Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Lv. 17,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 17,2 

Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel dicens1 ad eos: iste est sermo quem mandavit
1 dicens] et dices Weber
Dominus
dicens
Numérotation du verset Lv. 17,3 

homo quilibet de domo Israel
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
Numérotation du verset Lv. 17,4 

et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii2
2 testimonii Rusch ] om. Weber
oblationem Domino sanguinis
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 17,5 

ideo sacerdoti offerre debent3 filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
3 sacerdoti – offerre debent] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 17,6 

fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 17,7 

et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
Numérotation du verset Lv. 17,8 

et ad ipsos dices homo
quicumque4 de filiis5 Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum
4 quicumque] om. Weber |
5 filiis] domo Weber |
sive victimam
Numérotation du verset Lv. 17,9 

et ad ostium tabernaculi6 non adduxerit eam ut offerat7 Domino interibit de populo suo
6 tabernaculi] + testimonii Weber |
7 offerat] offeratur Weber |
Numérotation du verset Lv. 17,10 

homo quilibet
de domo Israel et de advenis
qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 17,11 

quia anima carnis
in sanguine est et ego dedi illum
vobis ut super altare
meum8
8 meum] in eo Weber
expietis pro animabus vestris et sanguis
pro anime
piaculo sit
Numérotation du verset Lv. 17,12 

idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud9 vos
9 apud] inter Weber
Numérotation du verset Lv. 17,13 

homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos
si venatione
sive10 aucupio ceperit feram vel avem
10 sive] atque Weber
quibus vesci licitum est fundat
sanguinem
eius et operiat illum terra
Numérotation du verset Lv. 17,14 

anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
Numérotation du verset Lv. 17,15 

anima que comederit morticinum
vel captum a bestia
tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua11
11 vestimenta sua] vestes suas Weber
et seipsum12
12 seipsum] semetipsum Weber
aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum13 hoc ordine
13 vesperum] +et Weber
mundus erit14
14 erit] fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 17,16 

quod si non lavaverit15 vestimenta sua vel16 corpus portabit iniquitatem suam.
15 lavaverit] laverit Weber |
16 vel] nec Weber |

Capitulum 17

Numérotation du verset Lv. 17,1 
marg.| {1. 116vb} Et locutus est Dominus] etc. Hucusque de sacrificiis sacerdotum, et populi tractavit Moyses, ostendens a quibus, et quo tempore, et quo loco fieri debeant : Nunc autem plenius locum certum determinat, in quo solo licitum esset immolari, per quod dedit illa intelligi legalia temporalia esse non eterna. Cum enim locus desinet esse, necesse fuit, ut et sacrificia simul desinerent, ex quo non habebant alibi immolari. Rad. vero dicit ad occidendam populi idololatriam precipiuntur. Nec precipit de animalibus occisis ad quotidianos usus, sed de illis, qui private occidebant, ut offerrent idolis. Hoc idem innuit AUGUSTINUS in GLOSSA ista : Non de his, etc.
marg.| {m} Sic peribit] id est peccabit, et arcebitur ab ingressu loci sancti, et a consortio aliorum.
marg.| {n} Fornicati sunt] GLOSSA Recedendo a vero sponso.
marg.| {o} Homo de filiis] Septuaginta habent : Homo, homo quicumque.
marg.| {q} De advenis] id est de gentilibus, qui non sunt coniuncti Iudeis : sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum, et prophetias, et promissam hereditatem habentes, non tamen ipsis, sed Deo adherentes : Propterea iuxta Septuaginta homo, homo, dixit, ut ostendat tam eos, qui in circumcisione, quam qui in preputio adherent Deo, hoc debere mandatum servare : Ita dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Item nota quod istud preceptum est idem cum priori, unde et repetitio notat utilitatem in observando illo. Potest tamen diversitas assignari in hoc, quod hic agitur de consummatione etiam debiti sacrificii : Supra vero de initio, ut dicit AUGUSTINUS in GLOSSA illa : Si idem repetitur, etc.
marg.| {q} Obtulerit holocaustum] iam perfectum, non modo inceptum.
marg.| {1. 117ra} a Si comederit sanguinem] Valde durum, et terribile est, si pro esu sanguinis obfirmet Deus faciem suam contra aliquem, cum sanguis mundus sit in se, nec inquinet hominem, iuxta illud Mt. 15.b. Non quod per os intrat, coinquinat hominem, etc. Per quod patet, quod mystice debent intelligi quecumque hic dicuntur. Nomine igitur sanguinis hic illicita concupiscentia designatur, quod etiam patet per hoc, quod dicitur contra animam, non contra hominem.
marg.| {b} Quia anima car] <GLOSSA> INTERLINEARIS vita carnalis, que finitur morte. Item alia Glossa Augustini Aliquid vitale est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes corporis venas diffunditur, ipsam vitam corporis vocavit animam, non vita, qua migratur, id est anima rationalis, sed que morte finitur.
marg.| {c} Ego dedi] id est dari feci a populo sanguinem.
marg.| {e} Ut expietis] id est offeratis in expiationem illum super altare.
marg.| {d} Illum] GLOSSA Sanguine Christi.
marg.| {e} Super altare] Crucem, in qua fusus est sanguis.
marg.| {f} Fundat sanguinem] GLOSSA Peccatum, quod peccavit. Item alia GLOSSA orando, confitendo. Unde : Effundo in conspectu eius orationem meam.
marg.| {g} Anima enim] id est vita carnalis.
marg.| {h} Anima, que comederit] GLOSSA Superius dictum est. Qui tetigerit morticina a bestiis capta, id est qui in talibus communicaverit, hic autem dicitur Anima, que comederit, totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
marg.| {i} A bestia] id est diabolo.
marg.| {k} Vestimenta] id est hominem exteriorem.
marg.| {l} Et semetipsum] hominem interiorem.
marg.| {m} Aqua] Baptismi, vel lacrymarum.
marg.| {n} Hoc ordine] predicto scilicet.
marg.| {o} Iniquitatem suam] id est iniquitatis retributionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_17)

Notes :