Nicolaus de Lyra

Capitulum 25

Numérotation du verset Lv. 25,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens:
Numérotation du verset Lv. 25,2 

Loquere filiis Israel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram
quam ego dabo vobis,
sabbatizetis1 sabbatum Domini
1 sabbatizetis] sabbatizet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,3 

sex annis
seres
agrum tuum
et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
Numérotation du verset Lv. 25,4 

septimo2 anno
2 septimo] + autem Weber
sabbatum erit terre requietionis Domini
agrum
non seres et vineam
non putabis
Numérotation du verset Lv. 25,5 

que sponte gignet3 humus non metes
3 ginget] gingit Weber
et uvas primitiarum tuarum
non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terre est
Numérotation du verset Lv. 25,6 

sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancille et mercennario tuo
et advene qui peregrinantur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,7 

iumentis
et pecoribus tuis4
4 et pecoribus – tuis] inv. Weber
omnia que nascantur5 prebebunt cibum
5 nascantur] nascuntur Weber
Numérotation du verset Lv. 25,8 

numerabis quoque tibi septem hebdomadas6
6 hebdomadas] hebdomades Weber
annorum id est septies septem7 que simul faciunt quadraginta novem annos8
7 septies septem] inv. Weber |
8 quadraginta novem – annos] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,9 

et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
Numérotation du verset Lv. 25,10 

sanctificabisque annum quinquagesimum
et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus
terre vestre9
9 vestre] tue Weber
ipse est enim iubileus
revertetur homo ad possessionem suam
et unusquisque rediet ad familiam suam10 pristinam
10 suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,11 

quia iubileus est et quinquagesimus annus non seretis
neque metetis sponte
in agro nascentia et primitias vindemie non colligetis
Numérotation du verset Lv. 25,12 

ob sanctificationem iubilei sed statim ablata comedetis
Numérotation du verset Lv. 25,13 

anno iubilei redient omnes
ad possessiones suas
Numérotation du verset Lv. 25,14 

quando vendes
quippiam
civi tuo
vel emes
ab eo ne contristes fratrem tuum
sed iuxta numerum annorum iubilei
emes ab eo
Numérotation du verset Lv. 25,15 

et iuxta supputationem frugum
vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,16 

quanto plures11 anni remanserint post iubileum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minus
11 plures] plus Weber
emptori12
12 minus emptori] minoris et Weber
constabit tempus enim frugum vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,17 

nolite affligere
contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum
quia ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 25,18 

facite precepta mea et iudicia custodite
et implete ea ut habitare possitis in terra
absque ullo pavore
Numérotation du verset Lv. 25,19 

et gignat vobis humus fructus suos
quibus vescamini usque ad saturitatem
nullius
impetum formidantes
Numérotation du verset Lv. 25,20 

quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras,
Numérotation du verset Lv. 25,21 

dabo benedictionem meam vobis anno sexto
et faciet
fructus trium annorum
Numérotation du verset Lv. 25,22 

seretisque anno octavo et comedetis fruges veteres13 usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
13 feuges veteres] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,23 

terra quoque non vendetur14 in perpetuum quia mea est
14 vendetur] veniet Weber
et vos advene
et coloni
mei
estis
Numérotation du verset Lv. 25,24 

unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis conditione vendetur
Numérotation du verset Lv. 25,25 

si attenuatus
frater tuus
vendiderit
possessiunculam
suam et voluerit propinquus eius
potest redimere quod ille vendiderat
Numérotation du verset Lv. 25,26 

si15 autem non habuerit proximum
15 si] sin Weber
et ipse pretium
ad redimendum potuerit invenire
Numérotation du verset Lv. 25,27 

computabuntur fructus
ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est
reddat16 emptori
16 reddat] reddet Weber
sicque recipiet possessionem suam
Numérotation du verset Lv. 25,28 

quod si non invenerit manus
eius ut reddat pretium
habebit emptor
quod emerat
usque ad annum iubileum
in ipso enim omnis venditio redibit17 ad dominum et18 possessorem pristinum
17 redibit] redit Weber |
18 et] + ad Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,29 

qui vendiderit domum suam19
19 suam] om. Weber
intra muros urbis20
20 muros urbis] inv. Weber
habebit licentiam redimendi donec unus annus impleatur21
21 annus impleatur] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,30 

