Capitulum 24

Numérotation du verset Lv. 24,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 24,2 

precipe filiis Israel ut offerant1 tibi oleum
1 offerant] afferant Weber
de olivis
purissimum ac lucidum
ad concinnandas lucernas
iugiter
Numérotation du verset Lv. 24,3 

extra velum testimonii
in tabernaculo federis,
ponetque eas Aaron
a vespere usque ad2 mane
2 ad] in Weber
coram Domino
cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 24,4 

super candelabrum mundissimum3
3 candelabrum mundissimum] candelabro mundissimo Weber
ponentur semper in conspectu Domini.
Numérotation du verset Lv. 24,5 

Accipies quoque similam
et coques ex ea duodecim panes
qui singuli habebunt duas decimas
Numérotation du verset Lv. 24,6 

quorum senos altrinsecus
super mensam
purissimam
coram Domino statues
Numérotation du verset Lv. 24,7 

et pones super eos thus lucidissimum
ut sit panes4 in monimentum5 oblationis Domini.
4 panes] panis Weber |
5 monimentum] monumentum Weber |
Numérotation du verset Lv. 24,8 

Per singula sabbata mutabuntur coram Domino
suscepti a filiis Israel federe sempiterno.
Numérotation du verset Lv. 24,9 

Eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto
quia sanctum sanctorum
est de sacrificiis Domini iure perpetuo.
Numérotation du verset Lv. 24,10 

Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis
quem pepererat de viro Egyptio
inter filios Israel
iurgatus est in castris cum viro Israelita6
6 Istraelita] Istraelite Weber
Numérotation du verset Lv. 24,11 

cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei
adductus est ad Moysen
vocabatur autem mater eius Salamuth7
7 Salamut(h) ΩM Rusch ] Salumith Weber
filia Dabri de tribu Dan
Numérotation du verset Lv. 24,12 

Miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
Numérotation du verset Lv. 24,13 

qui locutus est ad Moysen
Numérotation du verset Lv. 24,14 

dicens educ blasphemum8 extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius
8 blasphemum Weber ] plaspfemum Rusch
et lapidet eum universus populus9
9 universus populus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,15 

et ad filios Israel loqueris homo homo10
10 homo homo sic Rusch ] homo Weber
qui maledixerit
Deo suo portabit peccatum suum
Numérotation du verset Lv. 24,16 

et qui blasphemaverit
nomen Domini,
morte moriatur
lapidibus obruet11 eum omnis populi12 multitudo sive ille civis
11 obruet] opprimet Weber |
12 populi] om. Weber |
sive13 peregrinus
13 sive] seu Weber
fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
Numérotation du verset Lv. 24,17 

qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
Numérotation du verset Lv. 24,18 

qui percusserit animal
reddat vicarium id est animam pro anima
Numérotation du verset Lv. 24,19 

qui irrogaverit maculam
cuilibet civium suorum
sicut fecit sic14 fiet ei
14 sic] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 24,20 

fracturam pro fractura,
oculum pro oculo,
dentem pro dente
restituet
qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur.
Numérotation du verset Lv. 24,21 

qui percusserit iumentum
reddat15 aliud,
15 reddat Rusch ] reddet Weber
qui percusserit
hominem
punietur
Numérotation du verset Lv. 24,22 

equum
iudicium sit inter vos sive peregrinus
sive civis
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester.
Numérotation du verset Lv. 24,23 

Locutusque est Moyses ad filios Israel et adduxerunt16 eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi.
16 adduxerunt] deduxerunt Weber

