Capitulum 7
Numérotation du verset
Lv. 7,1
Hec quoque lex
est1 hostie pro delicto
1 lex est]
inv. Weber
sancta sanctorum est
Numérotation du verset
Lv. 7,2
idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Numérotation du verset
Lv. 7,3
offerent ex ea caudam
et adipem
qui operit vitalia
Numérotation du verset
Lv. 7,4
duos renunculos
et pinguedinem que iuxta ilia est
reticulumque iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset
Lv. 7,5
et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset
Lv. 7,6
omnis masculus
de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset
Lv. 7,7
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostie una erit lex2 ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
2 una erit - lex]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,8
sacerdos
qui offert holocausti
victimam
habebit pellem eius
Numérotation du verset
Lv. 7,9
et omne sacrificium simile
quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula
vel in sartagine
preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset
Lv. 7,10
sive oleo conspersa
sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron equa mensura
per singulos dividetur
Numérotation du verset
Lv. 7,11
hec
est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset
Lv. 7,12
si pro gratiarum actione
fuerit oblatio,
offerent
panes
absque fermento
conspersos oleo
et lagana
azyma uncta oleo
coctamque similam
et collyridas olei admixtione conspersas
Numérotation du verset
Lv. 7,13
panes
quoque fermentatos
cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset
Lv. 7,14
ex quibus unus
pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis
qui fundet hostie sanguinem
Numérotation du verset
Lv. 7,15
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Numérotation du verset
Lv. 7,16
si voto vel sponte
quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum
remanserit vesci licitum est
Numérotation du verset
Lv. 7,17
quicquid autem tertius dies invenerit3 ignis absumet
3 dies invenerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,18
si quis de carnibus victime pacificorum
die tertio comederit,
irrita erit4
4 erit] fiet
Weber
oblatio eius5 nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit6 prevaricationis rea erit
5 eius]
om. Weber
|
6 contaminaverit] contaminarit
Weber
|
Numérotation du verset
Lv. 7,19
caro
que aliquid tetigerit immundum
non comedetur
sed comburetur igni
qui fuerit immundus7
7 immundus
Rusch
] mundus
Weber
vescetur ex8 ea
8 ex]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,20
anima polluta
que ederit
de carnibus
hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
Numérotation du verset
Lv. 7,21
et que tetigerit
immunditiam hominis
vel iumenti
sive omnis rei
que polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Numérotation du verset
Lv. 7,22
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 7,23
loquere filiis Israel adipem
ovis
et bovis9
9 ovis - et - bovis]
inv. Weber
et capre
non comedetis
Numérotation du verset
Lv. 7,24
adipem cadaveris morticini
et eius animalis quod a bestia
captum est
habebitis in varios usus10
10 varios usus]
inv. Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,25
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,
peribit de populo suo
Numérotation du verset
Lv. 7,26
sanguinem
quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
quam de pecoribus
Numérotation du verset
Lv. 7,27
omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset
Lv. 7,28
locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Lv. 7,29
loquere filiis Israel dicens11 qui offert victimam pacificorum Domino
11 dicens]
om. Weber
offerat simul et sacrificium
id est libamenta eius.
Numérotation du verset
Lv. 7,30
Tenebit
manibus adipem
hostie et pectusculum
cumque ambo
oblata Domino consecraverit12 tradet sacerdoti
12 consecraverit] consecrarit
Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,31
qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron
et filiorum eius
Numérotation du verset
Lv. 7,32
armus quoque dexter
de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Numérotation du verset
Lv. 7,33
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit13 armum dextrum in portione sua
13 habebit] + et
Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,34
pectusculum
enim elevationis14
14 elevationis] elationis
Weber
et armum separationis
tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
ab omni populo Israel
Numérotation du verset
Lv. 7,35
hec
est unctio Aaron et filiorum eius
in cerimoniis Domini die quo15 obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur
15 quo] qua
Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,36
et que precepit eis dari16 Dominus a filiis Israel religione perpetua
16 eis dari]
inv. Weber
in generationibus suis
Numérotation du verset
Lv. 7,37
ista
est lex holocausti et sacrificii
pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro17 pacificorum victimis
17 pro]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 7,38
quam18 constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
18 quam Cava
Rusch Clementina Edmaior.
