Capitulum 5
Numérotation du verset
Lv. 5,1
Si peccaverit anima
et audierit vocem iurantis
testisque fuerit
quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam.
Numérotation du verset
Lv. 5,2
Anima que tetigerit
aliquid
immundum
sive quod occisum
a bestia
est aut per se
mortuum
aut1 quodlibet aliud
1 aut] vel
Weber
reptile
et oblita
fuerit immunditie sue rea est et deliquit
Numérotation du verset
Lv. 5,3
et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
iuxta omnem impuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto
Numérotation du verset
Lv. 5,4
anima quae iuraverit et protulerit
labiis suis
ut vel male quid faceret
vel bene
et id ipsum
iuramento et sermone firmaverit oblitaque
postea intellexerit delictum suum
Numérotation du verset
Lv. 5,5
agat penitentiam pro peccato
Numérotation du verset
Lv. 5,6
et offerat de gregibus
agnam2
2 de gregibus - agnam]
inv. Weber
vel3 capram
3 vel] sive
Weber
orabitque
pro eo sacerdos
et pro peccatis4 eius
4 peccatis] peccato
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,7
sin autem non potuerit offerre pecus,
offerat
duos turtures
vel duos pullos columbarum
Domino unum pro peccato
et alterum in holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 5,8
dabitque eos sacerdoti
qui offerens
primum5 pro peccato retorquebit caput
5 offerens primim]
inv. Weber
eius ad pennulas6 ita ut collo
6 pennulas] pinnulas
Weber
adhereat7 et non penitus abrumpatur
7 adhereat] hereat
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,9
et asperget de sanguine8 parietem altaris
8 sanguine] + eius
Weber
quicquid autem reliquum fuerit faciet distillari9 ad fundamentum eius quia pro peccato est
9 distillari] destillare
Weber
Numérotation du verset
Lv. 5,10
alterum vero adolebit
in10 holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos
10 in] om. Weber
et pro peccato eius et dimittetur ei.
Numérotation du verset
Lv. 5,11
Quod, si non quiverit
manus eius
duos offerre11 turtures aut12 pullos columbarum13,
11 duos offerre]
inv. Weber
|
12 aut] vel duos
Weber
|
13 columbarum
G* Cava
Π ΣO ΩS
Rusch Clementina
] columbae
Weber
|
offeret pro peccato suo simile14 partem ephi15 decimam.
14 suo simile] similam
Weber
|
15 ephi ΛH Π
P*
3
Ω
Ed1530 Clementina
] ephi
Rusch,
eph(a)e
B M
ΦA*RZGV O ΘA*HG²
P²T*
ΨDM
Edmaior.,
oephi
G
ΣM
Amiatinus M²
ΘA²M² ΨF
Weber,
וְהֵבִ֨יא
hebr.,
οιφι
LXX
|
Non immittet16
16 immittet] mittet
Weber
in eam oleum
nec thuris aliquid imponet
quia pro peccato est.
Numérotation du verset
Lv. 5,12
Tradetque eam sacerdoti
qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare
in monimentum17 eius qui obtulerit18
17 monimentum] monumentum
Weber
|
18 obtulerit] obtulit
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 5,13
rogans
pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
Numérotation du verset
Lv. 5,14
locutusque19
19 locutusque] locutus
Weber
est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 5,15
Anima si prevaricans cerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
peccaverit offeret
pro delicto
suo arietem
immaculatum
de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii.
Numérotation du verset
Lv. 5,16
Ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5,17
anima
que20 peccaverit per ignorantiam feceritque unum
20 que] si
Weber
ex his quae Domini lege prohibentur et peccati
rea intellexerit
iniquitatem suam
Numérotation du verset
Lv. 5,18
offeret arietem inmaculatum de gregibus
sacerdoti iuxta mensuram estimationemque peccati
qui orabit pro eo
quod nesciens fecerit
et dimittetur ei
Numérotation du verset
Lv. 5,19
quia per errorem deliquit in Dominum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Lv. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {939}
.1.
Si peccaverit anima.
