excelsa vestra. Contra divinam familiaritatem quam promiserat observantibus mandata eius, comminatur eis subtractionem sui auxilii, et totalem delectionem, cum dicitur, Destruam excelsa vestra id est loca alta in quibus idolis immolatis. .15.   Et abominabitur vos anima mea. Subtrahendo effectum presentie, etiam a templo. ideo subditur : Et deserta faciam sanctuaria vestra.
marg.| .16. Nec recipiam ultra odorem suavissimum id est sacrificia que{1.1141} tempore obedientiam tantum fuerunt mihi odorifero et placita.
Numérotation du verset Lv. 26,ad litteram 
marg.| .1. Et stupebunt super ea inimici vestri. De tanta abiectione vestra.
marg.| .2. Vos autem disperdam in gentes. Quod adimpletum est, quando rex Assyriorum transtulit Iudeos, et in civitatibus eorum habitare fecit extraneos, ut habetur 4. Regum. xvii. Comminatur etiam persecutionem et abiectionem in terra aliena, cum dicitur : Vos autem disperdam in gentes, et evaginabo post vos gladium.
marg.| .3. Tunc placebunt terre sabbatha. Tunc enim quiescet a cultura propter defectum habitantium, eo quod tempore quietis ipsius, scilicet anno septimo et quinquagesimo non permittebatur quiescere propter cupiditatem Iudeorum, et ideo tunc reddetur sibi quies maior, et prolixilior {1.1142} quam fuerit subtracta.
marg.| .4. Terrebit eos sonitus folii volantis. Quia homines in terrore positi ad modicum fremitum credunt adesse adversariorum impetum.
marg.| .5. Cadent nullo persequente, etc. Quia homines ex terrore fugientes frequenter cadunt in precipitia, et aliquando cadunt mutuis gladiis non distinguentes socios ab adversariis, ut habetur Iudicum vii scilicet de fugientibus coram Gedeone et sociis eius.
marg.| .6. Quod et si de his aliqui remanserint. Hic consequenter inducitur populus ad observantiam mandatorum per consolationes, quia quantuncumque fuerint abiecti, si aliqui remanserint, et afflictione dante eis intellectum peccata sua recognoverint, et pro ipsis oraverint, promittitur eis divina consolatio. unde subditur : Tunc orabunt.
marg.| .7. Terre quoque memor ero. Reducendo ibi habitatores suos. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset Lv. 26,moraliter 
marg.| marg.| {1.1133} .2. Non facietis, etc. Illa, que ponuntur in huius capituli principio superius sunt posita usqueibi :
marg.| .8. Si in preceptis meis ambulaveritis. Ubi observantibus Dei mandata promittuntur bona temporalia, sub quibus intelliguntur bona spiritualia principaliter esse promissa. Cuius ratio est, quia Dei premium principaliter intentum, non est minus bonum, sed maius quam opus meritorium. Nam finis melior est his que sunt ad finem, bonum autem temporale minus bonum est quam opus meritorium, propter quod sub bonis temporalibus hic promissis{1.1134} intelliguntur bona spiritualia principaliter promissa, cum dicitur.
marg.| .9. Dabo vobis pluvias id est doctrinas salutiferas. Dt. 32.b. Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum.
marg.| † Temporibus suis. Quia tempus est loquendi, et tempus docendi, Eccles. 4.b.
marg.| † Et terra gignet germen. Per terram intelligitur corpus humanum, quod fuit de terra formatum, ut dicitur Gn. 1.b. igitur terra gignet germen suum, quando corpus humanum exercitatur per opus meritorium.
