Capitulum 21
Numérotation du verset
Lv. 21,1
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices ad eos: Non1 contaminetur sacerdos
1 ad eos non] eis ne
Weber
in mortibus civium suorum
Numérotation du verset
Lv. 21,2
nisi tantum in consanguineis ac propinquis
id est super patrem et matrem2 et filium et filiam fratrem3 quoque
2 patre - et - matre]
inv. Weber
|
3 filium et filiam fratrem] filio ac filia fratre
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 21,3
et sororem virginem4 que non est nupta viro
4 sororem virginem] sorore virgine
Weber
Numérotation du verset
Lv. 21,4
sed nec in principe populi sui contaminabitur
Numérotation du verset
Lv. 21,5
non radent caput
nec barbam
neque in carnibus suis facient
incisuram5
5 incisuram] incisuras
Weber
Numérotation du verset
Lv. 21,6
sancti erunt Domino6 suo et non polluent nomen eius
6 Domino] Deo
Weber
incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Numérotation du verset
Lv. 21,7
scortum et vile prostibulum
non ducet uxorem
nec eam que repudiata est a marito
quia consecratus est Deo suo
Numérotation du verset
Lv. 21,8
et panes propositionis offert sit ergo sanctus sicut7 ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
7 sicut] quia et
Weber
Numérotation du verset
Lv. 21,9
sacerdotis
filia
si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
Numérotation du verset
Lv. 21,10
pontifex id est sacerdos maximus
inter fratres suos
super cuius caput fusum est unctionis oleum
et cuius manus in sacerdotio consecrate
sunt vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet
vestimenta non scindet
Numérotation du verset
Lv. 21,11
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre8 suo et matre
8 patre] + quoque
Weber
non contaminabitur
Numérotation du verset
Lv. 21,12
nec egredietur de sanctis
ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sancte unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Numérotation du verset
Lv. 21,13
virginem
ducet uxorem
Numérotation du verset
Lv. 21,14
viduam
autem9 et repudiatam
9 autem]
om. Weber
et sordidam
atque meretricem
non accipiet sed puellam
de populo suo
Numérotation du verset
Lv. 21,15
ne commisceat
stirpem
generis sui
vulgo
gentis sue
quia ego Dominus qui sanctifico eum
Numérotation du verset
Lv. 21,16
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Lv. 21,17
Loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
non offeret panes Deo suo
Numérotation du verset
Lv. 21,18
nec accedet ad ministerium eius si cecus fuerit
vel10 si claudus
10 vel]
om. Weber
si vel parvo vel grandi et torto naso
Numérotation du verset
Lv. 21,19
si fracto pede
vel11 manu
11 vel] si
Weber
Numérotation du verset
Lv. 21,20
si gibbus
vel12 lippus
12 vel] si
Weber
si albuginem habens in oculo
si iugem scabiem
si impetiginem in corpore
vel hirniosus
Numérotation du verset
Lv. 21,21
omnis qui habuerit maculam
de semine13 sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
13 semine] + Aaron
Weber
Numérotation du verset
Lv. 21,22
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Numérotation du verset
Lv. 21,23
ita dumtaxat ut intra velum
non ingrediatur nec accedet14 ad altare quia maculam habet15 contaminare non debet sanctuarium meum
14 accedet] accedat
Weber
|
15 habet] + et
Weber
|
ego Dominus qui sanctifico eos
Numérotation du verset
Lv. 21,24
locutus16 ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel cuncta que sibi fuerant imperata.
16 locutus] + est
Weber
Capitulum 21
Numérotation du verset
Lv. 21,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 20vb
Numérotation du verset
Lv. 21,1
marg.|
{1087}
.1.
Dixit
quoque
,
etc. Postquam posita sunt precepta ordinativa vite, quantum ad communem statum, hic consequenter ponuntur precepta ordinativa vite, quantum ad divinum cultum, et primo quantum ad ministrantes,
{1088}
secundo quantum ad ministrata, capit. 22. Circa primum ostenditur primo quid circa sacerdotes minores sit observandum, secundo quid circa sacerdotem magnum, ibi : Pontifex. tertio qui sunt inepti ad sacerdotiumibi : Locutusque est dominus. Circa primum inhibetur sacerdotibus minoribus ne intersint funeribus, nisi certarum personarum, que in littera exprimuntur, et patet littera. Causa huius duplex est. Una quia ex hoc contrahebant quamdam immunditiam seu
{1089}
irregularitatem, impedientem eos ad tempus a ministerio tabernaculi, a qua oportebat eos primo purgari. Et ideo magis arcebantur a funeribus quam alii, qui non habebant sic ministrare in tabernaculo. Secunda ratio est, quia sacerdotes qui magis debebant habere cognitionem, de resurrectione futura, non decebat ita lugere mortuos sicut communem populum.
marg.|
.1.