Hic consequenter agitur de oblatione seu sacrificio pro peccato ex passione vel negligentia facto. Et primo in his, que contingunt in convictu hominum. Secundo in abusu sacrorum, ibi : Locutusque est etc. Anima si. Prima dividitur in tres partes, secundum tria genera peccatorum. Secunda ibi : Anima que tetigerit. Tertia ibi : Anima que iuraverit. Primum contingit ex inordinata affectione amoris vel odii, vel huiusmodi, videlicet, quando requiritur ab aliquo iuramentum de dicenda veritate in casu testimonii, et tacet veritatem ex inordinato amore ad illum, qui damnificaretur, vel pena puniretur, si ipse deferret testimonium veritati, vel econverso, quando tacet veritatem ex odio scilicet in casu in quo aliquis liberaretur a calumnia si veritatem diceret, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.2.
Si peccaverit anima.
Et subditur modus peccandi cum dicitur.
marg.|
.3.
Et audierit.
Et accipitur, et pro id est
prol.|
{940}
.4.
Vocem iurantis
id est adiurantis eius scilicet pro requiri ab eo iuramentum. Unde in hebreo habetur : Vocem iuramenti, scilicet quod ab eo requiritur, unde subditur :
marg.|
.5.
Testique
fuerit,
etc. id est vocatus in testem de eo quod vidit, aut per alium modum scivit.
marg.|
.6.
Nisi indicaverit, portabit,
iudici requirenti ita quod per eius taciturnitatem deficit declaratio veritatis. Ex quo patet, quod ista lex non loquitur de occultis omnino, que non possunt probari.
marg.|
.7.
Portabit iniquitatem
etc. Quia si talis taciturnitas declararetur postea coram iudice, debet ab eo puniri. si autem fuerit occulta, debet pro peccato suo sacrificium Deo facere, et cum hoc damnum restituere proximo, quod per suam taciturnitatem intulit.
marg.|
.8.
Anima que tetigerit.
Hic ponitur secundum genus peccati, et accedit ex negligentia, scilicet quando aliquis ex tactu rei immunde polluitur, et negligit ad purificationem recurrere, et tunc oblitus sue immunditie intrat atrium tabernaculi, vel comedit de sanctificatis, que non sunt licita nisi hominibus mundis. et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset
Lv. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {941}
.1.
Et oblita fuerit
immunditie
etc. Et sic ingeret se intra atrium, vel comedet sanctificatum.
marg.|
.2.
Rea est et deliquit.
Debet enim purgari sacrificio si fuerit ignoranter factum, si autem scienter, debet puniri, ut dicitur infra vii. ca.
marg.|
.3.
Et si tetigerit quicquam de
immunditia hominis
id est hominis mortui, vel seminiflui, vel menstruate, vel aliorum quibus polluitur homo ex contactu.
marg.|
.4.
Oblitaque,
etc. sue immunditie, fecerit ea que predicta sunt.
marg.|
.5.
Cognoverit postea.
Peccatum suum per recordationem sue immunditie.
marg.|
.6.
Subiacebit delicto.
Modo predicto. Considerandum quod in istis duobus generibus peccatorum predictis non determinatur hic aliquod sacrificium quo debeant expiari : et ideo dicunt aliqui, quod tale debet fieri sicut in casu sequenti, ubi ponitur forma sacrificii pro illo casu et duobus precedentibus. Alii dicunt quod sacrificium hic non determinatur, {942} quia debet fieri secundum arbitrium sacerdotis.
marg.|
.7.
Anima que iuraverit.
Hic ponitur tertium genus peccati quod similiter accidit ex negligentia, videlicet quando aliquis iurat se facturum aliquid, et negligit adimplere, et ex tali negligentia dat oblivioni, et postea recordatur, et hoc est quod dicitur : Anima que iuraverit, etc. Et sequitur :
marg.|
.8.
Ut vel male quid faceret.