si non redemerit
et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius
in perpetuum et redimi non poterit etiam in iubileo
Numérotation du verset Lv. 25,31 

sin autem in villa fuerit domus
que muros
non habet agrorum iure vendetur
sin autem22 redempta non fuerit
22 sin autem] si ante Weber
in iubileo revertetur ad dominum
Numérotation du verset Lv. 25,32 

edes
Levitarum
que in urbibus sunt semper possunt redimi
Numérotation du verset Lv. 25,33 

si redempte non fuerint in iubileo revertentur ad dominos quia domus urbium Levitarum23 sunt pro possessionibus24
23 levitarum] leviticarum Weber |
24 sunt – pro possessionibus] inv. Weber |
inter filios Israel
Numérotation du verset Lv. 25,34 

suburbana autem eorum
non veneant25 quia possessio sempiterna est
25 veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,35 

si attenuatus fuerit frater tuus
et infirmus manu
et susceperis eum quasi advenam
et peregrinum
et vixerit tecum
Numérotation du verset Lv. 25,36 

ne accipias ab eo
usuras26 nec amplius quam dedisti
26 ab eo - usuras] inv. Weber
time Deum tuum
ut vivere possit frater tuus apud te
Numérotation du verset Lv. 25,37 

pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Numérotation du verset Lv. 25,38 

ego Dominus Deus vester
qui eduxi vos de terra Egypti ut darem vobis terram Chanaan et essem Deus vester27
27 Deus vester] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,39 

si paupertate
compulsus vendiderit se tibi
frater tuus,
non eum opprimes
servitute famulorum
Numérotation du verset Lv. 25,40 

sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iubileum operabitur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,41 

et postea egredietur cum liberis suis
et revertetur ad cognationem
et ad possessionem patrum suorum
Numérotation du verset Lv. 25,42 

mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Egypti
non veneant28 conditione servorum
28 veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,43 

ne affligas eum
per potentiam
sed metuito Deum tuum
Numérotation du verset Lv. 25,44 

servus et ancilla sint vobis de nationibus
que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Lv. 25,45 

et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos
Numérotation du verset Lv. 25,46 

et hereditario iure transmittetis ad posteros
ac possidebitis in eternum.
Fratres autem vestros
filios Israel ne opprimatis per potentiam
Numérotation du verset Lv. 25,47 

si invaluerit apud vos manus
advene atque peregrini et attenuatus
frater tuus
vendiderit
se
ei aut cuiquam de stirpe eius.
Numérotation du verset Lv. 25,48 

Post venditionem potest redimi qui voluerit, ex fratribus suis
redimat29 eum
29 redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,49 

et patruus et patruelis
et consanguineus
et affinis
sin autem et ipse potuerit redimat30 se
30 redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,50 

supputatis dumtaxat annis a tempore
venditionis sue usque ad annum iubileum
et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Numérotation du verset Lv. 25,51 

si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum
secundum hos reddet et pretium
Numérotation du verset Lv. 25,52 

si pauci
ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Numérotation du verset Lv. 25,53 

quibus ante servivit mercedibus imputatis
non affliget eum violenter in conspectu tuo
Numérotation du verset Lv. 25,54 

quod si per hec redimi non potuerit
anno iubileo
egredietur cum liberis suis
Numérotation du verset Lv. 25,55 

mei enim servi
sunt31 filii Israel quos eduxi de terra Egypti.
31 enim servi – sunt] inv. Weber