Numérotation du verset Lv. 26,{1.1135} 
moraliter
marg.| .1. Et pomis arbores replebuntur id est vires anime interiores bonis actibus interioribus applicantur.
marg.| .1. Apprehendet messium tritura vindemiam. messes intelliguntur Gentiles. unde dicit salvator de Gentilibus Ioan. 4.d. Ecce regiones iam albe sunt ad messem. Per vindemiam vero significatur conversio generalis Iudeorum. Is. 5.b. Vinea Domini exercituum domus Israel. Quam conversionem precessit communis conversio Gentilium significata per trituram messium. Quia tamen ante Gentiles aliqui de Iudeis fuerunt conversi, scilicet apostoli ad predicationem Christi, et plures alii ad predicationem Petri, ut patet Act. 2. et 4. Ideo subditur :
marg.| † Et vindemia occupabit sementem. Et hoc est quod dicit Apostolus, Rom. 11.a. Cecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et bene ex parte et non ex toto. Nam aliqui Iudei illuminati fuerunt per Christi fidem ante Gentiles, sed communis conversio Gentilium precedit communem conversionem Iudeorum.
marg.| † Comedetis panem vestrum in saturitate. Hic est panis Eucharistie, qui dat hic plenitudinem gratie, et postea dabit sacietatem glorie.
prol.| {1.1136} .2. Et absque pavore habitabitis in terra vestra. Nam primitiva ecclesia fideles saltem quo ad multos, persecutionibus non terrebantur, sed magis consolabantur. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
marg.| † Dabo pacem in finibus vestris scilicet cordis, de qua dicitur Luce 2.b. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis.
marg.| .3. Auferam malas bestias id est demonum furias, quorum per Christum restricta est potestas.
marg.| .3. Et gladius id est demonum virtus non prevalebit super vos. Potest aut aliter exponi littera ab illo loco, absque pavore habitabitis in terra, de terra viventium, ubi non est pavor hostium sed etiam ibi pax, que exuperat omnem sensum, infernales etiam bestie non habent ibi accessum, nec per consequens timetur ibi gladius eorum.
marg.| † Persequemini id est demones.
marg.| † Coram vo. Fugientes. Iac. 4.b. Resistite diabolo et fugiet a vobis. Potest hoc etiam exponi de Apostolis et aliis viris sanctis, qui fugabant demones a corporibus obsessis.
marg.| .4. Respiciam. oculo, scilicet clementie.
marg.| † Et crescere. Quod patet impletum in multiplicatione ecclesie.
Numérotation du verset Lv. 26,{1.1137} 
moraliter
marg.| .1. Comedetis id est accipietis vobis illa que promissa fuerunt antiquis patribus. Unde dicit Christus apostolis, Lc. 10.d. Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis, et non viderunt.
marg.| .1. Et   vetera   . per vetera significantur bona terrena, que promittebantur in veteri testamento Is. 1.e. Si audieritis me, bona terre comedetis. per nova vero intelliguntur bona spiritualia et celestia, que promittuntur in novo, Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Tempore vero novi testamenti multi a se abiiciunt bona terrena et temporalia, ut consequantur spiritualia et eterna, ut manifeste patet in pauperibus religiosis.
marg.| .2. Ponam id est ecclesiam meam, de qua dicitur Apoc. xxi.a. Ecce tabernaculum dei cum, etc.
marg.| .3. Et non. societatem vestram refugiendo, Mt. ult. d. Ecce vobiscum {1.1138} sum etc.
marg.| .8. Quod si. hic consequenter transgressoribusmandatorum suorum Deus comminatur mala temporalia, sub quibus intelliguntur mala spiritualia, cum dicitur.
marg.| .9. Visitabo vos. subtrahendo a vobis bona gratie et glorie.
marg.| † Et ardore. permittendo accendi in vobis ignem concupiscentie, et postea ignem gehenne.
marg.| .10. Frustra id est frustra facietis opus bonum de genere.
marg.| † Ab hostibus devorabitur id est a demonibus, propter finem intentionis perverse, quia bonum illud non facietis propter Deum, sed propter finem malum.
marg.| † Et corruetis coram hostibus id est coram demonibus, qui facient vos ruere de peccato in peccatum, et finaliter in infernum.
marg.| † Fugietis nemine per se id est peccabitis ex vestra malitia abs. que tentatione alia.
