Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 18,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos ego sum2
2 sum] om. Weber
Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,3 

iuxta consuetudinem
terre Egypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
neque3 in legitimis
3 neque] nec Weber
eorum ambulabitis
Numérotation du verset Lv. 18,4 

facietis iudicia mea
et precepta mea4 servabitis et ambulabitis
4 mea] om. Weber
in eis
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,5 

custodite leges meas atque iudicia que faciens
homo vivet in eis ego Dominus Deus vester5
5 Deus vester] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,6 

omnis homo
ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 18,7 

turpitudinem patris et turpitudinem matris tue
non discoperies
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
Numérotation du verset Lv. 18,8 

turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,9 

turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre que domi
vel foris genita est non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,10 

turpitudinem filie filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
Numérotation du verset Lv. 18,11 

turpitudinem filie uxoris patris tui quam peperit patri tuo
et est soror tua non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,12 

turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Numérotation du verset Lv. 18,13 

turpitudinem sororis matris tue non revelabis eo quod sit caro6 matris tue
6 sit caro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,14 

turpitudinem fratris patris7 tui non revelabis
7 fratris patris] patrui Weber
nec accedes ad uxorem eius que tibi affinitate coniungitur.
Numérotation du verset Lv. 18,15 

Turpitudinem nurus tue non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius et uxorem fratris sui nullus accipiat8.
8 et uxorem fratris sui nullus accipiat] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,16 

Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,17 

turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis
filiam filie9 eius et filiam filii10 illius non sumes.
9 filie] filii Weber |
10 filii] filiae Weber |
ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
Numérotation du verset Lv. 18,18 

sororem uxoris tue in pelicatum illius
non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
Numérotation du verset Lv. 18,19 

Ad mulierem que patitur menstrua non accedes
nec revelabis feditatem eius.
Numérotation du verset Lv. 18,20 

Cum uxore
proximi tui
non coibis
nec seminis
commixtione maculaberis.
Numérotation du verset Lv. 18,21 

De semine tuo non dabis ut consecretur idolo
Moloch
nec pollues nomen
Dei tui
ego Dominus.
Numérotation du verset Lv. 18,22 

Cum masculo non commiscearis11 coitu femineo
11 commiscearis] commisceberis Weber
quia abominatio
est
Numérotation du verset Lv. 18,23 

cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo
mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Numérotation du verset Lv. 18,24 

ne polluamini in omnibus his
quibus contaminate sunt gentes universe12 quas ego eiciam ante conspectum vestrum
12 gentes universe] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,25 

et quibus polluta est terra cuius ego scelera
visitabo
ut evomat
habitatores suos
Numérotation du verset Lv. 18,26 

custodite legitima mea atque iudicia ut13 non faciatis14 ex omnibus istis abominationibus15 tam indigena
13 ut] et Weber |
14 faciatis] faciat Weber |
15 istis abominationibus] inv. Weber |
quam colonus qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset Lv. 18,27 

omnes enim execrationes istas fecerunt accole terre qui fuerunt ante vos
et polluerunt eam
Numérotation du verset Lv. 18,28 

cavete ergo ne et vos
similiter evomat
cum paria
feceritis sicut evomuit gentem que fuit ante vos
Numérotation du verset Lv. 18,29 

omnis anima que fecerit de abominationibus his quippiam peribit
de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 18,30 

