Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset Lv. 23,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] Locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 23,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos he sunt ferie Domini quas vocabitis sanctas
Numérotation du verset Lv. 23,3 

septem2 diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est
2 septem] sex Weber
vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo
sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 23,4 

he sunt3 ferie Domini sancte
3 sunt] + ergo Weber
quas celebrare debetis temporibus suis.
Numérotation du verset Lv. 23,5 

Mense primo quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est
Numérotation du verset Lv. 23,6 

et quinta decima die4 huius sollemnitas Domini est azymorum5 septem diebus azyma comedetis
4 die] + mensis Weber |
5 Domini est - azymorum] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 23,7 

dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,8 

sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus
dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque opus servile facietis6 in eo
6 opus servile facietis] servile opus fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 23,9 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,10 

loquere filiis Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram
quam ego
dabo vobis et messueritis segetem
feretisque7 manipulos spicarum primitias
7 feretrisque] feretris Weber
messis
vestre ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 23,11 

qui levabit8
8 levabit] elevabit Weber
fasciculum
coram Domino ut acceptabile sit pro nobis9 altero die sabbati
9 nobis] vobis Weber
et sanctificabit illum
Numérotation du verset Lv. 23,12 

atque in eodem die quo manipulus consecratur cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 23,13 

et libamenta offerentur cum eo
due decime simile consperse oleo in incensum Domini odoremque suavissimum
liba quoque vini quarta pars hin.
Numérotation du verset Lv. 23,14 

Panem
et polentam10
10 polentam Rusch ] pulentam Weber
et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Domino11 Deo vestro preceptum est sempiternum
11 Domino] om. Weber
in generationibus vestris12 cunctisque habitaculis vestris
12 vestris] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,15 

numerabitis ergo ab altera13 die14
13 altera] altero Weber |
14 die] + sabbati Weber |
in quo obtulistis manipulos15 primitiarum septem hebdomadas plenas
15 manipulos] manipulum Weber
Numérotation du verset Lv. 23,16 

usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime id est quinquaginta dies
et16 offeretis novum sacrificium17
16 et] + sic Weber |
17 novum sacrificium] inv. Weber |
Domino
Numérotation du verset Lv. 23,17 

ex omnibus habitaculis
vestris
panes
primitiarum duos
de duabus decimis simile fermentate quos coquetis
in primitias Domino18
18 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 23,18 

offeretisque cum panibus septem agnos
immaculatos anniculos et vitulum
de armento
unum et arietes duos
et erunt in holocausto cum libamentis suis
in odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,19 

facietis
et hircum
pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
Numérotation du verset Lv. 23,20 

cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino cedent in usum eius
Numérotation du verset Lv. 23,21 

et vocabitis hunc diem celeberrimum
atque sanctissimum
omne opus servile
non facietis in eo
legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris.
Numérotation du verset Lv. 23,22 

Postquam autem messueritis segetem terre vestre,
non secabitis eam usque ad solum
nec remantes19 spicas colligetis
19 remantes] remanentes Weber
sed pauperibus et peregrinis
dimittetis eas
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,23 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,24 

loquere filiis Israel mense septimo prima die mensis
erit vobis sabbatum memoriale20
20 memoriale] memorabile Weber
clangentibus tubis et vocabitur sanctum
Numérotation du verset Lv. 23,25 

omne opus servile non facietis in eo
et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,26 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,27 

decimo die mensis huius septimi dies expiationum
erit celeberrimus
et vocabitur sanctus
affligetisque animas vestras in eo
et offeretis
holocaustum
Domino.
Numérotation du verset Lv. 23,28 

omne opus non facietis
in tempore diei huius quia dies propitiationis
est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,29 

omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 23,30 

et que operis quippiam
fecerit delebo eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 23,31 

nihil ergo operis facietis in eo
legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris.
Numérotation du verset Lv. 23,32 