Capitulum 25

Numérotation du verset Lv. 25,1 
ad litteram
marg.| {1123} .1. Locutusque, etc. Superius actum est de solennitatibus dierum, hic consequenter agitur de solennitatibus annorum et dividitur in duas, in partem principalem, et incidentalem, secunda ibi : Quando vendes quippiam. Prima adhuc in duas, quia primo agitur de solennitate anni septimi, secundo de solennitate anni quinquagesimi, ibi : Numerabis quoque. Circa primum sciendum quod annus septimus erat remissionis, quia tunc remittebantur debita non potentibus solvere, et servi dimittebantur liberi. Hoc tamen est intelligendum de impotentibus et servis Iudeis, vel conversis ad Iudaismum, ut habetur Dt. 15. ubi agitur de anno 7. quantum ad ista, sed hic agitur de ipso inquantum erat solennis ad quietem terre, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Quando ingressi fueritis terram. Dicit autem Augustinus quod terra colebatur, septimo anno et seminabatur, sed non colligebatur a dominis, sed totum pauperibus dimittebatur, et secundum hoc intelligitur quies terre, quia non exercebatur pro utilitate temporali colentium. Omnes autem Hebrei, et Andreas super locum istum dicunt quod terra anno septimo non colebatur nec seminabatur, et hoc magis concordat textui, quia statim subditur : Sex annis seres agrum tuum, etc. subditur :
marg.| .3. Septimo autem, etc. Si enim coleretur non esset requies terre. unde et subditur : Agrum non seres, etc.
marg.| .4. Que sponte gignet humus non metes :. Illa sunt que nascuntur {1124} in campis ex granis decidentibus tempore messis absque alia cultura, et illa non debebant Domini camporum appropriare sibi.
marg.| .5. Et vuas primitiarum tuarum. Dicunt aliqui, quod loquitur hic defructibus vinee ante quartum annum, qui erant immundi, ut habetur supra 19 : capitulo sed non est verum, imo de fructibus anni septimi loquitur, qui absque cultura nascebantur. unde premittitur. Anno 6. agrum non seres, et vineam tuam non putabis. et de utrisque fructibus subditur :
marg.| .6. Sed erunt vobis in cibum. quia inde vivebant communiter Domini et servi, pauperes et peregrini, etiam bestie, non solum domestice, sed etiam sylvestres. unde subditur :
marg.| .7. Iumentis tuis, etc. In hebreo habetur : Iumentis tuis et bestiis. et per bestias hic intelliguntur animalia sylvestria secundum Hebreos.
marg.| .8. Numerabis quoque. hic consequenter agitur de solennitate anni quinquagesimi, de quo duplex est opinio, tam apud Hebreos quam apud Latinos, eo enim quod dicitur hic : Numerabis quoque tibi septem hebdomadas, etc. dicunt aliqui, quod annus iubileus erat ultimus annus huius numeri scilicet xlix. dicebatur tamen quinquagesimus respectu precedentis iubilei inclusive et secundum hoc annue iubileus erat idem cum anno septimo remissionis hebdomade ultime annorum predictorum. Alii autem dicunt quod annus iubileus erat annus immediate sequens annos xlix. predictos, et sic erat quinquagesimus a precedenti iubileo exclusive. Et secundum hoc annus iubileus erat immediate sequens annum septimum ultime hebdomade, et tunc erant duo anni sibi succedentes immediate in quibus terra quiescebat, ita quod non colebatur nec seminabatur, et utrique opinioni potest littera de facili applicari.
prol.| {1125}
Numérotation du verset Lv. 25,ad litteram 
marg.| .1. Et clanges buccina. Dicunt aliqui, quod iste clangor fiebat mense septimo anni precedentis iubileum, Sicut homines ante nativitatem Domini preclamant festum, clamando, natale, natale. Alii autem dicunt quod iste clangor fiebat septimo mense anni iubilei, et hoc videtur verius. unde et vocatur iubileus ab ipso clangore secundum quod dicit Rabbi Salomon et rationabiliter. ubi enim dicimus iubileum, in hebreo, habetur [hébreu]. iobel ; quod significat cornu vel buccina. unde Ex. 19.b. ubi dicitur : Cum autem cepit clangere buccina. In hebreo habet [hébreu] iobel.
marg.| .2. Sanctificabisque id est applicabis ad divinum cultum.
marg.| .3. Et vocabis. quia tunc remittebantur servitutes et debita, et etiam exules permittebantur redire ad terram suam. unde sequitur :
marg.| .4. Revertetur. Cetera patent ex predictis.