Numérotation du verset Lv. 26,{1.1139} 
moraliter
marg.| .2. Daboque   celum   vobis etc.   sicut id est subtraham a vobis misericordie mee teneritudinem.
marg.| .3. Et terram. Nam ad subtractionem divine gratie sequitur mentis obstinatio, que per terram eneam designatur.
marg.| {1.1140} marg.| † Consumetur incassum labor. Quia sine gratia non valet exercitium corporis vel mentis in operibus de genere bonis, propter quod sequitur :
marg.| † Non proferet. Que de facili possunt applicari, ideo dimitto et ad prolixitatem vitandam.
Numérotation du verset Lv. 26,Additio 1 
marg.| marg.| {1.1143} In capitulo 26. ubi dicitur in postilla : Ponam tabernaculum meum in medio vestri. Licet planus sensus littere huius quod dicitur : Ambulabo inter vos, possit intelligi, scilicet vos protegendo et consolando prout in postilla, tamen ulteriori sensu intelligitur et magis proprie, cum Deus in carne assumpta erat ambulaturus gressibus corporalibus inter illos, et sic illa promissio fuit impleta in adventu Christi, quando Christus in propria persona divina ambulavit inter filios Israel, et erat eis Deus, scilicet apostolis cum quibus conversabatur qui eum confitebantur, dicentes : Tu es Christus filius Dei vivi. Unde super illud verbum : Ambulabo inter vos. Glo. Homo factus. unde, hic est Deus noster, et non reputabitur alius ab eo, post hec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est. Hec in glo. Que non est estimanda mystica expositio, sed litteralis. Nam ex hoc quod dicitur : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, iam intelligebatur ambulatio divina cum eis, dando divina responsa, et protegendo et consolando, prout supra fuit tactum Ex. In additione 33. Que quidem ambulatio ibidem dicitur. Cum eis. cum Moyses hec petendo diceret : Obsecro domine, ut gradiaris nobiscum. hic autem non dicitur sic : sed ambulabo inter vos, et ero Deus vester, quasi manifeste innuens, quod ambularet inter eos quasi unus ex eis, scilicet verus homo, et cum hoc tamen esset verus Deus. unde subiungit : Et ero Deus vester. Et notandum quod Rabbi Moyses Gerundensis in sua expositione multa de hoc tradidit, inter que sic dicit, Quod in futuro tempore, scilicet Messie pueri Israelitici sunt demonstraturi Deum digito, iuxta illud, Isaie 25 capitulo Ecce Deus noster iste, expectavimus eum. Item et antiqui nostri dixerunt, futurum est, quod Deus exercebitur cum iustis in hoc seculo in futuro tempore, scilicet tempore Messie. Que quidem promissionis numquam fuerunt implete, sed implebuntur in tempore perfectionis. Hec ille. Que quidem verba manifeste consonant Catholice veritati, secundum quam verus Messias, qui est verus Deus, demonstratus fuit digito a pueris Hebreorum in die ramorum palmarum, at habetur Mt. 21. Qui quidem Christus sepe exercitatus est, et conversatus cum iustis, scilicet cum apostolis tanquam verus homo. Que quidem promissiones prout iste autor confitetur, numquam fuerunt implete tempore veteris testamenti, sed spectabant impleri tempore Messie. Utinam iste autor intellexisset seipsum, ut bene ageret.
Numérotation du verset Lv. 26,Additio 2 
prol.| In capitulo 26. ubi dicitur in postilla : Quod si audieritis me. Hic consequenter inducitur populus per comminationes, etc.