] quas
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
Lv. 7,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR5.7#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 19vb
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
marg.| {959}
.1.
Hec quoque.
Hic consequenter agitur de usu hostie oblate pro peccato omissionis, et ideo vocatur pro delicto, delictum enim dicitur quasi derelictum, et hoc est quando aliquid omittitur, quod quis facere tenetur.
marg.|
.2.
Sancta sanctorum.
Non accipitur hic sancta sanctorum, pro illa parte tabernaculi que dicebatur sancta sanctorum, sed est sensus, est de numero sanctorum, quia omnia sacrificia dicebantur sancta inquantum erat ad divinum cultum oblata. Cetera patent usqueibi :
marg.|
.3.
Omnis masculus.
Ubi determinatur a quibus, et ubi debeant carnes huius hostie comedi.
marg.|
.4.
Utriusque hostie lex.
sc. pro peccato et pro delicto.
marg.|
.5.
Lex una erit
scilicet quantum ad usum, in pluribus tamen differunt.
marg.|
.6.
Ad sacerdotem.
Hic ponuntur quatuor regule generales respectu precedentium. Prima est, quod carnes hostie pro peccato commissionis et omissionis, erat sacerdotis offerentis, quia illi pro quibus offerebantur, {960} non habebant in ea partem aliquam, ad denotandum quod debebant elongari a peccato perpetrato, cavendo a recidivo. Secundo est de hostia holocausti, que tota incendebatur, excepta pelle, et illa erat sacerdotis offerentis, et hoc notatur cum dicitur, Sacerdos qui offert holocausti, etc. Tertia est de oblatione simile, que qualitercumque coquatur seu piscetur, debet esse sacerdotis offerentis, ut notatur cum dicitur. Et omne sacrificium simile, etc. Quarta est, quod predicta que cedebant in usum sacerdotis, cunctis filiis Aaron equaliter dividebantur, quod notatur cum dicitur : Cunctis filiis Aaron equa mensura, etc. Que quidem equalitas secundum Rabbi Salomon sic servabatur, quod quilibet de filiis Aaron habebat sibi diem deputatum ad offerendum, et oblationes illius diei pertinebant ad ipsum pro se, et domo sua. Alii vero dicunt quod ibi servabatur equalitas proportionis, non tamen quantitativa, quia oblationes dividebantur sic quod unusquisque qualibet die accipiebat secundum proportionem sui laboris, sed dictum Rabbi Salomon magis concordat textui precedenti, ut patet intuenti.
prol.|
{961}
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Hec est lex hostie pacificorum.
Hic consequenter determinatur de usu hostie pacifice, et primo determinatur huiusmodi usus secundo offerendi modus, ibi : Locutusque est dominus. Tertio ponitur epilogus, ibi : Hec est unctio. Prima in duas, quia primo ponitur dicti usus determinatio : secundo circa hoc ponitur quedam expositio,ibi : Locutusque est dominus. Ad huc circa primum premittitur usus ex parte temporis, secundo subditur determinatio usus, ex parte rei comestibilis, et comedentis, ibi : Caro que aliud tetigerit. Circa primum sciendum quod hostia pacifica dupliciter offerebatur, uno modo pro beneficio iam adepto, alio modo pro beneficio habendo. Primo vocabatur hostia laudativa, et comedebatur eadem die qua offerebatur. Secunda vocabatur votiva vel spontanea, quia non habebat rationem ita debiti {962} sicut prima, quia pro beneficio accepto magis tenetur homo ad serviendum de quam pro beneficio sperato, et ideo si de hostia votiva aliquid remanebat in crastinum, poterat comedi secunda die, igitur premittitur conditio prime hostie cum dicitur : Si pro gratiarum actione fuerit oblatio, etc.
marg.|
.2.
Offerent panes :. In
clibano coctos.
marg.|
.3.
Conspersos oleo :.
quia in pistatione non solum ponebatur aqua, sed etiam admiscebatur oleum.
marg.|
.4.
Et lagana.
Facta de pasta cocta in aqua calida.
marg.|
.5.
Coctamque
similam.
Quedam species erat panis primo cocti aliquantulum in aqua calida et postea in clibano.
marg.|
.6.