marg.| .5. Quando   vendes   . Hec est pars incidentalis, in qua ponuntur duo incidentia ex predictis, eo enim quod dictum est immediate, quod in anno iubileo {1126} omnes redibant ad possessiones suas, sequitur quod possessiones non poterant vendi, nisi usque ad iubileum, et ideo necessarium fuit determinare modum venditionis. Item quia dictum est supra, quod septimo anno non poterat seminari nec meti, oportebat determinare de modo provisionis, et ideo primo traditur modus venditionis in generali, secundo modus provisionis anni septimi et octavi, ibi : Quod si dixeritis. tertio revertitur ad modum venditionis in speciali,ibi : Terra quoque. Circa primum sciendum quod ex quo non poterant vendi possessiones nisi usque ad annum iubileum, ad hoc quod esset iusta venditio, oportebat habere respectum ad terminum iubilei, ut quanto plures essent anni usque ad iubileum, tanto plus venderentur, et quanto pauciores tanto minus. patet littera.
marg.| .6. Quod si dixeritis, etc. Hic consequenter agitur de modo provisionis, quia dominus qui est verax et potens ad implendum dicit quod anno sexto terra proferet fructus in tanta abundantia, quod etiam sufficerent ad sustentationem hominum usque ad tempus quo novi fructus haberent de seminatis octavo anno, et patet littera.
prol.| {1127}
Numérotation du verset Lv. 25,ad litteram 
marg.| .1. Terra   quoque   . Hic revertitur ad modum venditionis in speciali, et primo agitur de venditione agrorum, secundo domorum, ibi : Qui vendiderit domum, etc. tertio personarum, ibi : Si paupertate compulsus. Circa primum determinatur, quod vendens possessionem suam ex paupertate, poterat redimere si veniret ad pinguiorem fortunam, et similiter propinquus eius, et si emptor levasset aliquos fructus, valor de pretio debebat defalcari, et residuum reddi emptori. terra enim promissionis erat ipsius Dei immediate. Iudei autem ibi habitantes non erant, nisi sicut coloni. Et ideo dominus noluit eam aliter vendi seu alienari, et patet littera.
marg.| .2. Qui vendiderit domum. Hic agitur in speciali de venditione domorum, ubi determinatur, quod domus que erat intra civitates vel villas {1128} muratas, si venderentur poterant redimi infra annum venditionis, aliter non poterant redimi de cetero, etiam in anno iubileo. Domus autem que erant in villis non muratis semper poterant redimi usque ad iubileum, defalcatione tamen facta de pretio quantum valuerant emptori. Ratio autem huius diversitatis erat, ut civitates et ville murate remanerent magis populate, et ideo statutum fuit, ut domus illorum vendite non possent redimi nisi primo anno, ut per hoc homines essent minus proni ad vendendum. Excipitur tamen ab hoc domus Levitarum, que erant in urbibus muratis, que vendite ab eis poterant semper redimi modo supradicto. Cuius ratio assignatur in littera quia Levite non habebant partem in agris, sicut alie tribu, et ideo domus eorum que erant in urbibus, reputabantur eis quasi prohereditate agrorum, et ideo simili modo redimi poterant, et patet littera.
prol.| {1129}
Numérotation du verset Lv. 25,ad litteram 
marg.| .1. Suburbana autem eorum non veneant id est vendantur.
marg.| .2. Quia possessio sempiterna est. Suburbana enim proprie dicta erant quedam loca in circumitu civitatum, que erant communia, ut habetur Nm. 35. ubi ista materia tangitur plenius. Et ideo dicitur hic possessio sempiterna, quia communitas non moritur, sed persone singulares. Et ideo nullus poterat aliquid vendereibi : quia non habebant aliquid proprium.
marg.| .3. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuos,   non {1130}   eum   opprimes   . Hic consequenter agitur de venditione personarum, ubi determinatur quod si aliquis Hebreus esset emptus in servum, vel Hebrea in ancillam, deberet tractari amicabiliter, et non sicut servi aliarum nationum, et in anno iubileo poterat talis egredi liber, et si annus septimus remissionis veniret ante annum iubileum poterat egredi similiter, ut dictum fuit Ex. xxi. Erunt enim omnes Hebrei servi ipsius Dei immediate, eo quod redemerat eos de servitute Egypti, et ideo nolebat eos aliter vendi. Secus autem erat de servis emptis aliarum nationum. et hoc est quod subditur :
prol.| {1131}
Numérotation du verset Lv. 25,ad litteram 