Dicunt hic aliqui quod hoc intelligitur de malo pene sibi infligende, ut pote si iuraverit quod se affligeret ieiunio, vel alio modo ad carnis mortificationem. Dicunt aliqui, quod hoc etiam potest intelligi de malo culpe, ut si quis iuraverit damnificare proximum iniuste, vel aliquod huiusmodi, non quia tale iuramentum sit adimplendum, sed quia sic iurando peccavit.
marg.|
.9.
Oblitaque
postea intellexerit delictum suum
scilicet male iurando, vel iuramentum licitum non implendo.
marg.|
.10.
Offerat de gregibus agnam sive
capram
.
Si facultas eius ad hoc se extendit.
marg.|
.11.
Sin autem
etc.
offerat duos turtures vel
etc. Cetera patent ex predictis usqueibi :
Numérotation du verset
Lv. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {943}
.1.
Et dimittetur ei.
Dicit hic Rabbi Salomon quod si esset iuramentum de pecunia vel alia re que potest pecunia mensari, ut si iurasset se daturum alteri centum solidos vel huiusmodi, non esset liber pro huiusmodi {944} sacrificiis, sed teneretur implere iuramentum, nisi excusaretur. per impotentiam supervenientem vel alio modo.
marg.|
.2.
Quod si non quieverit,
etc. id est facultas ipsius offerre aves.
marg.|
.3.
Offeret pro peccato simile partem ephi
decimam
.
Ruanta autem sit mensura ephi, dictum fuit Ex. 26.
prol.|
{945}
Numérotation du verset
Lv. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Non mittet in eam oleum neque thus.
Dicit Rabbi Salomon quod oblatio est pro peccato, ideo non debet decorari, oleum autem immissum decorat quantum ad colorem, quia lucidum facit illud, in quo immittitur, thus autem quod est aromaticum, decorat quantum ad odorem. Doctores autem nostri aliam causam assignant, videlicet, quia per oleum designatur Dei misericordia : per thus vero quod est odori ferum, acceptatio divina, et ideo in oblatione pro peccato non ponebatur oleum nec thus, quia peccator non debet seipsum assecurare quod peccatum sit sibi dimissum, vel munus suum Deo acceptum, sed debet semper timere.
marg.|
.2.
Reliquam vero partem,
etc. Ratione laboris sui in immolatione sacrificii.
marg.|
.3.
Locutusque.
Hic consequenter describitur oblatio pro peccato quod consistit in abusu sacrorum. Circa quod sciendum quod aliqua fuerunt sacra quibus non erat licitum uti, sicut thymiamate pro delectatione {946} odoris, et oleo unctionis pro medicamine infirmitatis, et de abusu talium per errorem facto loquitur hoc scriptura, ut dicunt aliqui. Alii dicunt quod loquitur hic de abusu primitiarum que erant sanctificate Domino eo quod sacerdotes Domino ministrantes debebant inde sustentari, et ideo si aliquis per errorem aliquid de talibus suis usibus applicaret, debebat facere sacrificium quod hic determinatur, et huic dicto consonat littera sequens, cum dicitur : Ipsumque quod intulit damni, restituet. Et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti. Ex quo enim restitutio ista debebat fieri sacerdoti, videtur quod illa quibus homo abusus fuerat, ad usum sacerdotis pertinebant.
marg.|
.4.
Duobus siclis
scilicet argenteis, quantum autem valeat siclus dictum fuit Ex. 30 Alia vero erant sacra, que non poterant venire in usum hominum modo predicto, sicut vasa sanctuarii, peccabant tamen illi qui ea tangebant, nisi essent deputati ad illud officium in quo erat necessarius usus illorum vasorum, de tali abusu per ignorantiam facto loquitur hic scriptura, cum dicitur.
Numérotation du verset
Lv. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {947}
.1.
