Hugo de Sancto Caro

<05.3776> Prologus ‘Sicut in principio librorum’

Numérotation du verset Lv. Prol.3776,1 
prol.| {1.102va} Sicut in principio librorum aliarum facultatum quinque solent doctrinaliter annotari, sic in hoc libro nobis videntur eadem breviter, et utiliter prenotanda. Primo, quis auctor operis. Secundo, que materia. Tertio que intentio sive finis. Quarto, quis modus agendi. Quinto, quis titulus. Primum benevolentiam lectoris acquirit. Quis enim non eligat lectionem, cuius doctor est Moyses, hominum mansuetissimus, cui tantam gratiam Deus contulit, ut facie ad faciem secum loqueretur ? Secundum, attentionem suscitat. Materia enim difficilis est, et profunda, et attentum exigit lectorem. Tertium et quartum, docilem reddit lectorem. Finis enim bonus est, et modus facilis, quod docilis lector requirere consuevit.
Numérotation du verset Lv. Prol.3776,2 
prol.| Auctor igitur est Moyses. Materia duplex est, litteralis, et spiritualis, sive historica, et mystica. Scriptus enim est liber iste intus, et foris, sicut, et ceteri libri Moysi. Foris littera occidente, sive historia. Intus spiritu vivificante, sive spirituali intelligentia. Litteralis igitur materia huius libri est, sacrificia, de quibus agitur hic. Spiritualis materia est, id quod per sacrificia figuratur, ut est Christi Passio. Omnis enim sacrificiorum diversitas Christi passionem figuraliter expressit.
Numérotation du verset Lv. Prol.3776,3 
prol.| Sicut dicit Glossa Intentio versatur circa materiam. Unde et duplex est, sicut materia. Historialis intentio, est diversitatem sacrificiorum, atque libaminum, personarumque offerentium qualitatem, atque causam, et tempus, et locum offerendi, tam breviter, quam utiliter explicare. Hec enim quinque hic principaliter attendenda videntur. Offerebantur enim in lege, aut animata, aut inanimata. De animatis quinque, scilicet de armento bos, sive vitulus. De grege, ovis, et capra. De avibus, turtur, et columba. De inanimatis vero quedam arida, et quedam liquida. Arida, ut Thus, et simila, panis, granum, fructus, et proprie dicebatur oblatio. Liquida, vinum, oleum, et proprie libamen, sive libatio dicebatur, licet his nominibus Scriptura, quandoque indifferenter utatur. Persone offerentium due sunt, anima scilicet et Synagoga. Animarum alia Sacerdos, alia princeps, alia privata persona, de quibus suis locis dicetur. Causarum, pro quibus offerebatur, triplex erat differentia. Offerebantur enim quedam necessario, quedam sponte, quedam casu. Necessario, ut que ex voto, vel precepto Domini. Ex precepto sane offerebantur primitie frugum, uvarum, fructuum, primitie etiam animalium, decime, quoque omnium predictorum, oblationes quoque trium solennitatum hebdomadalium. Mel vero, vel fermentum, vel acetum, numquam offerebantur Domino, tamen primitie eorum suis temporibus offerebantur Sacerdoti, sed nihil ex his super altare Domini ponebatur. Generaliter autem in omni sacrificio ponebatur sal, quod non erat fas transgredi. Unde et sal federis dicebatur. Ex voto autem offerebant filii Israel, quando, et que volebant, dummodo munda essent, et idonea offerri secundum legem. Casu vero, ut si tetigissent mortuum, vel aliquid immundum. De tempore patet, quia omni tempore, et die licebat offerre, precipue septima, id est Sabbato. Et in tribus dictis solemnitatibus, et aliis de quibus infra 23. dicetur. De loco autem notandum quod tribus locis offerebatur Hostia. Primo offerebatur ad ostium atrii Sacerdoti, ut videret si idonea esset offerri Domino. {1. 