Sabbatum
requietionis est, et21 affligetis animas vestras
21 et] om. Weber
die nono mensis septimi22 a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
22 septimi] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,33 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,34 

loquere filiis Israel a quinto decimo die mensis huius septimi erunt ferie tabernaculorum
septem diebus Domino
Numérotation du verset Lv. 23,35 

dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus
omne opus servile non facietis in eo23
23 in eo] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,36 

et septem diebus
offeretis holocausta
Domino
dies quoque octavus
erit celeberrimus
atque sanctissimus
et offeretis holocaustum
Domino est enim cetus
atque collecte
omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,37 

he sunt ferie Domini quas vocabitis celeberrimas atque24 sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
24 atque] et Weber
et libamenta
iuxta ritum uniuscuiusque diei
Numérotation du verset Lv. 23,38 

Exceptis sabbatis
Domini donisque vestris et que offertis ex voto
vel que sponte
tribuitis Domino.
Numérotation du verset Lv. 23,39 

A quinto decimo ergo die mensis septimi
quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias Domini
septem diebus
die primo
et die octavo
erit sabbatum id est requies.
Numérotation du verset Lv. 23,40 

Sumetis25 vobis die primo fructus arboris pulcherrime
25 Sumetis] sumetisque Weber
spatulasque
palmarum et ramos ligni
densarum frondium
et salices
de torrente
et letabimini coram Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Lv. 23,41 

Celebrabitisque sollemnitatem eius
septem diebus per annum legitimum
sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis.
Numérotation du verset Lv. 23,42 

et habitabitis in umbraculis septem diebus
omnis qui de genere Israel est26 manebit in tabernaculis
26 Israel est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,43 

ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel
cum educerem eos de terra Egypti
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,44 

locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.

