Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Lv. 21,1 

Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices ad eos: Non1 contaminetur sacerdos
1 ad eos non] eis ne Weber
in mortibus civium suorum
Numérotation du verset Lv. 21,2 

nisi tantum in consanguineis ac propinquis
id est super patrem et matrem2 et filium et filiam fratrem3 quoque
2 patre - et - matre] inv. Weber |
3 filium et filiam fratrem] filio ac filia fratre Weber |
Numérotation du verset Lv. 21,3 

et sororem virginem4 que non est nupta viro
4 sororem virginem] sorore virgine Weber
Numérotation du verset Lv. 21,4 

sed nec in principe populi sui contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 21,5 

non radent caput
nec barbam
neque in carnibus suis facient
incisuram5
5 incisuram] incisuras Weber
Numérotation du verset Lv. 21,6 

sancti erunt Domino6 suo et non polluent nomen eius
6 Domino] Deo Weber
incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Numérotation du verset Lv. 21,7 

scortum et vile prostibulum
non ducet uxorem
nec eam que repudiata est a marito
quia consecratus est Deo suo
Numérotation du verset Lv. 21,8 

et panes propositionis offert sit ergo sanctus sicut7 ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
7 sicut] quia et Weber
Numérotation du verset Lv. 21,9 

sacerdotis
filia
si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
Numérotation du verset Lv. 21,10 

pontifex id est sacerdos maximus
inter fratres suos
super cuius caput fusum est unctionis oleum
et cuius manus in sacerdotio consecrate
sunt vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet
vestimenta non scindet
Numérotation du verset Lv. 21,11 

et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre8 suo et matre
8 patre] + quoque Weber
non contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 21,12 

nec egredietur de sanctis
ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sancte unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 21,13 

virginem
ducet uxorem
Numérotation du verset Lv. 21,14 

viduam
autem9 et repudiatam
9 autem] om. Weber
et sordidam
atque meretricem
non accipiet sed puellam
de populo suo
Numérotation du verset Lv. 21,15 

ne commisceat
stirpem
generis sui
vulgo
gentis sue
quia ego Dominus qui sanctifico eum
Numérotation du verset Lv. 21,16 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 21,17 

Loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
non offeret panes Deo suo
Numérotation du verset Lv. 21,18 

nec accedet ad ministerium eius si cecus fuerit
vel10 si claudus
10 vel] om. Weber
si vel parvo vel grandi et torto naso
Numérotation du verset Lv. 21,19 

si fracto pede
vel11 manu
11 vel] si Weber
Numérotation du verset Lv. 21,20 

si gibbus
vel12 lippus
12 vel] si Weber
si albuginem habens in oculo
si iugem scabiem
si impetiginem in corpore
vel hirniosus
Numérotation du verset Lv. 21,21 

omnis qui habuerit maculam
de semine13 sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
13 semine] + Aaron Weber
Numérotation du verset Lv. 21,22 

vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Numérotation du verset Lv. 21,23 

ita dumtaxat ut intra velum
non ingrediatur nec accedet14 ad altare quia maculam habet15 contaminare non debet sanctuarium meum
14 accedet] accedat Weber |
15 habet] + et Weber |
ego Dominus qui sanctifico eos
Numérotation du verset Lv. 21,24 