Et collyridas.
Panes sunt valde tenues, et alibi vocantur etiam crustule, quia totum erat quasi crusta, et modicum aut nil erat ibi de mica.
prol.|
{963}
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Panes quoque fermentatos cum hostia
gratiarum
que immoletur,
etc. Hoc videtur esse contrarium ei quod dictum est sup. 2 capitulo Omnis oblatio que offertur Domino absque fermento fiet. Dicendum quod ibi loquitur de oblatione ponenda super altare, unde ibi subditur : Super altare vero non imponentur, scilicet fermentati, hic autem loquitur de oblatione que non ponebatur super altare, et sic panis fermentatus offerebatur cum hostia pacifica ad esum carnium.
marg.|
.2.
Ex quibus unus. In
hebreo habetur : Ex omnibus unus quia de quatuor modis panum predictis plures panes offerebantur, et de quolibet modo unus panis tradebatur sacerdoti pro primitiis, et ideo panis fermentatus poterat sic offerri, quia de fermento debebant primitie dari ut dictum est supra c. 2.
prol.|
{964}
.3.
Cuius carnes comedentur eadem die,
etc. Et ideo si quid remanebat in crastinum, igne comburebatur. Consequenter prosequitur de hostia votiva, cum dicitur.
marg.|
.4. Si voro vel sponte quispiam obtulerit, eadem similiter, etc. Et patet littera ex predictis usqueibi :
marg.|
.5.
Si quis de carnibus
id est non consequetur effectum, scilicet beneficium a Deo postulatum, pro quo impetrando fuit oblata, quia per istud peccatum reddidit se indignum, ideo subditur :
marg.|
.6.
Quecumque anima tali se edulio
contaminaverit
id est transgressionis legis huius.
marg.|
.7.
Caro.
Hic consequenter describitur usus ex parte rei comestibilis, cum dicitur ; Caro que aliquid tetigerit immundum non comedetur etc. Et accipitur hic caro non generaliter, sed caro hostie pacifice tantum, consequenter determinatur usus ex parte comedentis, cum dicitur.
prol.|
{965}
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Qui fuerit,
etc. Aliqui libri habent, immundus. sed littera talis est falsa, quia libri correcti habet mundus, et in hebreo habetur sic : Omnis mundus vescetur ea. Posset enim forsitan aliquis credere, quod non esset licitum comedere carnes hostie pacifice, nisi offerentibus, et propter hoc dicitur hic, quod omnis homo poterat comedere, dum tamen esset mundus. Carnes enim hostie pacifice poterant comedi ab offerentibus ubique, tamen intra Ierusalem, et ad illud convivium poterat ad mitti quicumque erat mundus. Sed si aliquis immundus inde comederet scienter, puniri debebat morte. Ista tamen immunditia poterat esse duplex. Una ab intrinseco, utpote, si aliquis esset leprosus vel seminifluus, vel huiusmodi, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.2.
Anima polluta,
etc. id est homo pollutus, quia ibi pars accipitur pro toto. Alia ab extrinseco, videlicet ex tactu rei immunde, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.3. Et que tetigerit immunditiam hominis vel iumen etc. ut supra
marg.|
.4.
Locutusque
est dominus.
Quia dictum est quod carnes hostie pacifice poterant comedia quolibet homine mundo, ne igitur crederetur, quod esus {966} adipis et sanguinis similiter concederetur, ideo accipitur cum dicitur.
marg.|
.5.
Adipem ovis,
etc. Ex hoc autem dicent aliqui, quod adeps animaliam aliorum, dum tamen essent licita ad comedendum, erat Iudeis vesci licitus. Alii autem oppositum, prout dictum est supra 3. capitulo
marg.|
.6.
Adipem cadaveris morticini
id est animalis per se mortui.
marg.|
.7.
Et eius animalis quod a bestia captum est
id est interfectum sive laceratum.
marg.|
.8.
Habebitis in usus varios.
scilicet ad unctiones coriorum, et fomentum lucernarum, et huiusmodi quia talis adeps, etiam si esset animalis mundi, non poterat offerri Domino, nec etiam comedi.
marg.|
.9.
