Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 

Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron
thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis preceptum non erat
Numérotation du verset Lv. 10,2 

egressusque ignis
a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino.
Numérotation du verset Lv. 10,3 

Dixitque Moyses ad Aaron: hoc est quod locutus est Dominus: sanctificabor
in his qui appropinquant mihi1
1 mihi] + et Weber
in conspectu omnis populi glorificabor
quod audiens tacuit
Aaron
Numérotation du verset Lv. 10,4 

vocatis autem Moyses Misael
et Elsaphan filiis2 Oziel patrui Aaron ait ad eos: ite et tollite3 fratres vestros de conspectu sanctuarii
2 filiis] filios Weber |
3 tollite] colligite Weber |
et asportate extra castra
Numérotation du verset Lv. 10,5 

confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis
et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
Numérotation du verset Lv. 10,6 

locutusque4 est Moyses ad Aaron et ad Eleazar et5 Ithamar filios eius: capita vestra nolite nudare
4 locutusque] locutus Weber |
5 et] atque Weber |
et vestimenta
nolite scindere
ne forte moriamini
et super omnem cetum
oriatur indignatio
fratres vestri et omnis domus Israel
plangant
incendium quod Dominus suscitavit
Numérotation du verset Lv. 10,7 

vos
autem non egredimini fores tabernaculi
alioquin peribitis oleum quippe sancte unctionis est super vos
qui fecerunt omnia iuxta preceptum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,8 

dixit6 Dominus ad Aaron
6 dixit] + quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 10,9 

vinum
et omne quod inebriare potest
non bibetis tu et filii tui
quando
intrabitis in7 tabernaculum testimonii
7 intrabitis in] intratis Weber
ne moriamini
quia preceptum est sempiternum in generationes vestras
Numérotation du verset Lv. 10,10 

ut8 habeatis scientiam discernendi
8 ut] et praemittit Weber
inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum
Numérotation du verset Lv. 10,11 

doceatisque
filios Israel omnia legitima9 que locutus est Dominus
9 legitima] + mea Weber
ad eos per manum Moysi
Numérotation du verset Lv. 10,12 

locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui erant residui10 tollite sacrificium
10 erant residui] inv. Weber
quod remansit de oblatione
Domini et comedite illud absque fermento
iuxta altare
quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 10,13 

comedetis autem in loco sancto
quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut preceptum est mihi
Numérotation du verset Lv. 10,14 

pectusculum
quoque quod oblatum est11 et armum
11 oblatum] ablatum Cava ΛL*H ΣT Amiatinus ΘH*M²G*
qui separatus est edetis in loco12 mundissimo
12 loco] + sancto Ω M
tu et filii tui ac filie tue,
tecum tibi
enim ac liberis tuis.
Reposita sunt de hostiis salutaribus
filiorum Israel
Numérotation du verset Lv. 10,15 

eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut precepit Dominus
Numérotation du verset Lv. 10,16 

inter hec hircum
qui oblatus fuerat
pro peccato cum quereret Moyses exustum
reperit iratusque
contra Eleazar et Ithamar
filios Aaron qui remanserant ait
Numérotation du verset Lv. 10,17 

cur non comedistis hostiam pro peccato
in loco sancto
que sancta sanctorum est et data vobis
ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
Numérotation du verset Lv. 10,18 

presertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta
et comedere debueritis eam13 in sanctuario sicut preceptum mihi est14
13 debueratis eam] inv. Weber |
14 mihi est] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 10,19 

responditque15 Aaron:
15 responditque] respondit Weber
oblata est victima hodie16
16 victima hodie] inv. Weber
pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Deo17 in cerimoniis mente lugubri
17 Deo] Domino Weber
Numérotation du verset Lv. 10,20 

quod cum audisset Moyses recepit satisfactionem.