locutus16 ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel cuncta que sibi fuerant imperata.
16 locutus] + est Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset Lv. 21,1 
marg.| {r} Dixit quoque Dominus ad Moysen] Egit Moyses de sanctimonia populi, ubi dixit, Sancti estote, etc. hic {1. 120vb} agit de sanctimonia sacerdotum, non omnium, sed minorum tantum. Infra vero agit de sanctimonia summi sacerdotis. Ad litteram vero intendit hic prohibere sacerdotibus tactum morticini, et ne intersint funeribus mortuorum, exceptis quibusdam, qui in littera ponuntur. Sed querit Radulphus Nonne sepelire mortuos opus est pietatis ? Nonne in hoc commendatus est Tobias ? Sed tactus mortuorum communicatio est peccatorum. Peccatum enim mors est. Unde Sap. 1.c. Deus mortem non fecit. GLOSSA id est peccatum, quod est causa mortis. Precipit ergo.
marg.| {s} Ne contaminetur] etc. id est ne criminum particeps efficiatur, nec vitam popularem agat. Ne contaminetur. GLOSSA Littera a pollutionibus mortuorum abstinere precipit sacerdotes. Vel, Ne contaminetur, ad litteram, id est ne exeat ad lugendum mortuos cives, et ita contaminetur secundum legem.
marg.| {t} Nisi tantum in consanguineis] quasi dicat, super consanguineis mortuis licitum est eis lugere, scilicet super patre, et matre, fratre, et sorore, virgine, filia, filio. Summo vero Pontifici ad nullum mortuum plangendum licebat exire. Unde, et Dominus Papa nullis dicitur interesse funeribus mortuorum.
marg.| {u} Que non est nupta viro] id est non est alienata a domo Sacerdotis.
marg.| {x} Sed nec in principe] Multo fortius, nec in aliquo de populo.
marg.| {y} Neque in carnibus] etc. More gentilium, qui ita deflebant mortuos suos, unguibus incidendo carnes suas, et depilando caput suum, quasi non habentes spem resurrectionis, quam debent habere sacerdotes, et alii, et ideo prohibentur hoc facere.
marg.| {z} Sancti erunt] etc. Iustum enim est, ubi sancti sunt, ut alios ad sanctitatem invitent, et eam predicent. a   Incensum enim] etc. Argumentum, quod altare thymiamatis erat in sanctis citra velum, quod est contra AUGUSTINUM, quia ultra velum non licebat minoribus sacerdotibus introire.
marg.| {b} Scortum] etc. Post fidei integritatem, quam debent habere sacerdotes, subdit de sanctitate vite. Unde sicut in Gn. 28.a. interdicitur Iacob, ne accipiat uxorem de filiabus Chanaan : Ita hic precipitur sacerdotibus, ne scortum accipiant in uxorem, neque repudiatam, etc. Prv. 6.d. Pretium scorti vix unius panis est : Mulier autem pretiosam animam viri capit.
marg.| {c} Non ducet] scilicet quilibet sacerdos de minoribus, quia de summo sacerdote postea dicet, quod nisi virginem ducat in uxorem.
marg.| {d} Nec eam que repudiata est a marito] quia culpabilis inventa est. Et tota familia sacerdotis probata debet esse, et electa.
marg.| {e} Sacerdotis filia] etc. GLOSSA Grave est cuiuslibet filium fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate.
marg.| {f} Flammis] Hanc severitatem docet AUGUSTINUS in libro de civitate Dei, Gentiles tenuisse {1. 121ra} contra eas, que castitatem fuerant professe, et Deorum ministerio consecrate. a   Exuretur] id est morte gravissima punietur : filia enim sacerdotis simili pena puniebatur cum adultera. Unde patet, quod beata Virgo fuit de genere sacerdotali, quia dicitur super Mt. 2. quod ideo duxit eam Ioseph, ne si pregnans videretur absque viro, quasi adultera lapidaretur, id est morte gravissima plecteretur. Combustio enim, et lapidatio pro pena gravissima ponuntur in sacra Scriptura.
marg.| {b} Super cuius caput] Hoc dicitur ad differentiam minorum, quorum caput non ungebatur, sed manus tantum, et auricula, et pollices manuum, et pedum.
marg.| {c} Non discooperiet] scilicet cidari, quod licebat minoribus super consanguineis, quia lugentes detrahebant sibi ornamenta, ut dicit GLOSSA
marg.| {d} Non scindet] Qui mos erat lugentibus.
