Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Lv. 9,1 

Facto autem octavo die vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
Numérotation du verset Lv. 9,2 

Tolle de armento
vitulum
pro peccato et arietem
in holocaustum utrumque immaculatum1
1 immaculatum] immaculatos Weber
et offer illos coram Domino
Numérotation du verset Lv. 9,3 

et ad filios Israel
loqueris tollite hircum
pro peccato et vitulum atque agnum
anniculos
et sine macula in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 9,4 

bovem
et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino
in sacrificio
singulorum similam
oleo conspersam offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
Numérotation du verset Lv. 9,5 

tulerunt ergo cuncta que iusserat Moyses ad ostium tabernaculi
ubi cum omnis multitudo astaret2
2 multitudo astaret] inv. Weber staret Weber
Numérotation du verset Lv. 9,6 

ait Moyses iste est sermo quem precepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
Numérotation du verset Lv. 9,7 

et dixit3 ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer
3 et dixit] inv. Weber
holocaustum
et deprecare
pro te
et pro populo
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eis4 sicut precepit Dominus
4 eis] eo Weber
Numérotation du verset Lv. 9,8 

statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Numérotation du verset Lv. 9,9 

cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui
in quo tingens digitum tetigit cornu5 altaris et fudit residuum ad basim eius
5 cornu] cornua Weber
Numérotation du verset Lv. 9,10 

adipemque et renunculos ac reticulum iecoris que sunt pro peccato et6 adolevit super altare sicut preceperat Dominus Moysi
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 9,11 

carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni
Numérotation du verset Lv. 9,12 

immolavit et holocausti victimam obtuleruntque7 filii sui
7 obtuleruntque] + ei Weber
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Numérotation du verset Lv. 9,13 

ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt que omnia super altare cremavit igni
Numérotation du verset Lv. 9,14 

lotis prius aqua intestinis
et pedibus
Numérotation du verset Lv. 9,15 

et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Numérotation du verset Lv. 9,16 

fecit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 9,17 

addens in sacrificio libamenta
que pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cerimoniis holocausti matutini
Numérotation du verset Lv. 9,18 

immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit per altaris circuitum8
8 per altaris circuitum] super altare in circuitu Weber
Numérotation du verset Lv. 9,19 

adipes
autem bovis et caudam
arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Numérotation du verset Lv. 9,20 

posuerunt super pectora cumque cremati essent
adipes super altare9
9 super altare] in altari Weber
Numérotation du verset Lv. 9,21 

pectora
eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut preceperat Moyses
Numérotation du verset Lv. 9,22 

et extendens10 manum ad11 populum benedixit ei12
10 extendes] tendens Weber |
11 ad] contra Weber |
12 ei] eis Weber |
sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis13 pacificis descendit.
13 holocaustis] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 9,23 

Ingressi
autem Moyses
et Aaron tabernaculum testimonii
et deinceps egressi benedixerunt populo
apparuitque gloria Domini omni multitudini
Numérotation du verset Lv. 9,24 

et ecce egressus ignis
a Domino devoravit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbe laudaverunt Dominum
ruentes in facies suas.

