Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Lv. 1,1 

Vocavit
autem Moysen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii
dicens:
Numérotation du verset Lv. 1,2 

Loquere filiis
Israel
et dices ad eos: homo
qui obtulerit
ex vobis hostiam
Domino de pecoribus
id est de bobus
et ovibus
offerens victimas
Numérotation du verset Lv. 1,3 

si holocaustum
fuerit eius oblatio ac de armento
masculum
immaculatum
offeret ad ostium tabernaculi testimonii
ad placandum sibi Dominum
Numérotation du verset Lv. 1,4 

ponetque
manus
super hostie caput1
1 hostie caput] inv. Weber
et acceptabilis erit
atque in expiationem eius proficiens
Numérotation du verset Lv. 1,5 

immolabitque
vitulum
coram Domino
et offerent filii Aaron sacerdotis2
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
sanguinem eius fundentes
per3 altaris circuitum
3 per] super Weber
quod est ante ostium
tabernaculi
Numérotation du verset Lv. 1,6 

detractaque pelle
hostie,
artus
in frusta concident
Numérotation du verset Lv. 1,7 

et subicient
in altari ignem
strue lignorum ante composita
Numérotation du verset Lv. 1,8 

et membra que cesa sunt desuper ordinantes,
caput videlicet,
et cuncta que adherent iecori
Numérotation du verset Lv. 1,9 

intestinis
et pedibus
lotis
aqua
adolebitque ea sacerdos super altare
in holocaustum
et suavem odorem Domino
Numérotation du verset Lv. 1,10 

quod si de pecoribus oblatio est,
de ovibus
sive de capris
holocaustum
agnum4 anniculum
4 agnum] om. Weber
et sine5
5 sine] absque Weber
macula
offeret
Numérotation du verset Lv. 1,11 

immolabitque ad latus
altaris
quod respicit ad aquilonem
coram Domino:
sanguinem
vero illius fundent
super altare
filii Aaron
per circuitum
Numérotation du verset Lv. 1,12 

dividentque
membra caput
et omnia que adherent iecori
et imponent6 ligna
6 imponent] om. Weber
quibus subiciendus est
ignis
Numérotation du verset Lv. 1,13 

intestina
vero et pedes
lavabunt7 aqua
7 lavabunt Weber ] lavbaunt cacogr. Rusch
et oblata omnia
adolebit
sacerdos super altare
in holocaustum et odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset Lv. 1,14 

sin autem
de avibus
holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus
et pullis
columbe
Numérotation du verset Lv. 1,15 

offeret eam sacerdos
ad altare
et retorto ad collum capite
ac rupto vulneris loco
decurrere faciat8
8 faciat] faciet Weber
sanguinem super crepidinem
altaris
Numérotation du verset Lv. 1,16 

vesiculam
vero gutturis et plumas
proiciet prope9
9 prope] propter Weber
altare
ad orientalem plagam
in loco in quo cineres effundi solent
Numérotation du verset Lv. 1,17 

confringetque
ascellas
eius et non secabit nec ferro dividet eam
et adolebit super altare lignis
igne
supposito holocaustum est
et oblatio suavissimi odoris Domino.