Si quis
adipem
qui offerri debet,
etc. id est cremari super altare holocausti Consequenter prohibet esum sanguinis, cum dicitur : Sanguinem quoque omnis, etc. Sequitur :
marg.|
.10.
Tam de avibus quam de pecoribus.
Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod esus sanguinis piscium et locustarum, non est Iudeis interdictus, Rationes autem quase esus adipis et sanguinis prohibitus est, tacte sunt supra capitulo 3.
marg.|
.11.
Locutus est
dominus
ad Moysen
dicens
,
etc. Hic consequenter de {967} scribitur circa victimam pacificam offerendi modus, cum dicitur.
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Qui offert
victimam
pacificorum Domino offerat simul et sacrificium
id est
libamenta eius :.
Istud additur ad designandum, quid significetur per sacrificium, scilicet illa que simul offerebantur, cum animali immolando pro pacifica hostia, sicut sunt panes supradicti. Licet enim proprie loquendo, sacrificium sit de animali, oblatio de aridis inanimatis libamentum de liquidis, tamen unum frequenter ponitur pro alio, ut dictum est supra.
marg.|
.2.
Tenebit manibus adipem hostie et pectusculum,
etc. Sacerdotes {968}enimsupponebant manus suas manibus offerentis, et sic illud superpositum elevabatur versus celum, et postea retrahebatur versus terram, et postea ad quatuor partes orbis, ad denotandum, quod offerebatur illi qui est dominus celi, et terre et orbis, et postea sacerdos accipiens ista de manu offerentis, cremabat adipem super altare. Pectusculum autem armus dexter. de hostiis pacificis cedebant in usum sacerdotum, ut hic determinatur, cetere carnes cedebant in usus offerentium.
marg.|
.3.
Tuli a filiis Israel de hostiis
eorum
pacificis et dedi
Aaron
,
etc. scilicet pectusculum et armum dextrum ad evitandum quamdam speciem divinationis, que vocatur spatulomantia, qua utebantur idololatrie, quia {669} in spatula et osse pectoris de suis sacrificiis superstitiose divinabant.
Numérotation du verset
Lv. 7,ad litteram
marg.|
.1.
Hec est unctio.
Hic ponitur brevis epilogus respectu precedentium, cum dicitur : Hec est unctio Aaron et filiorum eius id est ablatio in die unctionis eorum, de qua dictum est capitulo precedenti qualiter debeat {670} fieri, sed eius executio ponitur capitulo 9.
marg.|
.2.
Ista est lex holocausti,
etc. De quibus dictum est capit. precedenti.
marg.|
.3.
Et pacificorum victimis.
De quibus dictum est in hoc ca.
marg.|
.4.
Quas constituit dominus.
Hoc additur ad ostendendum locum in quo iste leges date sunt.
Numérotation du verset
Lv. 7,moraliter
marg.|
marg.| {959}
.1.
Hec quoque est lex hostie.
Sequitur :
prol.|
{961}
.1.
Hec est lex hostie
pacificorum
,
etc.
Si pro gratiarum actione,
etc. Hec autem hostia Eucharistiam figuravit. Et hic ponuntur quinque modi panum, per quos figuratus fuit unus panis vivus et perfectus, qui de celo descendit, sicut unum perfectum per plura imperfecta, ut supra dictum est c.2. Hunc autem panem offert sacerdos gratus, de beneficiis a Deo sibi collatis, devote celebrando, et homo non sacerdos, si pro gratiarum actione, pro beneficiis sibi collatis {962} facit sacerdotem celebrare. Et similiter pauper non habens unde hec faciat, nihilominus hunc panem offert suo modo Missam devote audiendo, et aliquando plus proficit sibi quam sacerdoti celebranti. Hic autem panis, dicitur conspersus oleo. Nam gratia Dei que per oleum designatur, confertur largite in hoc sacramento, propter quod nominatur Eucharistia id est bona gratia. Cum panibus autem predictis offerebatur animal immolatitium, quod patet ex hoc quod sequitur :
Numérotation du verset
Lv. 7,moraliter
marg.|
marg.| {963}
.3.