Capitulum 9

Numérotation du verset Lv. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {983} .1. Facta autem octava die. Postquam descripta est sacerdotum consecratio hic consequenter describitur officii sui executio, Circa quod primo ponitur preceptum Moysi : secundo impletio precepti,ibi : Tulerunt ergo. tertio approbatio Domini, ibi Apparuit gloria Domini. Circa primum premittitur tempus cum dicitor.
marg.| .2. Facta autem octava die. Dicit Rabbi Salomon quod ista dies fuit prima dies anni secundi egressionis de Egypto. Alii dicunt quod fuit octava dies eiusdem anni. Ratio autem diversitatis dictorum istorum tangetur lib. Nm. 12 capitulo ubi habet locum. Consequenter subditur preceptum Moysi factum ipsi Aaron, cum dicitur. Tolle de armento, etc. id est provide de sumptibus tuis
marg.| .3.  Vitulum pro peccato, etc. id est immolandum pro peccato tuo, in memoriam vituli ab Aaron fabricati. Ex. 32.a.
marg.| .4. Et arietem. In memoriam arietis immolati pro Isaac. Gn. 22 capitulo Secundo subditur preceptum factum populo Israel cum dicitur.
prol.| {984} .5. Tollite hircum pro peccato, eo quod hircus est animal fetidum ad denotandum gravitatem peccati multitudinis populi, quia sicut bonum commune est divinius, ita peccatum commune peius.
marg.| .6. Et vitulum. Pro vitulo conflatili, in quo peccavit multitudo.
marg.| .6. Atque agnum. In memoriam agni paschalis, pro cuius immolatione fuerunt salvati ab angelo percutiente primogenitos Egypti.
marg.| .7. Bovem et arietem pro pacificis. Ita quod de omni animali immolato fieret oblatio.
marg.| .8. Hodie enim, etc. Hoc additur pro causa sacrificiorum predictorum, ac si dicatur, iustum est quod talia sacrificia fiant hodie quia dominus apparebit per effectum dando ignem de celo in altari holocaustorum, prout habetur infra. Sciebat enim Moyses per revelationem divinam hoc esse futurum eadem die.
marg.| .9. Tulerunt ergo. Hic consequenter ponitur impletio precepti, et primo quantum ad populum, cum dicitur. Tulerunt ergo cuncta que iusserat. ei obediendo.
marg.| .10.  Iste est. res sermo id est sermone significata Secundo quantum ad Aaron, cum dicitur, et dixit ad Aaron. Accede ad altare. et subditur eius obedientia, cum dicitur :
prol.| {985}
Numérotation du verset Lv. 9,ad litteram 
marg.| .1. Statimque etc. Tetigit contra altaris scilicet holocausti, quod patet ex hoc quod subditur :
marg.| .2. Et fudit residuum ad, etc. Non enim fundebatur sanguis ad basim altaris thymiamatis sed tantum ad basim altaris holocausti. Cetera patent {986} ex supradictis, usqueibi :
marg.| .3. Absque   cerimoniis holocausti matutini, etc. id est iugis sacrificii quod numquam propter aliqua sacrificia intermittebatur, ita tamen quod iuge sacrificium matutinum primo offerebatur ante omnie alia, et vespertinum ultimo post omnia alia.
prol.| {987}
Numérotation du verset Lv. 9,ad litteram 
marg.| .1. Posuerunt super pectora, etc scilicet illa que erant cremanda in altari ad hoc cum pectoribus elevarentur coram altari modo supradicto 7.capitulo et post talem elevationem adipes et illa que cremanda erant, ponebantur super altare, ut cremarentur, et pectora et armi dextri remanebant pro usu sacerdotum.
marg.| .2. Et extendens manum, etc.   benedixit   ei. quia completo sacrificio sacerdos debet benedicere populo.
marg.| .3. Descendit. quia ascenderat ad faciendum officium suum super altare holocaustorum. De modo autem huius ascensus dictum fuit Ex. 20. quod non potest esse per gradus, et ideo dicunt aliqui, quod hora ministrationis super altare ponebatur quoddam scabellum iuxta altare super quod ascendens sacerdos ministrabat. Rabbi Salomon dicit quod erat ibi quidam ascensus longus paulatim ascendens sine gradibus procedens versus altare ita prope sicut poterat, dum tamen non tangeret altare.
marg.| .4. In gressi   autem   Moyses et Aaron. Duplici enim ex causa ingressus fuit Moyses cum Aaron. Una fuit, ut ostenderet in modum offerendi thymiama super altare thymiamatis, quod erat intra tabernaculum, quia licet sacrificia essent completa, quantum ad ea que fienda erant {988} in altari holocaustorum, ut dictum est supra, tamen non erant omnino consummata, donec post oblationes factas in altari holocaustorum sacerdos intraret templum ad offerendum incensum, secundum quod dicit Apostolus ad Hbr. ix.b. In priori quidem tabernaculo, semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. Alia autem causa fuit, ut ambo simul intra tabernaculum orarent deum pro datione ignis.
marg.| .5. Et deinceps egressi benedixerunt populo, etc. quia tunc erant sacrificia perfecte consummata.
marg.| .6. Apparuitque gloria. Hic consequenter describitur ipsius dei approbatio circa sacerdotium Aaron, per hoc quod ignis descendit datus a Deo consumens sacrificia hoc enim fuit signum acceptationis divine, sicut et Gn. 4.a. de sacrificio Abel et 3Rg.. 16.f. de sacrificio Helie in monte Carmeli.
marg.| .7. Quod cum vidissent turbe   lauda   . de tanto beneficio sue gratie. hic autem ignis absque extinctione fuit conservatus a tempore quo fuit datus scilicet anno secundo egressionis de Egypto usque ad captivitatem Babylonicam, et tunc fuit absconditus in puteo profundo et sicco per sacerdotes illius temporis, et tempore Neemie iterum rehabitus, ut habetur 2. Machab. 1.
Numérotation du verset Lv. 9,moraliter 
marg.| marg.| {983} .1. Facta autem octava die.
marg.| .3. Dixitque ad Aaron, etc. Post consecrationem Aaron et filiorum {984} eius. Hic consequenter ponitur executio sacerdotalis officii, in qua Aaron primo obtulit sacrificium pro peccato suo cum dicitur.
Numérotation du verset Lv. 9,moraliter 
marg.| marg.| {985} .1. Statimque   Aaron accedens ad, etc. Per quod significatur quod sacerdos nove legis accedens ad altare, primo debet confiteri se peccatorem esse, propter quod dicitur. Confiteor in principio Misse, per vitulum autem immolatum intelligitur ipse Christus, cuius sanguine mundantur conscientie nostre, ad Hbr. 9.d. Sanguis Christi emundat conscientias nostras ad serviendum Deo viventi.
marg.| marg.| {986} † Carnes vero et pellem eius extra castra, etc. Quia Christus extra Hierusalem passus fuit, ut habetur Io. 19 capitulo et ad Hbr. 13.b.
marg.| † Immolavit, etc. scilicet arietem, qui significat Christum, eo quod Christus est dux fidelium, sicut aries est ovium.
marg.| † Et pro peccato populi offerens. Qui est animal fetidum, ad significandum peccati communis gravitatem. Nam sicut bonum quanto est communis, tanto est divinius, sic peccatum quanto est communius tanto est peius, ceteris tamen paribus.
Numérotation du verset Lv. 9,moraliter 
marg.| marg.| {987} † Immolavit bovem scilicet pro gratiarum actione ex sacerdotum consecratione. Nam magnum bonum est populi, quando sacerdotes sunt boni, quia medii sunt inter Deum et populum, ideo subditur :
marg.| .2. Et extendens manum Aaron contra scilicet
prol.| {988} .2. Benedixit ei scilicet Imprecando bona populo et multo fortius sacerdos nove legis debet bona populo sibi subdito imprecari.
marg.| † Et ecce egressus ignis, etc. Per hoc designatur, quod gratia spiritus sancti, qui super apostolos in specie ignis apparuit, datur populo Christiano per benedictiones et orationes pontificum et etiam sacerdotum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lv. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=05&chapitre=05_9)

Notes :