Capitulum 23

Numérotation du verset Lv. 23,1 
ad litteram
marg.| marg.| { 1105 } .1. Locutusque   est   dominus   . hec est tertia pars principalis huius libri, in qua agitur de temporibus offerendi, que quidem tempora sunt solennitates, in quibusfiebant specialia sacrificia ultra quotidiana. Et primo agitur de tempore dictarum solennitatum, secundo ponitur inductio ad observantium earum, 26. capitulo Circa primum premittuntur solennitates, que durabant per aliquam partem anni : secundo subduntur ille que durabunt per totum an. 25. capit. Adhuc circa primum premittuntur ille que pertinebant generaliter ad totum populum secundo que specialiter ad sacerdotes 24 capitulo Prima in duas quia primo premittitur observatio solemnitatis sabbathi, que fiebat qualibet hebdomada, cum dicitur.
marg.| .2. Dies   septimus etc. omne quia etiam illa que pertinebant ad cibum et potum non poterant illa die preparari, sed die precedenti, ut habetur Ex. 16. qualiter autem sabbathum sit observandum plenius dictum fuit Ex. 20. Sed hic et in pluribus aliis locis reperitur huiusmodi observatio, ut magis cordibus homini imprimeretur.
marg.| .3. He sunt. hic secundo ponuntur solennitates que fiebat semel in an. Et primo agitur de solennitate paschali secundo de solenni. pentec. ibi : Numerabis ergo : tertio de solennitate tubarum, ibi : Locutusque est dominus, quarto de solennitate expiationis, ibi : Decimo die, quinto de solennitate tabernaculorum, ibi : Et locutusque est dominus. Adhuc primo agitur {1106} de solennitate paschali, secundo de oblatione primitiarum, que fiebat inf. festum pasche, ibi : Locutusque est. Circa primum, sciendum quod solennitas paschalis celebrabatur in memoriam beneficii quo educti sunt filii. Israel de Egypto, que quidem eductio fuit 15. die mensis primi, et ideo tunc fiebat solennitas illa. Incipiebat tamen a vespere precedentis diei, in quo vespere immolabatur agnus paschalis, de cuius immolatione dictum fuit plenius Ex. 12. 13. et hoc est quod dicitur hic.
marg.| .4. Mense. Dicebatur autem illa immolatio phase id est transitus, quia angelus in illa nocte percutiens primogenita Egyptiorum transibat domos Hebreorum in quarum superliminaribus erat de sanguine agni immolati, nihil percutiens in eis, sed magis salvans.
marg.| .5. Et quinta decima, etc. Incipiebat tamen sicut dictum est, a vespere precedentis diei, in quo non debebat apparere fermentum seu fermentatum in domibus Hebreorum.
marg.| .6. Septem   diebus   . quia tot diebus durabat solennitas : Comedebant autem azyma in memoriam huius, quod filii Israel imminente exitu de Egypto, non poterant fermentare, Egyptiis cogentibus eos exire, ut habetur Ex. 22.
marg.| .7. Dies primus erit   vobis   . Erat enim celebrior quinque sequentibus : ideo subditur :
marg.| .8. Omne opus servile. Poterant tamen preparari illa, que erant ad cibum et potum necessaria, quia talia opera non reputantur servilia.
marg.| .9. Sed offeretis. Istud sacrificium determinatur infra. Nume. 28.
prol.| {1107}
Numérotation du verset Lv. 23,ad litteram 
marg.| .1. Dies autem septimus. non respectu primi, sed respectu intermediorum, in quibus non solum erat licitum preparare ea que ad victum pertinent, sed etiam alia opera facere. Considerandum tamen, quod quandocumque occurrebat dies sabbathi, scilicet prima vel septima diei huius solennitatis, vel in aliqua intermedia, illa dies erat observanda, sic quod nullum opus fieret, etiam circa preparationem ciborum.
marg.| .2. Locutusque est   dominus   . Hic consequenter agitur de oblatione primitiarum, que fiebat in crastino pasche, cum dicitur.
marg.| .3. Cum   ingressi etc. Ex quo patet, quod istud preceptum de primitiis non obligabat, donec essent in terra promissionis.
marg.| .4. Et messueritis segetem. Non est intelligendum quod tunc esset messis communis segetum, quia non poterat esse ita cito, sed tunc homines colligebant spicas appropinquantes ad maturitatem, que magis festinant ad hoc in aliqua parte terre Israel. Et dicunt Hebrei, quod erat in sorte Neptalim, et de his offerebantur primitie in pascha, et hoc est quod dicitur : Feretis manipulos spicarum, etc.