Non radent caput nec barbam, neque in carnibus,
etc. Hoc expositum est supra 19. ca. hic tamen replicatur, quia licet omnes ad
{1090}
hoc tenerentur, specialiter tamen sacerdotes, qui debebant esse aliis mundiores, et hoc est quod subditur :
marg.|
.2. In
censum enim Domini.
supra altare thymiamatis.
marg.|
.3.
Et panes,
etc. super mensam propositionis.
marg.|
.4.
Et ideo sancti erunt
id est ab immunditiis magis elongati, et quia utilitas uxoris redundat in virum, cum sint una caro, ideo subditur, Scortum et vile prostibulum non ducet uxorem, et quia similiter stuprum filie redunda in patrem, qui eam debet custodire ideo sequitur :
Numérotation du verset
Lv. 21,9
marg.|
.5.
Sacerdotes filia si deprehensa fuerit in stupro
id est deflorata ipsa consentiente.
marg.|
{1091} .1.
Flammis exuretur.
Quia filia sacerdotis debebat pollere maiori munditia, ideo puniebatur graviori pena. Alie autem virgines dicto modo deflorate non puniebantur morte, nisi essent viro affidate, ut dictum fuit supra, Ex. xxii. et idem habetur Deutero. 22. Dicit tamen Rabbi Salomon quod hoc est intelligendum de filia sacerdotis maritata vel saltem affidata, et non de illa que est omnino libera a viro. Sed hoc videtur contrarium textui, qui nullam facit exceptionem. Item contra intentionem legis, quia sic non esset differentia quantum ad hoc inter filiam sacerdotis et filiam hominis alterius, quia filia cuiuscumque maritata vel affidata, si fornicetur, debet lapidari secundum legem datam, Dt. 22. et Ex. 22. et ita lex hec de filia sacerdotis esset superflua, ideo prima expositio videtur melior.
marg.|
marg.| {1092}
.2.
Pontifex
id est
sacerdos maximus
etc. Hic consequenter ostenditur quid observandum sit circa sacerdotem summum, cum dicitur.
marg.|
.3.
Caput
suum
non discooperiet, vestimenta non scindet.
amovendo cidarim de capite suo pro luctu mortui.
marg.|
.4.
Et ad omnem
mortuum
non
ingredietur
omnino.
Quia semper debebat esse paratus ministrare coram Domino, et ideo magis arcebatur a contagione ex mortuis quam alii sacerdotes.
marg.|
.5. Super patre quoque suo et matre. si moriantur.
marg.|
.6.
Non contaminabitur.
Iste due persone sunt hic expresse ad maiorem declarationem dicti, quia si non debebat contaminari in morte patris et matris, mulio plus debebat vitare talem contaminationem in aliis.
marg.|
.7.
Nec
egredietur
de
sanctis
.
Etiam a longe sequendo feretrum, et quia vir et uxor sunt una caro, ideo subditur :
prol.|
{1093}
Numérotation du verset
Lv. 21,13
marg.|
.1.
Virginem ducet uxorem
Sequitur :
marg.|
.2.
De populo suo.
Quod fuit institutum a principio, tamen fuit concessum, ut posse accipere uxorem de stirpe regia, et hoc propter nobilitatem generis, et ut rex qui preesset in temporalibus, et summus sacerdos qui preesset in spiritualibus, essent magis concordes, quod faciebat ad bonum regimen populi, et ut reges per familiaritatem sacerdotium essent magis edocti de lege divina, et talis commistio videtur concedi per hoc quod subditur :
marg.|
.3.
Ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis sue
id est communibus de populo, et per hoc videtur concedi commistio cum stirpe {1094} regia. Sciendum autem, quod predicta que specialiter sunt ordinata circa sacerdotes et potissime circa sacerdotem magnum ad eorum excellentiam, propter hoc fuit ut haberentur a populo in maiori reverentia quia hoc redundabat in honorem cultus divini.
marg.|
.4.
Locutusque est
dominus
.