custodite mandata mea nolite facere que fecerunt hii qui fuerunt ante vos
et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,1 
marg.| {p} Locutusque est Dominus] etc. Hucusque instruxit Dominus populum suum in mysticis, in quibus umbra fidei, et morum, non veritas, hic autem moraliter instruit eum, revocans eum a malo, id est a mala consuetudine sua, et maxime ab infidelitatis errore : Primo timorem incutiens, et amorem, dicens :
Numérotation du verset Lv. 18,2 
marg.| {q} Ego Dominus Deus vester : Iuxta consuet. terre] etc. in quo totam legis intentionem aperit, ut scilicet declinent a malo, et faciant bonum, revocans eis ad memoriam abominationes Egyptiorum, quibus interfuerant, ut eos exterreat, et a sceleribus Chananeorum, ad quos ituri erant, abstinerent.   [Ego sum Dominus] Qui hoc precipio.   [Deus vester] cuius vos servi   [iuxta consue] quasi dicat : Cognoscite vestrum creatorem, et diligenter servate eius precepta.
Numérotation du verset Lv. 18,3 
marg.| {r} Non facietis] Summa enim malorum est, quod vivitur {1. 117rb} ad exempla malorum. Unde Ex. 23.a. Non sequeris turbam, etc. Eccles. 7.a. Non pecces in multitudine civitatis.
marg.| {s} Neque in legitimis] <GLOSSA> INTERLINEARIS religionis. GLOSSA Non solum a fornicatione, avaritia, et superbia, sed etiam a divinationibus, et auguriis, et omnium gentium superstitionibus precepit abstinere.
Numérotation du verset Lv. 18,4 
marg.| {t} Iudicia mea, et precepta mea ser.] etc. GLOSSA id est que ex iudicio, et discretione precipio.
marg.| {u} Ambulabitis] proficiendo. Non enim auditores legis iusti sunt, sed factores. Rm. 2.b.
marg.| {x} Ego Dominus Deus vester] Hoc secundo dicit, in quo vetus, et novum Testamentum innuit, scilicet propter iterationem. Vel in hoc, quod dicit Dominus, innuit vetus Testamentum : In hoc, quod dicit Deus vester, innuit novum.
Numérotation du verset Lv. 18,5 
marg.| {y} Leges meas] id est ceremonias, vel precepta. De preceptis vero, et iudiciis habes Ex. 21.22.23.
Numérotation du verset Lv. 18,6 
marg.| {z} Omnis homo] GLOSSA quasi rationalis. Qui enim accedit, non est homo, sed iumentum. Nota, hic agitur de personis exclusis a matrimonio. In priorum quidem parentum coniugio propter hominum raritatem tantum duas personas exclusit Dominus in matrimonio patrem, et filiam, matrem, et filium, dicens : Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adherebit uxori sue : Gn. 2.d. id est nec filius matri, nec filia patri matrimonio copulabitur. Sub lege vero plures excepit, que sunt tredecim, vel duodecim. Tredecim quidem, si filia privigni, et filia privigne accipiuntur pro diversis : Duodecim si pro una. Sunt he, Mater, noverca, soror, neptis, amita, matertera, uxor patrui, nurus, uxor fratris, sed hec recipit determinationem, ut dicetur infra : Privigna, filia privigni, filia privigne, soror uxoris. Paucos tamen tunc exclusit, ut multiplicarentur homines in cultum Dei. Tempore gratie plurime sunt excluse, ubi continentia iugis habet locum. Hec fuit arctatio coniugii : A fornicatione enim omnis persona excluditur.
marg.| {a} Ad proximam] GLOSSA Genus proponit, cui et species supponit. Sed nota quod non intelligitur hic de omni proxima, sed tantum de illa, quam postea littera determinat. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit, Genus proponit, cui species supponit.
marg.| {b} Turpitudinem] Turpitudinem vocat Moyses coniunctionem personarum prohibitarum.
Numérotation du verset Lv. 18,7 
marg.| {c} Non discooperies] <GLOSSA> INTERLINEARIS ne confundatur generatio, ne idem sit filius, et frater.
Numérotation du verset Lv. 18,8 
marg.| {d} Uxoris patris tui] GLOSSA Noverce, non matris.
marg.| {e} Turpitudo enim patris tui] Nota in matre est Turpitudo patris, et matris, in noverca autem tantum turpitudo patris. Unde supra dictum est : Turpitudinem patris tui, et matris tue non discooperies peccando, scilicet cum matre, hic autem dicit : Turpitudinem uxoris patris {1. 117va} tui non discooperies. Turpitudo enim patris tui est, supple tantum, et non matris.
Numérotation du verset Lv. 18,9 
marg.| {a} Domi vel foris] id est que ex legitimo matrimonio nata est, vel ex illegitimo : Cum tali sorore nullum erat matrimonium. Vel aliter : Que domi genita est, id est que nata est adhuc te existente in domo, id est in utero matris, id est te nondum nato. Vel foris, id est que genita est te iam existente foris, id est te iam nato, quasi dicat : Non inibis coniugium cum sorore, sive genita ante te, sive post. Et, ut dicit AUGUSTINUS non prohibet matrimonium cum filia noverce genita ex priori viro.
marg.| {b} Genita est] ex patre.