Anima que peccaverit,
etc. ut dicunt aliqui. Alii autem dicunt quod loquitur de abusu decimarum que Levitis debebantur, et ideo si aliquis converteret eas in usum suum, debebat facere oblationem hic descriptam, et cum hoc etiam restituere damnum, licet non exprimatur hic, quia satis sufficienter intelligitur per illud quod premittitur de restitutione fienda sacerdoti. Sciendum tamen quod secundum utranque opinionem {948} predictam, abusus predictus circa sacra proveniebat ex negligentia, scilicet precavendi sibi de abusu vel tactu sacrorum sibi illicito, vel ex negligentia separandi primitias et decimas ab aliis rebus suis, ita quod per errorem non acciperet Deo dedicata in usum proprium. Considerandum etiam quod cum dicitur. Anima si peccaverit, etc. non potest convenienter dici quod hoc intelligatur generaliter de peccatis ex simplici ignorantia factis, quia de hoc datur lex supra 4.ca. ideo exponitur modo dicto.
Numérotation du verset
Lv. 5,moraliter
marg.|
marg.| {939}
.1.
Si peccaverit anima.
Hic sensus litteralis est moralis, nam ille qui tenetur testificari, veritatem novit et tacet, peccat, de quo debet satisfactionem facere per debitam penitentiam, et si per taciturnitatem proximum damnificavit, tenetur ad restitutionem.
prol.|
{940}
.8.
Anima que tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum.
Nihil apud Deum immundum reputatur, nisi peccatum, et ideo moraliter immundum tangit, qui peccato corde consentit, vel quod peius est, opere perficit.
Numérotation du verset
Lv. 5,moraliter
marg.|
marg.| {941}
.3.
Et si tetigerit quicquam de immunditia hominis
etc. Immunditiam hominis tangit qui eo suadente verbo vel exemplo, peccatum consimile facit.
marg.|
.4.
Subiacebit delicto
id est pene pro peccato secundum arbitrium boni confessoris.
marg.|
.5.
Anima que
iuraverit
.
Hic agitur de transgressione iuramenti per {942} oblivionem implendi. Ideo subditur :
marg.|
.9.
Postea intellexerit.
per recordationem.
marg.|
.9.
Agat penitentiam.
de omissione eius quod iuraverat facere.
marg.|
.10.
Et offerat de gregibus agnam
id est redeat ad innocentiam, qua per agnam significatur, et hoc facit cum fideliter implet quod omisit.
marg.|
.10.
Sive capram
id est agat penitentiam corporalem, si eius quod omiserat, non habet implendi facultatem, vel.
Numérotation du verset
Lv. 5,moraliter
marg.|
marg.| {943} † Duos turtures scilicet corde et ore gemendo, si fuerit impotens ad penitentiam corporalem.
marg.|
marg.| {944} † Duos pullos etc. id est actus gemine caritatis, nam universa delicta operit caritas, Prv. 10.b. Vel similam id est farinam tritici, que perfectam significat contritionem, eo quod farina teritur inter molas.
Numérotation du verset
Lv. 5,moraliter
marg.|
marg.| {945} † Anima si prevaricans etc. Hic agitur de sacrificio pro peccato illius, qui res divino cultui deputatas indigne tractat, vel suis usibus applicat, cum dicitur.
marg.|
† Offert pro delicto suo, etc. Per quem significatur Christus, qui dux est simplicium, sicut arietes ovium, offert Christus uno modo {946} in Eucharistie sacramento, vel in oratione devota, ipsum deprecando seu quodcumque aliud bonum amore ipsius faciendo.
marg.|
.4.
Ipsumque quod intulit damni,
etc. Si enim accepit tres ecclesie, restituere debet, per hoc autem quod pars quinta superaddenda dicitur quod quinque sensus hominis ad divinum obsequium debeant applicari.
Numérotation du verset
Lv. 5,{947}
moraliter
moraliter
marg.|
.1.
Anima si pecca,
etc. Hic agitur de sacrificio pro peccato per ignorantiam et generaliter sumpto, quod patet ex hoc quod subditur :
prol.|
{948}
.1.
Feceritque unum,
etc. Per hoc autem quod subditur :
marg.|
† Iuxta mensuram etc. quod designatur in nova lege et foro conscientie pene sunt arbitrarie secundum iudicium discreti confessoris, nisi per superiores ecclesie aliud fuerit determinatum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_5)
Notes :