Hic consequenter ostenditur qui debeant reputari inepti ad sacerdotium, licet sint de semine Aaron cum dicitur.
marg.|
.5.
Qui habuerit maculam
id est notabilem deformitatem, et hoc fuit ordinatum, quia tales homines videntur contemptibiles, ne ex hoc vilesceret sacerdotale officium, et exprimuntur iste deformitates magis in particulari, cum dicitur.
marg.|
.6.
Si cecus fuerit,
etc. et patet littera usqueibi :
Numérotation du verset
Lv. 21,20
marg.|
.7.
Si gibbus
id est gibbosus in pectore vel in dorso. {1095}
marg.|
.1.
Si iugem scabiem
id est continuam vel pungentem.
marg.|
.2.
Si impetiginem
id est scabiem siccam, que sine dolore corporis corpus fedat et deforMt. Et idem est iudicium de aliis deformitatibus notabilius, propter quas redditur homo contemptibilis aliis, ideo subditur : Omnis qui habuerit maculam, etc. et patet.
Numérotation du verset
Lv. 21,22
marg.|
.3.
Vescetur tamen panibus, qui offeruntur.
Hoc dicitur ad differentiam panum propositionis, qui fiebant de communi sumptu, et non erat licitum de eis comedere, nisi solis sacerdotibus. Cetera patent.
Numérotation du verset
Lv. 21,23
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,24
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,25
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,26
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,27
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,28
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,29
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,30
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,31
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,32
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,33
prol.|
[sine postilla : cf. v. 22 : « Cetera patent »]
Numérotation du verset
Lv. 21,moraliter
marg.|
Moraliter. Sacerdotali officio redduntur indigni : - Cecus id est ignarus divine legis, cum sacerdotium sit officium doctoris. - Claudus id est iniustus, quia est officium diffinitoris in foro conscientie. - Naso deformis, {1096} id est indiscretus, quia est officium discretoris lepre a non lepra. - Fractus pede id est ineptus ad gradiendum in via morum, quia sacerdotium est officium precursoris. - Mancus id est impotens operari virtuose : cum sit officium cultoris in vinea Domini. - Gibbo suis id est superbus, cum sit officium exemplatoris. - Lippus id est videns obscure in pertinentibus ad salutem, cum sit officium doctoris. - Habens albuginem in oculo id est avarus, cum sit officium largitoris. - Habens iugem scabiem id est gastrimargiam, cum sit officium predicatoris, cuius est castigare corpus suum et in servitutem redigere. - Habens impetiginem id est luxuriam, cum sit officium consecrationis agni immaculati. - Herniosus id est ruptus vel ponderosus id est ad terrena affectuosus, cum sit officium genitoris, quia habet gignere filios spirituales in Ecclesia Dei.
Numérotation du verset
Lv. 21,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1087}
.1. Dixit quoque dominus ad Moysen.
marg.|
.2.
Ne contaminetur sacerdos in mortuis civium suorum, nisi tantum in,
etc. Hic minores sacerdotes arcentur ab ingressu ad funera, {1188} nisi valde propinquorum scilicet atris, matris, filii, filia, fratris, et sororis virginis. Pontifex autem ab omni funere arcetur penitus, ut habetur inf. eo c. Per hoc autem significatur quod minores sacerdotes, nove legis debent ab operibus mortuis, que sunt {1089} peccata, magis ceteris hominibus elongari, et pontifices multo magis debent a talibus elongari, quanto sunt in statu digniori. De utrisque vero dicitur.
Numérotation du verset
Lv. 21,5
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Non radent
caput
.
Moraliter caput radere, est suo superiori detrahere. {1090} Similiter radere barbam est vigorem animi sui ad mollitiem reducere.
marg.|
† Neque in carnibus suis, faciant incisuras id est In capitulis vel collegiis non faciant schismata vel discordias.
marg.|
† Scortum et vile. Per scortum intelligitur carnalis sapientia, {1091} que vilis est, qua est terrena, animalis, et diabolica, ut dicitur Iaco. 3.d. Hanc autem sapientiam non debet sibi coniungere pontifex vel sacerdos none legis, sed sapientiam spiritualem que de sursum est, de qua dicitur Sap. 8.a. Hanc mihi quesivi sponsam assumere. Sacerdotis filia. Per hanc intelligitur monialis Christi {1092} summi sacerdotis filia spiritualis. Si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui votum castitatis frangendo.
Numérotation du verset
Lv. 21,moraliter
marg.|
.1.