Capitulum 1

Numérotation du verset Lv. 1,1 
marg.| {1.103ra} {a} Vocavit autem] Septuaginta dicunt, revocavit, ut dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS id est iterum vocavit : Sepe enim vocavit eum Deus, vel revocavit, id est ad respicienda superiora, scilicet spiritualia vocavit, ut cum audiret precepta sacrificia, non tantum ad manualem observantiam referret, sed ad spiritualem intelligentiam, id est a litterali sensu ad spiritualem intelligentiam vocavit.
marg.| {b} Moysen] instruens eum de offerendis in tabernaculo.
marg.| {c} De tabernaculo] id est de propitiatorio, de quo Ex. 31.b.
marg.| {d} Loquere filiis Israel] Nota, tria facit hic Moyses. Precipit, predicit, et admonet : precipit sacrificia ad litteram, predicit de Christo, admonet moralia.
marg.| {e} Et dices ad eos] Hec, scilicet   [Homo qui] scilicet voluntarie.
marg.| {f} Obtulerit] id est offerre voluerit, offerat ea.
marg.| {g} De bobus, etc. immaculatum] id est sine macula, non velleris sed corporis, id est non fracto membro, aut debile, aut papulas habens, aut cecum, aut huiusmodi.
marg.| {h} Ad ostium tabernaculi] primo tamen ad ostium atrii, ad probandum si sit idoneum.
marg.| {i} Ad placandum sibi Dominum] Septuaginta habent, acceptum contra Dominum, id est coram Domino. Contra enim non notat ibi contrarietatem, sed presentiam.
marg.| {k} Ponetque] etc. Ipsa impositione ostendens, quod potestatem, quam habebat in hostiam offerendam, transferret in alium habentem potestatem, et officium immolandi.
marg.| {l} Proficiens] id est utilis.
marg.| {m} Immolabitque] sacerdos, scilicet secundum Ioseph., unus sacerdos immolabat, et novem alii erant, qui offerebant carnes per frusta divisas. Pellis vero erat sacerdotis hebdomadarii.
marg.| {n} Filii Aaron] Filii Aaron sacerdotis sunt membra veri sacerdotis, id est Christi.
marg.| {o} Super altare] holocaustorum.
marg.| {p} Suavem odorem] Ergo placebant Domino. Is. 1.c. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et hircorum nolui. Ier. 7.e. Non precepi patribus vestris de verbo holocaustomatum. Item Amos 5.f. Odi, et proieci festivitates vestras, et non capiam odorem cetuum vestrorum, etc. Solutio. Sicut dicit Hesychius, omnis hostiarum diversitas Christi hostiam preferebat. Et hec erat res in qua Deus delectabatur, id est que placebat Deo. Item opus operans placebat ei, scilicet actio interior, intentio scilicet et devotio, et etiam {1. 103rb} exterior, et hoc in habentibus caritatem, qui explicite, vel implicite ibi intelligebant Christi Hostiam figuratam. Opus vero operatum, id est caro ipsa vituli, vel alterius, et modus agendi, scilicet ex timore, numquam placuit Deo. Et secundum hoc intelliguntur predicte auctoritates, et consimiles.
marg.| {q} Quod si de pecoribus oblatio est] Subdit de holocausto de grege, in quo aliquando agnus, aliquando hedus offerebatur, et fiebat similiter sicut de vitulo.
marg.| {r} Ovibus] Nomine ovis intellige filium ovis, id est agnum masculum. Similiter nomine capre hedum quia hostia, que fuit voluntaria, et insuper holocaustum numquam fiebat nisi de masculo, sed tamen aliquando in aliquo alio casu fiebat de femina.
marg.| {s} Ad latus altaris] scilicet holocaustorum, quod erat in atrio sub divo, non directe contra ostium tabernaculi, sed ad Aquilonem aliquantulum, ita quod latus Aquilonare, in quo stabant sacrificantes directe contra ostium erat, et sic directe videre poterant Sancta sanctorum. Quod supra dictum est, coram Domino hic dicitur ad latus altaris, quod est sacrificantes directe stare contra ostium tabernaculi. Erant autem versi ad Austrum, dorsum habentes ad Aquilonem.
marg.| {t} Sin autem de avibus] Subiungit de holocausto de avibus quod fiebat solum de turture, vel columba. Sed cum duo offerrent, primo homo de Israel, secundo sacerdos. Quomodo ab homine offerebatur avicula, tacet Moyses. Forte quia eodem modo, quo pecus, de quo modo iam predictum est, unde non oportet repeti. Vel forte tantum sacerdoti, scilicet ad ostium atrii, quia quando aliquid offerebatur ad ostium tabernaculi per manuum impositionem, tunc dicebatur offerri Domino, licet etiam sacerdoti. Offerebatur autem pullus turturis, vel columbe, cui frangebat sacerdos collum sola manu, quia non licebat elevare ferrum super avem, et retorto collo sub ascella, ungue cutem circa fracturam colli aperiebat, et fuso sanguine circa altaris crepidinem, vesiculam gutturis, et plumas proiiciebat ad Orientem in loco secreto, ubi cineres effundebantur. Et postea confractis ascellis manu, adolebat autem sacerdos super altare holocaustum Domino. Et hec erant, que dicta sunt holocausta minora, et simplicia, que voluntarie fiebant. Erant autem quedam maiora, et sanctiora quodammodo, quadam necessitate, in quibus totum incendebatur pellis, et fimus, de quibus infra dicetur 8. Tamen quodammodo minus digna, quia super altare non cremabatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_1)

Notes :