prol.| Iste maledictiones comminatorie, que in hoc capitulo continentur prout communiter exponuntur, sunt, prophetice, quia omnia penalia hic contenta contigerunt illi populo in diversis et variis temporibus. Sed circa hoc est advertendum, quod infra Dt. 28. ponuntur alie maledictiones seu comminationes, que in multis assimilantur istis, et inter utrasque secundum Rabbi Moyses Gerundensis qui inter omnes expositores Hebreorum de hac materia magis proprie scripsit, est quedam differentia non modi, cum attendenda, scilicet quod comminationes prophetice in hoc capitulo contente pertinent ad captivitatem Babylonicam, in qua fuerunt plenarie Comminationes vero contente in Dt. 28. pertinent ad captivitatem Romanam, in qua fuerunt plenarie implete, et in qua etiam hodie secundum{1.1144} ipsum durant. Ex qua quidem consideratione, si bene attendatur, prout in predicto c. Dt. Domino disponente declarabitur, confundi posset error Iudeorum in provide spectantium presentis captivitatis redemptionem per Messiam inaniter ab eis spectatam. Quod autem comminationes prophetice in hoc capitulo contente pertinent proprie ad captivitatem Babylonicam, patet ex multis que ab ipso Rabbi Moyses narrantur in sua expositione in hoc loco. Quorum duo que videntur sufficere ad propositum concludendum ad presens ostendam ceteris omissis, ut tractentur In capitulo supradicto Dt. 28. ubi Deo duce plenius tractabuntur.
prol.| Primum quidem ex quo patet quod huiusmodi comminationes prophetice in hoc capitulo contente pertinent ad captivitatem Babylonicam, nam in hoc loco assignatur tanquam causa precipua destructionis eorum peccatum idolatrie, in quo fuerunt frequenter prevaricati Iudei tempore templi primi, prout patet 4Rg. 21. et in quam plurimis aliis locis. unde hic dicitur : Destruam excelsa vestra, et simulachra confringam. cadetis inter ruinas idolorum vestrorum quod quidem peccatum non invenitur tempore templi secundi, sed potius sacerdotes et alii viri iusti, qui tunc temporis populo presidebant restiterunt idolatrie usque ad martyrium, ut patet 1. Machab.
prol.| Secundum vero, ex quo patet propositum supradictum, sumitur ex parte durationis huius captivitatis, scilicet Babylonice, que ex iudicio divino fuit commensurata tempori quo non servaverunt sabbatha terre. unde dicitur hic : Tunc placebunt terre sabbatha sua cunctis diebus solitudinis sue, quando fueritis in terra hostili sabbatizabit, et requiescet, eo quod non requievit in sabbathis vestris, quando habitabatis in ea. Ex quo patet quod tot annis terra eorum non requievit in sabbathis, quot annis fuerunt In captivitate Babylonica, scilicet 70. annis. Unde 2Par. ulti. d. de duratione captivitatis Babylonice dicitur : Et completur sermo ex ore Hieremie prophete, ut celebraret terra sabbatha sua. Cunctis enim diebus egit sabbathum usque complerentur 70. anni. Que quidem commensuratio annorum habetur expresse Hiere. 39. quod non potest dici de captivitate eorum hodierna, que hodie transcendit mille et quadringentos annos, et tot annos ultra. Ex quibus patet ; quod maledictiones comminatorie cum aliis ad hoc pertinentibus, in hoc capitulo contente, intelliguntur esse totaliter implete in destructione Hierusalem per Chaldeos, licet partialiter quedam earum fuerunt implete etiam in alia captivitate, cum dicitur hic : Ut comedatis carnes et filiorum filiarum vestrarum, quod fuit impletum in obsidione Hierusalem per Chaldeos. Iuxta illud Threnor. 4.b. ubi de his que contigerunt in obsidione Hierusalem tempore Chaldeorum dicitur : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum. Idem etiam fuit impletum in obsidione Hierusalem per Titum secundum Ioseph. ut habetur in postilla. et sic de quibusdam aliis hic contentis, que in utraque obsidione seu captivitate contigerunt. Omnia tamen in hoc capitulo contenta integraliter contigerunt in prima captivitate Babylonica tantum, non autem in secunda, ut dictum est.
Numérotation du verset Lv. 26,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem Sed quod notat Burgens. capitulo 21. ut promotivum Christiane fidei transeat, dummodo cum sensu principali qui est de Christo sensus littere primarius qui est de gubernatione populi per desertum non abiiciatur, et sic terminantur replice in Levitico.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_26)

Notes :