marg.| .1. Servus, etc. qui non sunt conversi ad Iudaismum.
marg.| .2. Et de advenis id est de conversis, sicut patet Iosue ix. Quod Gabaonite semper fuerunt servi multitudinis, licet essent conversi ad Iudaismum. Si autem aliquis Iudeus esset venditus in servum alicui converso ad Iudaismum, poterat redimi per seipsum, si pinguior fortune sibi occurreret, vel per propinquos suos, defalcatione tamen facta de pretio redemptionis, {1132} quantum eius servitus valuerat emptori. et hoc est quod dicitur.
marg.| .3. Si invaluerit. Et si predictis modis non poterit redimi, egredietur liber cum liberis suis in anno iubileo. Cuius causa redditur cum dicitur : Mei enim servi sunt filii Israel, quos eduxi de terra Egypti. Et ideo nolebat, quod possent vendi simpliciter et ad semper in servitutem humanam.
Numérotation du verset Lv. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1123} .1. Locutusque   est dominus ad Moysen, etc. Hic agitur de septimo anno, in quo quies erit terre cum dicitur.
marg.| .3. Septimo autem anno, etc. Per annum vero septimum potest intelligi septenarius virtutum, quibus quiescit terra id est homo de terra formatus, ut habetur Gn. 1. quia per quatuor virtutes cardinales habet homo quietem in seipso. Nam per temperantiam et fortitudinem quiescunt vires concupiscibilis et irascibilis a passionibus{1124} inordinatis. Per prudentiam autem et iustitiam quiescunt intellectus et voluntas a motibus et actibus indebitis. Per tres virtutes theologicas scilicet fidem, spem, et caritatem quiescit homo in Deo quiete, que datur per gratiam in vita presenti.
marg.| .8. Numerabis quoque. Hic agitur de quinquagesimo anno qui erat annus requietionis generalis, per quem figurata fuit requies patrie celestis, propter quod annus ille dicebantur iubileius, ad significandum continuam celestium iubilationem, Ps. 83.a. {1125} Beati qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. Item in anno iubileo singuli redibant ad possessiones suas, in signum quod in patria, celesti singuli electi accedunt{1126} ad mansiones sibi debitas secundum gradus variorum meritorum, propter quod dicit salvator Ioannis 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt, si quominus dixissem vobis, vade parare vobis locum.
Numérotation du verset Lv. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1127}
marg.| † Si attenuatus frater tuus. Per fratrem attenuatum significatur Christianus animi virtute destitutus, qui vendit possessiunculam suam id est animam suam diabolo per mortalem culpam.
marg.| † Propinquus eius potest redimere. Per propinquum istum intelligitur predicator vel homo quicumque bonus, qui per bonam exhortationem suam vel consilium reducit eum ad gratie statum.
marg.| .2. Qui vendiderit domum, etc. Per urbem ecclesia designatur, de qua dicitur Is. xxvi. a. Urbs fortitudinis nostre Sion, salvator ponetur {1128} in ea murus et ante murale. Domus autem intra urbem istam significat ordinem vel beneficium ecclesiasticum. Ille igitur domum intra urbem vendit, qui pro beneficio vel ordine ecclesiastico consequi pecuniam intendit, sed dicta domus infra annum poterat redimi. Per quod significatur quod si talis intentio corrupta manet intra annum, per penitentiam possit deleri, si vero transierit animum per factum exterius, pena que taxatur in iure per penitentiam non removetur. Cetera huius capituli moralia sunt, vel mysticatio parum valet, propter quod pertranseo.
Numérotation du verset Lv. 25,{1131} 
Additio.
prol.| In capitulo 25. ubi dicitur in postilla Sciendum quod annus septimus erat re.
prol.| Quod autem in anno septimo non remittantur debita, nisi tantum non potentibus solvere, non credo quod habet fundamentum in littera nec Hebrei qui in istis locis litteram exquisite sequuntur, hoc dicunt, sed {1132} quod remissio debitorum de qua hic agitur, intelligitur generaliter tam de potentibus quam impotentibus. Qualiter autem hoc sit intelligendum, in proprio loco videndum est, scilicet Dt. 15 capitulo
Numérotation du verset Lv. 25,replica 
prol.| REPLICA correctorii contra Burgensem Illud quod nota. c. 25. pertractabitur Dt. 15. Infra.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_25)

Notes :