Numérotation du verset Lv. 18,10 
marg.| {c} Filie filii tui] id est neptis ex filio. Et pro una persona accipitur neptis ex filio, et ex filia. Neptis enim ex filio dicitur filia filii.
marg.| {d} Turpitudo tua est] quia ex te nata est, licet mediante filio, vel filia.
Numérotation du verset Lv. 18,11 
marg.| {e} Turpitudinem filie uxoris] AUGUSTINUS Ne cum filia noverce ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei, cui prohibetur, soror non sit, vel ex patre, vel ex matre, addit, ex eodem patre.
marg.| {f} Patris tui quam] Licet iam omnem sororem sive ex patre, sive ex matre, sive domi, sive foris genitam a matrimonio exclusisset Moyses, tamen hic de filia noverce exprimit singillatim, ne propter alienam matrem, posse recipi videatur, quia enim ex patre soror est, excluditur. Unde Dt. 27.d. Maledictus, qui dormit cum sorore sua filia patris sui, vel matris sue. Hanc maledictionem incurrit Amon. 2Rg. 13.c. Unde quod Thamar dixit : Loquere ad regem, et non negabit me tibi, patet esse dictum causa subterfugii.
Numérotation du verset Lv. 18,12 
marg.| {g} Sororis patri tui] id est amite. Ecce quinta persona.
Numérotation du verset Lv. 18,13 
marg.| {h} Sororis matris tue] id est matertere. Ecce sexta.
Numérotation du verset Lv. 18,14 
marg.| {i} Fratris patris tui] id est uxoris patrui : Ecce septima.
marg.| {k} Nec] pro, id est et non.
marg.| {l} Eius] id est patrui.
marg.| {m} Que tibi] id est quia illa.
Numérotation du verset Lv. 18,15 
marg.| {n} Nurus] id est uxoris filii : Ecce octava.
Numérotation du verset Lv. 18,16 
marg.| {o} Uxoris fratris tui] Ecce nona. Sed obiicitur, quia aut dixit hoc debere intelligi fratre vivente, aut fratre mortuo. Si fratre vivente, pro nihilo dicitur hoc, quia generaliter prohibetur accessus ad quamlibet uxorem alterius. Ex. 20.c. ubi dicitur : Non mechaberis. Si fratre mortuo, falsum videtur, et contrarium legitur Dt. 25.b. Que precipit fratri mortuo suscitandum semen a fratre superstite. Solutio. De fratre mortuo intelligitur, quando scilicet frater defunctus filios reliquerat.
marg.| Vel de vivo, qui uxorem suam repudiaverat : tunc inquam non licebat alii fratri ducere eam. Ita determinat Glossa Augustini. Queritur utrum, etc.
marg.| {p} Uxoris tue, et filie eius] Que dicitur privigna : Ecce decima. GLOSSA : Ne putes tibi licere ambas habere.
Numérotation du verset Lv. 18,17 
marg.| {q} Filiam filii] GLOSSA neptem uxoris de filio tuo, vel de filia prohibet duci uxorem.
marg.| {r} Et filiam filie] id est filiam privigni, vel privigne. Et videtur has duas personas accipere pro una, et ita tantum duodecim persone excluduntur a matrimonio. Hec est undecima, vel duodecima.
Numérotation du verset Lv. 18,18 
marg.| {s} Sororem uxoris tue] Ecce duodecima, vel decimatertia, Sed numquid Iacob duxit duas sorores ? Solutio : Revera duxit, sed nondum lex ista data fuerat, vel fraude suppositionis {1. 117vb} deceptus fuit. Nec esset iustum, ut priorem dimitteret, secunda adveniente. Hoc dicit illa GLOSSA Non prohibet, etc. Radulphus dicit : De duabus sororibus, nec uni viro nubant, interdicitur, quod tamen Patriarche legitur contigisse.
marg.| {t} In pellicatum] quasi dicat, Uxore tua vivente non ducas sororem eius, quia non esset uxor, sed pellex. Et ubi nos habemus, in pellicatum : Septuaginta habent, in zelum illius.
Numérotation du verset Lv. 18,19 
marg.| {u} Ad mulierem, que patitur menstrua] Glossa Augustini Cum superius sufficienter prohibuisset : hic etiam repetit, forte ne in superioribus videretur figurate accipiendum, ubi talia prohibentur, que remota observatione umbrarum, in novo Testamento custodienda sunt. In Ez. 18. quoque inter illa, que non figurate, sed manifeste peccata sunt, accedere ad menstruatam interdicitur, et iustitie meritum esse, si non accedatur : Qua in re non natura damnatur, sed concipiende proli noxium prohibetur : Sed ideo dixit AUGUSTINUS noxium, quia ex tali coitu generantur fetus deformes, et leprosi quandoque. Sed si corruptio fetus causa est, quare prohibetur accessus ad menstruatam, eadem ratione debet prohiberi accessus ad uxorem leprosam, vel etiam magis, quia magis corrupta est leprosa, quam menstruata. Solutio : Menstruata cito curatur, sed non leprosa, et ideo ne periret bonum matrimonii leprose reddendum est debitum, sed non petendum simpliciter.
Numérotation du verset Lv. 18,20 
marg.| {x} Cum uxore proximi tui] GLOSSA Hic prohibet rursus adulterium, quod etiam in Decalogo prohibetur : Unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris, non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