Capitulum 24

Numérotation du verset Lv. 24,1 
marg.| {e} Locutus est Dominus] etc. De omnibus festivitatibus anni concludit hic Moyses, preterquam de festivitate anni quinquagesimi, qui dicitur iubileus, cui premittit quedam ad festivitates iam dictas pertinentia, ut postea liberius agat de illa.
marg.| {f} Candelabrum mundissimum] id est factum de auro mundissimo, et obrizo.
marg.| {g} Duodecim panes] De quibus sufficienter dictum est. Ex. 25.c.
marg.| {h} Duas decimas] Hoc duobus modis expositum est supra proximo capitulo scilicet 23. Item alii dicunt, singulos panes ex duabus decimis fieri, id est ex decima Levitarum, et decima Sacerdotum. Filii namque Israel, primo dabant decimas de omnibus Levitis : Et Levite postea de eis, que sibi dabantur, dabant decimam sacerdotibus : Et vocabatur decima decime, et de his decimis fiebant panes propositionis. Prima opinio supra dicta verior est, et magis consona littere.
marg.| {i} Altrinsecus] id est sex ex una parte, et sex ex altera.
marg.| {k} Super eos thus] Erat autem thus super patenas, et patene super panes. Et nota quod si patene rotunde fuerunt, sicut nostre, singule patene super singulos panes erant : Si autem longe, et late, due sufficiebant.
marg.| {l} In monimentum] Dicit GLOSSA scilicet ut sacre oblationes memoria in conspectu Dei sint.
marg.| {1. 123vb} {m} Mutabuntur] quia a sabbato usque ad sabbatum manebant super mensam immoti, et tunc illis sublatis, alii calidi, et recentes reponebantur, et illi priores cedebant in usum Sacerdotum tantum. Sed quid esset, si in media hebdomada non posset Sacerdos alios panes invenire ad comedendum ? Credo, quod posset aliquos de illis duodecim panibus accipere, et postea cum posset restituere : Sicut legitur, quod David, necessitate compulsus, comedit ex illis, et excusatur a Domino, Mt. 12.a.
marg.| {n} Ecce autem] etc. Hic de pena blasphemi addit Moyses. Et videtur quasi turbatus loqui, et ab illo silentio, in quo Deus secum loquebatur, ad rem subitam, et inopinatam perterritus exclamasse : Ecce, etc.
marg.| {o} Quem pepererat] Utrum de matrimonio, an extra matrimonium, non dicitur.
marg.| {p} Blasphemasset] id est vituperasset.
marg.| {q} Nomen] Domini, scilicet.
marg.| {r} In carcerem] Si ergo manifestus blasphemus in carcerem mittitur, ut de eius pena cognoscatur, quomodo occultus, vel suspectus Hereticus statim occiditur ? Non credo, quod usquam hoc fiat, si ipse velit se purgare.
marg.| {s} Homo] etc. Super uno consultus Dominus, dat legem communem in omnem blasphemum.
marg.| {t} Qui maledixerit Deo] GLOSSA inscienter.
marg.| {u} Portabit peccatum] GLOSSA Penam peccati venialis.
marg.| {x} Qui blasphemaverit] scienter.
marg.| {y} Morte moriatur] Blasphemando scienter. Tamen secundum quosdam est ibi inculcatio verborum, et repetitio, quod dicitur. Qui maledixerit, et qui blasphemaverit, etc.
marg.| {z} Multitudo populi] Iustum est enim, ut qui pie Deum colunt, eius iniurias non contemnant : Unde Moyses trucidatis idololatris dixit interfectoribus : Consecrastis hodie manus vestras Deo. Ex. 32.g. a   Qui percusserit] etc. Ostensa pena blasphemorum, addit de talione, ut qui lederet hominem iniuste, in eum modum lederetur, quo leserat illum, reddens animam pro anima, oculum pro oculo. Est autem talio hec lex, qua talis pena infligitur ei, qui fecit iniuriam, qualem ipse intulit alii. Nota autem, quod talio non erat generaliter in iniuriis rerum, sed tantum in lesione corporum, quia furtum restituebatur in duplum, vel in quadruplum. Item nota quod talio recipiebat determinationem propter necessitatem : Ut mulier ledens virum in virilibus, puniebatur in manu, quia virilia non habet. Ita legitur Ex. 21.c. Vir ledens pregnantem, ut faceret abortivum nondum animatum, mulctabatur pecunia. Incertum est autem {1. 124ra} utrum talio extenderetur usque ad iudicem, vel circa iniuriatum tantum haberet locum. Forte iniuriatus poterat se vindicare sine iudice : Quid potest inde haberi, quia homicida non volens, fugiebat ad civitates refugii.
marg.| a Equum iudicium] Sine acceptione persone, et ne pena talionis excedatur ab iniuriato vindicante se, et ut similis pena, sive vindicta exhibeatur extraneo ut indigene, pauperi, ut diviti, et eque cito, quod heu hodie non fit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_24)

Notes :