marg.| .5. Qui   elevabis   . In hebreo habetur : Qui eleva. [hébreu] gomer sive gomor, et similiter consequenter in isto capitulo ubi habetur manipulus, in hebreo habetur gomor, quia licet apportarentur spice pro primitiis, tamen antequam de ipsis fieret sacrificium, torrebantur igni, ut habetur supra 1. ca. et per confricationem excutiebantur grana, de quibus implebantur gomor, que de decima pars ephi, ut dictum fuit Ex. 16. et inde fiebat sacrificium.
marg.| .6. Altero die   sabbathi   . In hebreo habetur : In crastino sabbathi, et accipitur {1108} hic sabbathum non pro die septima septimane, sed pro prima die pasche que erat 15. die mensis primi, que etiam vocatur hic sabbathum, eo quod requies erat ab omni opere servili, et oblatio dictarum primitiarum fiebat 16. die eiusdem mensis.
marg.| .7. Et libamenta scilicet illa que simul cum agno offerebantur in holocaustum, et que sint illa ostenditur, cum dicitur ; Due decime si, etc.
marg.| .8. Quarta pars hin. Secundum Papiam duplex est hin. Unum maius, quod continet quasi duas quartas Parisiensium, et dimidiam. Aliud minus, quod continet duas quartas. Credo tamen quod melius sit dicendum quod quantitas huius mensure et aliarum, que ponuntur in Scriptura, nobis est incerta, quia mensure liquidorum et aridorum multum variantur secundum varietatem temporum et locorum.
marg.| .9. Panem, et   polentam etc. Intentio legis huius est, quod nullus cibus factus ex segete nova comederetur ab eis, donec oblatio predicta primitiarum facta esset.
marg.| .10. Numerabitis. Hic consequenter agitur defecto Pentecostes, quod celebrabatur in memoriam beneficii legis date, que data fuit quinquagesima die ab egressu de Egypto, die egressus excluso, ut ostensum fuit Exodi 19. Et ideo celebrabatur quinquagesima die a prima die festi paschalis exclusive, et hoc est quod dicitur. Numerabitis ergo ab altero die sabbathi id est a crastino pasche inclusive.
marg.| .11. Septem   hebdomadas plenas id est quinquaginta dies, quia septem hebdomade plene faciunt 49. dies, et dies sequens est dies quinquagesimus, ideo dicitur usque ad alteram diem expletionis.
prol.| {1109}
Numérotation du verset Lv. 23,ad litteram 
marg.| .1. Et sic   offeretis sacrificium novum id est de novis frugibus non in grano sicut in paschate, sed in panibus, ideo subditur :
marg.| .2. Panes   primitiarum   . In quolibet enim pane erat una decima, secundum alios in quolibet pane erant due decime. Et accipitur hic decima pro decima parte ephi, de cuius quantitate dictum fuit. Ex. 16. In fine. Ex dictis hic et alibi patet quod ter in anno solvebantur primitie, primo in paschate de novis granis, secundo in pentecoste de novis panibus, tertio in septembri de novis fructibus de quibus reddende erant primitie, quia secundum Rabbi Salomon non dabantur primitie de terre nascentibus, nisi de 7. speciebus, scilicet frumento, hordeo, vinea, oliva, malogranato, ficu, et palma, ut dictum est super Dt. 26.
prol.| {1110} .3. Cum liba su. que determinantur Nm. 28. Cetera patent ex supradictis, usqueibi :
marg.| .4. Postquam autem   messueritis etc. In hebreo habetur : Quando metes segetes terre tue, non finies vel complebis angulum terre tue. Istud est expositum supra 19. sed hic repetitur, ad maiorem impressionem.
marg.| .5. Locutusque   est   dominus   . hic consequenter agitur de festo tubarum quod fiebat in memoriam liberationis Isaac ab immolatione, ut habetur. Gn. 22. Et ideo illa die clangebant in cornibus pecorum, quia aries immolatus pro ipso inter fruteta cornibus herebat, ut dicitur ibidem ; Erat etiam talis clangor prima die mensis septimi, quasi quedam preparatio ad festa ventura In eodem mense, scilicet festum expiationis, et festum tabernaculorum, et patet littera ex dictis usqueibi :
prol.| {1111}
Numérotation du verset Lv. 23,ad litteram 
marg.| .1. Et offeretis   holocaustum   Domino. non determinatur hic qualis debeat esse ista oblatio, sed determinatur, Nm. 29.
marg.| .2. Locutusque, etc. Hic consequenter determinatur de festo expiationis, quod celebrabatur in memoriam illius beneficii quo dominus indulsit peccatum de fabricatione vituli, et ideo celebrabatur decimo die mensis septimi, quia tunc descendit Moyses de monte portans secundas tabulas signum propitiationis divine, sequitur :