Flammis
exuretur
scilicet gehenne, nisi purgetur per opera penitentie,
marg.|
.2.
Pontifex
id est sacerdos maximus. Sequitur postea.
marg.|
.7.
Nec egredietur de sanctis
id est de sua diocesi, nisi pro urgente necessitate, ut semper sit paratus suo populo subvenire.
Numérotation du verset
Lv. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1093}
.1.
Virginem ducet
uxorem
id est sapientiam que de sursum est, que bene dicitur virgo, quia est incorrupta, ut possit dicere id, Sap. 8.a. Hanc mihi quesivi sponsam assumere.
marg.|
† Viduam autem, et repudiatam et sordidam etc. Per viduam intelligitur sapientia legalis quantum ad cerimonialia, que a tempore mortis Christi est sine sponso. Per repudiatam, sapientia terrena que distrahit animum a divinis. Per sordidam, sapientia animalis, que bene dicitur sordida, quia versatur circa carnis delectabilia. Per meretricem, intelligitur sapientia diabolica, que in libris philosophicis continetur, tales enim sponsas non debet assumere, sed a se abiicere.
marg.|
† Homo de semine Aaron, etc. Ibi ponuntur repulsi a sacerdotio {1094} Levitico, per quos spiritualiter intelliguntur repellendi a sacerdotio evangelico. cum dicitur.
marg.|
.6.
Si
cecus
fuerit
id est ignorans ea que requiruntur ad officium sacerdotale.
marg.|
† Si claudus id est declinans a rectitudine veritatis agnita.
marg.|
† Si vel parvo vel grandi vel torto naso. Per nasum qui discernit odores, discretio significatur. Per defectum autem discretionis aliquando excedit, homo mensuram recte rationis, et hoc significatur per nasum grandem. Aliquando vero deficit a mensura recte rationis, quod significatur per parvum nasum. Aliquando vero iniqua agit, quod significatur per nasum tortum.
marg.|
† Si fracto pede id est impotens ad procedendum in via morum.
marg.|
† Si manu id est impotens ad agendum ea que spectant ad sacerdotale officium.
marg.|
† Si gibbus. Per tumorem superbie.
Numérotation du verset
Lv. 21,moraliter
marg.|
marg.| {1095}
.1.
Si lippus
id est nimis carnalis ad propinquos, per hec enim mentis oculus obscuratur.
marg.|
.1.
Si albuginem habens in oculo
id est nimis presumens de candore proprie sanctitatis.
marg.|
.1.
Si iugem scabiem.
Que significat carnis petulantiam.
marg.|
marg.| {1096} † Si impetiginem. Que sine dolore totum corpus occupat, et carnem fedat, ideo significat avaritiam, que omnia membra movet ad male acquirendum, et hominem utilem reddit et odiosum.
marg.|
† Vel herniosus id est ruptus, per quem significatur male custodiens secreta, qui non est aptus ad sacerdotium propter confessionis secretum.
Numérotation du verset
Lv. 21,Additio.
marg.|
marg.| {1095} In capitulo 20 ubi dicitur in postilla Virginem ducet uxorem, et sequitur : De populo suo, etc. In hoc quod dicitur : De populo suo, non intelligitur de genere sacerdotali vel Levitico tantum, sed sufficit quod sit de populo Israelitico. Numquam enim (ut credo) legitur fuisse prohibitum summo sacerdoti, ut contraheret cum aliqua de alia tribu quacumque, sicut nec etiam fuisset dispensatum seu concessum, ut acciperet uxorem de stirpe regia, quia indifferenter poterat matrimonium contrahere de quacumque tribu, dum tamen esset virgo, et non esset vidua vel sordi da seu {1096} repudiata. Quod autem subditur in littera nostra : Nam commisceat stirpem generis sui vulgo gentis sue in hebreo habetur : Non polluat quod intelligitur polluere, si commisceret se alicui predictarum sibi prohibitarum.
Numérotation du verset
Lv. 21,replica
prol.|
REPLICA correctorii contra Burgensem In capitulo xxi. Burgens. ponit quamdam extortam sententiam illius dicti : Ducet uxorem de populo suo, opponens se communi sententie omnium doctorum nostrorum dicentium tribus Levi et Iuda coniunctas, et neutram illarum tribuum uxoris plebeiorum coniungi, et econverso. Et puto soli Burgensi hic non fore credendum contra sententiam communem omnium.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_21)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_21)
Notes :