marg.| {y} Nec seminis commixtione] id est ad uxorem alterius non accedas, ut semen tuum cum semine illius misceas.
Numérotation du verset Lv. 18,21 
marg.| {z} Ut consecretur idolo] GLOSSA. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed etiam gentilium Philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis ? Item alia GLOSSA Convenienter hec subiunguntur : Intendit enim legislator a libidine tam sensibili, quam intelligibili legi subditum cohibere.
marg.| {a} Moloch] Septuaginta habent principi.
marg.| {b} Nec pollues] GLOSSA Hoc ad singula referatur supra dicta. Nota : Radulphus dicit, Moloch idolum erat Ammonitarum, et interpretatur rex, quia illud idolum princeps erat aliorum idolorum. Per hoc universa idololatria interdicitur, a parte totum. De semine suo dat Moloch, qui filium, vel filiam suam traiiciendo per ignem, vel aquam ei consecrat.
marg.| {c} Dei tui] GLOSSA Cuius gloria singularis incommutabilis.
marg.| {d} Ego Dominus] Qui scilicet vindicare possum, et remunerare.
Numérotation du verset Lv. 18,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 18,23 
marg.| {e} Mulier non succumbet] GLOSSA Non solum viris, sed, et mulieribus lex posita est. Sed nota quod multi, cum in Scripturis talia inveniunt, abominantur, auditum avertunt, et si auderent, Scripturam reprehenderent. Verum etsi supellectilia tactu morticini polluuntur, id est molles, pauci et effeminati, non tamen cisterne vel fontes, id est doctores qui doctrinam colligunt et conservant et aliis propinant. Rectores ergo de vitiis disputent, et scriptis, ea que redarguunt dicant, ut alii {1. 118ra} sibi ab illis caveant sine contagio. Sic et Scriptura, licet in tractatibus suis immunda recipiat, eis tamen non contaminatur. Unde Sap. 7.d. Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Attingit autem ubique propter sui munditiam. Si ergo huiusmodi audiendo corrumperis, tibi imputa, non Scripture.
Numérotation du verset Lv. 18,24 
marg.| {a} In omnibus his] predictis. GLOSSA que invicem sibi coniuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat, qui in uno pollutus fuerit, offendat in omnibus.
marg.| {b} Quas ego] etc. propter scelera sua, scilicet. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit : Quantitas pene, quantitatem culpe ostendit. Sed obiicitur. Aut intelligitur hoc de pena inferni, aut purgatorii. De pena inferni, vel purgatorii non potest intelligi, quia utraque pena nobis incerta, aut invisa est, sicut et culpa, ergo quantitas illarum penarum non ostendit nobis quantitatem culpe. Preterea, utrobique punit Deus citra meritum. Si de pena temporali : Contradicit Ps. 72. In labore hominum non sunt. Item Iob penam magnam sustinuit sine merito culpe. Item Tobie dictum est : Quia iustus eras, necesse fuit, ut tentatio probaret te. In his ergo fuit pena sine culpa, ergo quantitas pene non ostendit quantitatem culpe. Solutio. Multis de causis flagellat hic Dominus. Quandoque ut ipse Dominus glorificetur, ut in ceco nato. Quandoque ut hominis meritum cumuletur, ut in Iob. Quandoque ut homo probetur, id est probatus aliis in exemplum detur, ut in Tobia. Quandoque ut homo humilietur, ut in Paulo. Quandoque ut pena futura hic incipiat, et in futuro consummetur, ut in Herode. Quandoque ut penis culpa pietur, ut in Maria. Solum flagellum, quod pro culpa infertur, proprie pena dicitur, et de hac loquitur <GLOSSA> INTERLINEARIS et in genere, non precise, et est sensus. Magna pena magne culpe signum est, et parva parve. Et ita potest intelligi de omni pena.
marg.| Item nota, GLOSSA dicit : Demones, qui propter multitudinem dicuntur gentes, qui cum omni peccato gaudeant, precipue tamen de fornicatione, et idololatria, quia in his corpus, et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est genus humanum.
Numérotation du verset Lv. 18,25 
marg.| {c} Polluta est terra] metonymia est, id est habitatores terre.
Numérotation du verset Lv. 18,26 
marg.| {d} Indigena] GLOSSA qui in lege nutritus est, et ab infantia doctus.
marg.| {e} Colonus] GLOSSA qui deforis est nobis adiectus, non intus nutritus.
Numérotation du verset Lv. 18,27 
marg.| {f} Accole] GLOSSA Demones, qui antiquiores conditione, ante nos fuerunt.
Numérotation du verset Lv. 18,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 18,29 
marg.| {g} Quippiam] GLOSSA etiam unum.
marg.| {h} Peribit] GLOSSA nunc, et prorsus in futuro.
Numérotation du verset Lv. 18,30 
marg.| {i} Que fecerunt hi] GLOSSA quorum pena debetis terreri.
marg.| {k} Ego Dominus Deus vester] GLOSSA tertio hoc dicit. In duobus enim, vel tribus testibus stat omne verbum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_18)

Notes :