marg.| {e} Et ad omnem mortuum non ingredietur] Septuaginta dicunt : Super omnem animam mortuam non introibit. Et querit AUGUSTINUS quomodo dicatur anima mortua, que immortalis creata est ? Et solvit tripliciter. Primo dicit quod anima corpus destitutum, rectricis sue nomen accepit, quia illi adhuc reddendum est, sicut Ecclesia postquam exierint homines, adhuc vocatur Ecclesia. Secundo dicit quod dicitur mortua, non simpliciter, sed corpori, id est a corpore separata, sicut dicitur homo mortuus peccato, id est a peccato separatus. Separatio enim mors dicitur. Tertio dicit quod nomine anime vita temporalis accipitur, que mortua est in corpore anima migrante, que mori non potest, sed quia per eius presentiam subsistebat, nomen eius accepit.
marg.| {e} Omnino] scilicet ad flendum, vel ad scindendum vestes, vel capillos, sed bene poterat interesse sepulture patris summus sacerdos, ut patet Nm. 20.d.
marg.| {f} Super patre] etc. Querit AUGUSTINUS quomodo poterat summus sacerdos interesse funeri patris sui, cum lex iubeat filium succedere in summo sacerdotio patre suo defuncto ? Et respondet, quod necesse erat nondum sepulto patre, continuo alium substitui, propter continuationem incensi. De egritudine etiam dicit quod summus sacerdos non solebat egrotare, sed subito mori, nulla precedente egritudine, sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Sed queritur, quomodo quotidie obtulit incensum summus sacerdos, si filios procreabat ? Ea enim die immundus erat usque ad vesperum secundum legem, nec poterat intrare sanctuarium. Necesse ergo erat, vel ut continens iugiter esset, vel ut aliquando intermitteretur incensum, vel ut sacerdos coitu coniugali non fieret immundus. Et hoc concedit AUGUSTINUS Sed verior videtur opinio Hieronymi, qui dicit altare thymiamatis esse citra velum, ad quod accedere poterant minores sacerdotes, quando summo Pontifici non vacabat.
marg.| {g} Nec egredietur] Sed nonne egrediebatur ad cognoscendam uxorem ? Rad. De Zacharia legitur Lc. 1.c. quod impletis diebus officii sui, abiit in domum suam. Legimus etiam plures summos Pontifices duces populi fuisse, ut Iudam Machabeum, Ionatham, et Simonem, fratres eius, quos necesse erat egredi ad bella. Sed alio modo interdicitur hic summo sacerdoti egredi a sanctis, scilicet ad exequias mortuorum. Unde GLOSSA De sanctis non exibat, dum suorum funera colebantur.
marg.| {h} Ne polluat sanctuarium] id est unctionem capitis sui, quam in sanctuario accepit, quam polluisse videretur, si ad mortuum ingrederetur. Sed ne forte videretur alicui contra pietatem precepisse hoc Moyses, ideo hic subiungitur.
marg.| {i} Ego Dominus] quasi dicat Auctoritate mea, qui sum Dominus, fit hoc, non hominis.
marg.| {k} Virginem ducet uxorem] Virginem corpore ad minus, et nobilem, et de gente sua.
marg.| {1. 121rb} Mystice : Christus animam puram, et integram, vel Ecclesiam sibi coniunget, ut unus spiritus efficiatur cum illo. Unde Apostolus 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro, etc. Et Apc. 21.c. Veni, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni.
marg.| {l} Viduam autem] etc. Sed quam duxit Ecclesiam de gentibus, que et repudiata, et meretrix erat. Unde et Os. 1.a. dictum est ei : Sume tibi uxorem fornicariam. Ibi per Osee significatur Christus. Item Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris, quia multi filii deserte magis, quam eius, que habet virum. Solutio : Non fuit repudiata, sed ab eterno electa. Deserta vero fuit ad tempus, vel deserta in quibusdam, in quibusdam electa. Item meretrix fuit primo, et fornicaria, sed postea virgo effecta. Sed obiicitur : Dicit enim HIERONYMUS super Osee. Cum Deus omnia possit, de corrupta non potest facere incorruptam. Sed HIERONYMUS loquitur de corruptione corporali, hic autem agitur de spirituali, que quotidie per penitentiam reparatur : Et quod dicit HIERONYMUS sic exponitur : Non potest facere de corrupta incorruptam, id est non ostendit se posse, sicut ostendit si posse mortuos suscitare.   [Viduam] HIERONYMUS Vidua est, cuius maritus mortuus est. Eiecta, que adhuc vivo marito eiicitur. Meretrix est, que multorum patet libidini.