marg.| .3. Affligetisque animas. Tunc enim debebant affligi Iudei vigiliis et ieiuniis.
marg.| .4. Et offeretis holocaustum Domino. eo modo qui determinatur, Nume. xxix.
marg.| .5. Die nono   mensis   septimi. quia sicut dictum est frequenter dies solemnes{1112} Iudeorum incipiebant a vespere precedentis diei.
marg.| .6. Et locutus est dominus. Hic consequenter agitur de festo tabernaculorum, quod celebrabatur in memoriam illius beneficii quo dominus filios Israel quadraginta annis sustentavit in loco deserto, in tabernaculis habitando, et incipiebat ista festivitas a xv. de mensis septimi, et durabat per vii. dies prima tamen die que erat celebrior cessabatur ab omni opere servili, et similiter die octava celebratur aliud festum quod dicebatur festum cetus vel collecte, quia eadem die colligebatur pecunia pro sacrificiis per annum fiendis, et aliis necessitatibus tabernaculi vel templi. que debebant fieri de communibus sumptibus, et patet littera ex dictis, paucis exceptis que exponentur.
marg.| .7. Et septem diebus. Que autem sint ista, determinatur Numero. xxix. Et similiter de sacrificiis fiendis in festo cetus vel collecte determinatur ibidem.
prol.| {1113}
Numérotation du verset Lv. 23,ad litteram 
marg.| .1. Sumetisque vobis. Que autem sit arbor ista non dicitur, dicunt tamen aliqui, quod sunt poma citrina, quia sunt valde pulchra, ista tamen fiebant ad denotandum quod dominus in terra deserta sustentavit {1114} eos diu asque defectu notabili, ut habetur Dt. 4.b. ubi dicitur. Novit dominus iter tuum habitans tecum quadraginta annis, et nihil tibi de fuit, et ad designandum, quod de illo deserto transierunt in terram fructi feram et delectabilem.
Numérotation du verset Lv. 23,moraliter 
marg.| marg.| {1105} .1. Locutusque   est dominus, etc. Hic agitur de septem solennitatibus veteris testamenti, scilicet sabbathi, pasche, pentecostes, tubarum, expiationis, tabernaculorum, cetus. Festum sabbathi figuravit quietem spiritualem mentis in Christo, festum pasche resurrectionem Christi de sepulchro, festum pentecostes descensum {1106} spiritus sancti, scilicet in signo visibili super apostolos aliosque credentes, festum tubarum predicationem apostolorum, festum expiationis emundationem populi Christiani a peccatis, festum vero tabernaculorum figuravit peregrinationem fidelium in hoc mundo in quo procedunt de virtute in virtutem proficiendo, festum cetus, figuravit collectionem sanctorum in regno colorum, propter quod istud festum sanctissimum vocabatur.
Numérotation du verset Lv. 23,Additio. 
marg.| {1113} In capitulo 23. ubi dicitur in postilla : Et similiter die octavo.
prol.| Ex hoc quod ista dies octava dicebatur festum cetus vel collecte, non habetur quod eadem die colligebatur pecunia pro sacrificiis et huiusmodi : tum quia similiter dies septima festi pasche dicitur festum collecte, ut habetur infra Dt. xvi. et tamen in illa die nullus dicit quod colligebantur pecunie, tum quia manifestum est apud doctores Hebreorum communiter, quod illa collectio pro necessitatibus communibus sacrificiorum huiusmodi fiebat per totam terram promissionis in prima die mensis xii. que precedit per mensem principium anni sequentis, ut habetur per scripturas suas authenticas, de quo et similibus que non pertinent ad errores suos credende sunt. Unde festum cetus dicitur ex hoc quod erat dies celebris, in quo populus debebat adunari seu colligi ad vacandum divinis, et per consequens cessare ab operibus servilibus. Unde semper subiungitur immediate huic dictioni cetus, seu collecte, in hac materia cessatio ab operibus unde hic dicitur : Est enim cetus atque collecte, omne opus servile non sacietis In eodem Et similiter dicitur Dt. 16. de septima die pasche. Sed circa hoc est attendendum, quod hoc festum quod fiebat post septimum diem tabernaculorum, nullam habet rationem litteralem, que pertineat ad memoriam preteritorum. Nam festum tabernaculorum cui hoc festum continuabatur, quod celebrabatur per septem dies continuos, erat memoriale eorum que fuerunt facta in deserto. Unde in littera dicitur. Habita in umb. septem diebus, et infra. ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel. {1114} De die autem octava licet celeberrima, non fit mentio in memoriam cuius preteriti fit ; unde tota ratio huius festi est figurativa de futuro. Nec est dicendum quod per istud factum figurabatur adunatio populi, et pax prestita in terra promissionis, quia si sic, debuisset cessare post ingressum terre promissionis, sicut figura cessat adveniente figurato. Unde dicendum videtur, quod hoc festum figurabat congregationem fidelium in ecclesia Christi in presenti, vel in regno celorum in futuro. Cuius signum est, quod in tota lege Mosaica septenarium celebratur, sicut patet de sabbatho inter dies hebdomade, et de septem diebus pasche : et septem diebus tabernaculorum : et de celebratione pentecostes post enumerationem septem hebdomadarum, et de mense septimo : in quo plurima et precipua festa celebrantur, ut in hoc capitulo Similiter et de sabbatho terre post sex annos ut infra Lv. 25. capitulo et huiusmodi. Sed dies octava in veteri lege non fuit celebris, nisi tantum in hoc loco in quo manifeste denotatur, quod expletis omnibus festis veteris testamenti, que omnia in hoc capitulo recitantur immediate succederent festa Christi, que in octava die, scilicet resurrectionis incipiunt seu exordium accipiunt, prout ista largius in gloss. tractantur, que non sunt intelligenda ad sensus misticos pertinere, sed ad litteralem ratione predicta.
Numérotation du verset Lv. 23,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem In capitu. 23 ubi postilla adducit ad litteram exponit, quare dies octava post festum tabernaculorum dicebatur cetus vel collecta. Burgens. contradicit, asserens illius dei octave, nullum esse sensum litteralem nisi figurativum de futuro, etc. In qua {1115} digressione se involvit in multis. Primo, quia arguit per locum de auctoritate negative dicens, non habetur in littera, igitur non est verum. Patet autem hoc esse argumentum confirmans errorem Hussitarum. Secundo quia dicit septimum pasche diei cetus et collecte, ut patet Deute. xvi. tamen ut dicit tunc non colligebantur pecunie. Sed postillator exponit illum locum multipliciter. Uno modo ut hic, tunc enim Burgens. ibi non contradicit. Tertio inconvenienter sine allegatione sacri canonis preponit auctoritatem Hebreorum catholicis doctoribus, cum postilla. cetum et collectam ad litteram exponentibus, ut patet in Scholastica historia circa librum Numerorum, c. de Scenophegia. Quarto, quia sine ratione et auctoritate dicit diei collecte nullam esse expositionem litteralem ex aliquo facto preterito, quod falsum videtur, quia scholastica hist. et postil. et alii doctores catholici assignant rationem litteralem nullam absurditatem habentem, que ratio etsi in littera non exprimatur, ut dicit Burgens. ex littera tamen trahi potest non absurde. Certum enim est apud omnes, quod collecte fiebant pro communi usu sacrificiorum, sed quo tempore fiebant ex littera non habetur : nisi hic et Dt. xvi. Sunt etiam alie festivitates, de quibus in littera non datur ratio litteralis, que tamen extra litteram {1116} sine absurditate per doctores sepe assignatur, sicut expositio multorum Psalmorum ad litteram, que a sanctis etiam doctoribus varie ponitur, si enim littera de omnibus redderet rationem facile esset litteram exponere, cuius tamen expositionis multipliciter difficultas ostenditur a beato Hiero. In prologo biblie. Nec assignatio Burgens. ex littera habet colorem. Dicit enim festum cetus vel collecte dici ex eo, quia populus debebat adiunari seu colligi ad vacandum divinis, et per consequens vacare ab operibus servilibus. Sed littera videtur contradicere huic assignationi ; Deute. xvi. b. ubi dicitur, quia collecta Domini Dei tui est et non dicitur, quia collecta populi est sed Domini Dei tui est. Collecta autem Domini Dei non videtur posse intelligi de collecta populi, sed de collecta facta a populo ad honorem Domini Dei, ut ex effectu dicatur collecta Domini Dei, et ut illa collecta competentius fieret, prohibetur In eo die opus servile, ut competentius populus conveniat ad cultum Dei, ut etiam dicit Burgens. ubi collecta fieret, ne per opus servile alicui convenienter excusationi locus esset. Post litteralem igitur expositionem, figuralem quamBurgens. sumit ex Glossa ordinaria, laudo, quia fidei favet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_23)

Notes :