Cuius carnes,
etc. et per hoc significabatur quod sub speciebus panis vera caro Christi continetur, sicut ipse dicit lo. 6 capitulo {964} Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, cuius effectu fruimur, fide caritate formata, que non compatitur secum mortale peccatum, ideo subditur :
Numérotation du verset
Lv. 7,moraliter
marg.|
marg.| {965}
.1.
Qui fuerit mundus, vescetur
etc., Quia scribitur 1Cor. 21scilicet Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium si manducat et bibit, {966} non diiudicans corpus Domini.
prol.|
Notandum autem, quod hostia pacifica in tres partes dividebatur nam totus adeps in partem Domini cedebat, et ad eius honorem in altari cremabatur, pectusculum, et armus dexter erant sacerdotis {967} offerentis, relique vero carnes cedebant in esum illorum pro quibus hostia pacifica offerebatur, ut patet ex sequentibus, et per {968} hoc significabatur, quod sacramentum Eucharistie primo et principaliter ad honorem Dei offertur. Secundo ab bonum sacerdotis celebrantis. Tertio ad bonum illorum proquibus offertur.
Numérotation du verset
Lv. 7,Additio 1
marg.|
marg.| {959} {669} In capitulo 7. ubi dicitur in postilla : Sed si aliquis immundus inde comederet scienter, debebat puniri morte.
prol.|
Durissimum esset dicere, ut per talem comestionem homo puniretur capitaliter, Sed aliter est dicendum, nam in hoc loco dicitur de tali transgressore, Peribit vel interibit de populis suis, et similiter in multis aliis dicitur similiter. Quod intelligit secundum glo nostram, ut non dicatur ovis sed lupus rapax, unde in quam pluribus locis, ubi similis sententia ponitur secundum Hebreos divine ultionis intelligitur tale peccatum relinqui, non quod per hominem ad penam capitalem iudicetur, et est humanior sententia, nam de illo in cuius domo inveniretur seu appareret quantumcumque modicum fermenti in tempore paschali, et in quam plurimis casibus levissimis, talia verba in veteri lege leguntur in quibus durissimum esset crimen capitale introducere.
Numérotation du verset
Lv. 7,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo 7. ubi dicitur in postilla Tenebit manibus adipem hostie, etc.
prol.|
Sacerdos in huiusmodi oblationibus faciebat quatuor motus tantum, scilicet elevare versus celum, et retrahere versus terram, et movere antrorsum, retrahere retrorsum, et sic in huiusmodi motibus proprie fiebat signum crucis ut patet consideranti, etc.
Numérotation du verset
Lv. 7,replica
prol.|
{670} Replica. Correctorii contra Burgensem in 7. capitulo Levitici cum postillator exponeret illum passum. Qui fuerit mundus vescetur ex ea. Inter cetera cum dixit. Sed si aliquis immundus inde comederet scienter puniri morte debebat. Burgensis eum notat inquiens Durissimum esset dicere ut per talem comestionem homo puniretur capitaliter. Et dicit secundum nostram Glosam (ubi de transgressoribus secundum Hebreos pena his verbis prefiguratur, Peribit vel interibit de populis suis) hoc intelligi ut tale peccatum divine ultionis relinquatur. Unde inquit, hec est humanior sententia. Quid est tunc quod dicitur Nm. 15.d. de homine qui in die sabbati ligna collegit, quem cum Moyses et Aaron carcere inclusissent, nescientes quod super eo facere debent, numquid iuxta verbum quod locutus fuit dominus ad Moysen, ut ibi legitur. Anima vero que superbia aliquid commiserit, sive peregrinus sit ille, quoniam adversus dominum rebellis fuit, peribit de populo suo, etc. Dominus hoc ipsum verbi Moysi et Aaron nescientibus quid cum eo trangressore agere deberent, clarius exposuit, ut ibidem subditur : Dixitque dominus ad Moysen, Morte moriatur homo iste, Obruet eum lapidibus omnis turba extra castra etc. In quo enim magis ille peccavit ligna colligendo, quam qui scienter ex contemptu vel per superbiam contaminatus, et immundus de hostie pacifica vesceretur. Nec postillator de eo qui ignoranter faceret, hoc dixit, cum aperte inquit, sed si aliquis immundus inde comederet scienter, quasi ex contemptu, vel superbia diceret.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_7)
Notes :