marg.| {m} Vulgo gentis sue] Hinc est, quod dicit Rad. super Leviticum, quod summo Pontifici non licebat ducere uxorem, nisi nobilem, et virginem, et de Tribu sua, id est Levitica, quod falsum est, quia Aaron duxit uxorem Elisabeth sororem Naason, que erat de Tribu Iuda, ut legitur Ex. 6.d. Et Ioiada Sacerdos similiter duxit Iosabeth, que erat de Tribu Iuda, ut legitur 2Par. 22.d. Sed intelligendum est, quod dicit Rad. de Tribu sua, id est de gente sua, id est de Iudeis, non de alienis, sicut dicit hic HIERONYMUS.
marg.| {n} De semine tuo] Id est de Tribu tua, scilicet Levitica. Et hic ostenditur, que impediant sacerdotem, ne sit idoneus offerre in sanctuario.
marg.| {o} Non offeres panes] Quasi dicat, non ungetur in sacerdotem, ut offerat panes : Aut si postquam unctus fuerit, contraxerit maculam.
marg.| {p} Si cecus] etc. GLOSSA Hec secundum litteram accipere, nimis videtur absurdum esse : Tales enim macule non sunt in hominum potestate, vel voluntate. Per maculas ergo corporum vitia animorum describit. Item GLOSSA Si cecus, Lumen contemplationis ignorans, presentis vite tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit, quo porrigat operis gressum. De quo Is. 42.c. Qui cecus, nisi servus Domini ? Qui vides multa, nonne custodies ? Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare. Item ibidem 5.d. Propterea ductus est captivus populus meus, quia non habuit scientiam. Iob. 28.a. Semitam avis ignoravit, id est Christi.
marg.| {q} Si claudus] Scilicet duplicitate. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Si Dominus est Deus, sequimini eum, si autem Baal, sequimini illum. Item in Naso, discretio : In Gibbo, terrena solicitudo : Per albuginem, cecitas ex arrogantia sapientie procedens : Per impetiginem, avaritia mentis. Per herniosum, qui turpitudinem non exercet, et tamen aliis est ponderosus, lascivia mentis significatur. Ita de his innuit GLOSSA Item nota quod gibbus provenit ex humorum abundantia. Impetigo est sicca scabies, que sine dolore corpus occupat, et membrorum decorem fedat ex phlegmate salso proveniens. Hernia est morbus ex descensu viscerum in vesicam, quandoque ex inflatione testiculorum proveniens.
marg.| {r} Omnis qui habuerit maculam] quamlibet de predictis.
marg.| {s} Vescetur tamen panibus] Nota {1. 121va} tria genera panum habuisse sacerdotes : Panes, scilicet sacerdotales, Leviticos, et Laicos. Sacerdotales erant panes propositionis : De quibus dictum est Ex. 25.c. qui de publico sumptu fiebant, de quibus non licebat edere, nisi solis sacerdotibus. Levitici, qui etiam offertorii dicuntur, erant panes sancti, id est oblati, quibus soli de genere Levi vescebantur, qui etiam propter maculam ministrare non poterant, et filiefamilias Uxorata, vel vidua, vel repudiata, non nisi necessitate compulsa rediret ad domum patris, ut esset quasi filiafamilias. His panibus non vescebatur alienigena, neque advena, neque inquilinus, neque mercenarius sacerdotis. Vernaculus tamen, vel emptitius sacerdotis vesci poterant, si tamen alias mundi erant. Laici panes erant panes communes, quibus omnibus licebat vesci.
marg.| a Ut intra velum] Quod soli summo Pontifici licitum erat. Tamen nota quod talis non ingrediebatur etiam tabernaculum, neque ad altare, scilicet ut ministraret. Vel forte simpliciter non licebat tali intrare tabernaculum : Et hoc forte vult littera, que dicit : Intra velum non ingrediatur, scilicet velum exterius ante ostium tabernaculi. Sed aliqui non concedunt istam expositionem, dicentes, quod in sacra Scriptura velum simpliciter positum sine determinatione debet exponi de velo interiori. Sed contra eos est, quod non tantum maculas habentibus non licebat ultra illud ingredi, sed neque etiam omnino carentibus, scilicet minoribus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_21)

Notes :