102vb} Postea ad ostium tabernaculi offerebatur Domino ab eisdem quibus prius, tenentibus manum super caput animalis, in signum, quod potestatem, quam in illo habebat, in alium transtulisset, scilicet in Sacerdotem, in devotionem, et dedicationem eius Deo. Tertio, offerebatur a Sacerdote super altare holocaustorum. Item notandum quod Sacrificiorum quedam dicebantur holocausta, quedam proprie sacrificia. Holocausta dicebantur, que tota Domino cremabantur, ab Holon, quod est totum, et cauma, quod est incendium. Et fiebat tantum in predictis quinque animalibus. Sciendum tamen, quod holocaustorum pellis, et simus generaliter non cremabantur, sed cuiusdam, ut vitule Rufe, cuius pellis, et intestina, et fimus extra castra in loco Sancto, ubi cineres effundebantur, comburebantur, et ideo dignius erat. Sacrificia proprie dicebantur, quorum pars Domino cremabatur, pars Sacerdoti, pars offerentibus servabatur ad comedendum. Quod vero de aridis offerebatur, appropriato nomine dicebatur oblatio. Quod autem de liquidis, libatio, vel libamen. Verumtamen Sacrificium, hostia, victima, sunt generalia nomina animalium oblatorum. Sacrificium dicitur a faciendo sacrum, vel quia offerentem quodammodo sacrum faciebat, vel quia in offerendo ipsum oblatum sacrum fiebat. Hostia dicitur ab ostio, ubi offerebatur secundum Hebreos. Secundum gentiles ab hostibus vincendis. Victima dicitur a vinciendo secundum Hebreos, quia vinctum adducebatur animal. Secundum gentiles a victoria habita. Unde hostia ante bellum, sed victima post victoriam immolabatur. Hec omnia explanare intentio est historialis. Spiritualis vero intentio est, per hec a peccato revocare, et ad spiritualem intelligentiam promovere.
Numérotation du verset Lv. Prol.3776,4 
prol.| Finis duplex est, proprius scilicet et generalis. Proprius, horum, que dicta sunt, notitia. Generalis, declinatio a peccato, virtutis meritum, beatitudo.
Numérotation du verset Lv. Prol.3776,5 
prol.| Modus agendi talis est. Primo, ostendit de quibus fieri debeat holocaustum, et quomodo. Secundo, de quibus oblatio, et libamen. Tertio, prosequitur de sacrificiis generaliter, et causis eorum.
Numérotation du verset Lv. Prol.3776,6 
prol.| Titulus talis est. Incipit Leviticus. Sciendum tamen, quod liber iste Hebraice dicitur Vaiikrar, quod sonat, et vocavit. Sed nos pro, et, habemus, autem. Et sic more Hebreorum vocatus est liber iste. Vocavit autem, quia principiis librorum nominant ipsos. Inchoat enim sic liber iste. Vocavit autem, etc. Grece dicitur Leviticus, quia de electione, et ministerio levitarum agit. Latine dicitur offertorius, sive sacrificativus, quia de sacrificiis, et de his, que offerebantur tractat. Notandum autem, quod Origenes super hoc libro homilias quasdam composuit, mysterium quandoque exponens, litteram intactam relinquens. Deinde Hesychius Hierosolymorum episcopus, tam secundum mysterium, quam secundum litteram diffusius exposuit. De cuius expositione Rabanus flores excerpsit. Unde si alique Glosse inveniuntur intitulate a Rabano in hoc libro, Hesychii sunt ut auctoris, Rabani ut sectatoris. Continuatur autem liber iste precedenti libro immediate quasi opus unum. Nihil enim medium intervenit. In fine enim Exodi actum est de erectione tabernaculi, quo erecto vocavit Deus Moysen. Unde hec coniunctio ‘autem’ continuativa est.
Explicit prologus.


Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Prologus ‘Sicut in principio librorum’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_Prol.3776)

Notes :