Capitulum 10

Numérotation du verset Lv. 10,1 
marg.| Arreptisque Nadab] etc. Legimus supra 6.b. Dominum precepisse, ut ignis perpetuus servaretur in altari, inde sumebatur ignis, quotiens Pontifex super altare incensi thus, vel thymiama volebat adolere : Aut etiam si aliquando thuribulorum usum per manus sacerdotum cultus divinus exposcebat. Nam in Nm. 16.g. legitur, Moysen precepisse Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte thus desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis. In Apocalypsi etiam legitur : Angelus stetit iuxta altare, habens thuribulum aureum in manu, et implevit illud de igne altaris, qui sacer erat. Ignis vero, qui aliunde sumebatur, reputabatur alienus, et ministeriis divinis indignus. Unde credendum est, forte filios Aaron, cum vi subiti ignis sacrificia devorata conspicerent, novitate miraculi turbatos, nec ausos fuisse accedere ad altare, sed aliunde festinanter rupto igne, et thuribulis imposito, pro gratiarum actione incensum Domino voluisse offerre. Sed quia ignem alienum apposuerunt contra preceptum Domini, ideo perierunt. Arreptis eodem die octavo, scilicet die consecrationis Aaron.
marg.| {h} Alienum] etc. GLOSSA qui non est egressus a Domino.
marg.| {i} Preceptum non erat] immo prohibitum.
marg.| {k} Egressusque ignis] etc. vel ille, qui iam erat in altari, vel alter iterum veniens de sublimi.
marg.| {l} Devoravit eos] id est extinxit, sive suffocavit.
marg.| {m} Coram Domino] id est omnibus videntibus, ut omnibus esset in exemplum, vel in loco ubi erant coram Domino.
marg.| {n} Quod locutus est Dominus] Ex. 19. quoad sensum, et   [non quoad verborum superficiem] Tamen dicit AUGUSTINUS hoc in Exodo non inveniri, sed Dominum {1. 110rb} Moysi multa fuisse locutum, que nobis Scriptura subticuit, de quibus fuit hoc.
marg.| {o} Sanctificabor] etc. Dominus primo vindicat in ministris suis, ut non sint aliis norma male vivendi, sed timendi. Unde Ez. 9.c. A sanctuario meo incipite, ut sciatur ab omnibus, quod minus aliis parcat, si suis ministris non parcit. Sanctificabor, id est laudabor, et vindicando magnificabor.
marg.| {p} Qui appropinquant mihi] <GLOSSA> INTERLINEARIS multitudine scientie, vel aliquo ministerio.
marg.| {q} Tacuit] Contristatus enim fuerat pater super repentina morte filiorum, et gravi dolore percussum est cor eius : Nec tamen contra voluntatem Domini murmuravit. Sic antiqui sancti, cum Dominus percuteret suos, contristati tacebant. Unde Iob percussus in se, et in filiis non peccavit, nec quicquam stultum labiis suis locutus est. Ps. 76. Turbatus sum, et non sum locutus.
marg.| {r} Fratres] id est cognatos.
marg.| {s} Vestitos] paratos, scilicet ad sacrificandum.
marg.| {t} Eiecerunt foras] et vestitos sepelierunt, sicut nostri sacerdotes modo induti sepeliuntur in vestibus ministerii sui.
marg.| {u} Capite] GLOSSA Caput enim Christi Deus est : Christus autem ex Deitate constat, et humanitate. Sed hec GLOSSA videtur falsa, quia ex hoc sequitur quod Deitas sit pars alicuius, et ita minor aliquo. Solutio : Hec prepositio, ex, tenetur ibi exigitive, non naturaliter, neque partitive. Et est sensus : Christus constat ex Deitate, etc. id est hec duo exiguntur ad esse Christi.
marg.| {x} Nolite nudare, et vestimenta] etc. GLOSSA quasi mortuos nolite lugere. Sed contrarium legitur Sir. 38.b. In mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus incipe plorare. Solutio : Sicut infra 21.a. dicitur, Summo sacerdoti prohibitum est omnino intrare ad mortuum, minoribus vero quibusdam mortuis licuit interesse, quibusdam non, sicut ibidem dicitur. Nunc autem propter novitatem consecrationis prohibentur lugere. Unde GLOSSA idem vult.
marg.| {y} Scindere, ne forte moriamini] etc. quod est proprium Iudeorum. Unde Iob. 1.d. legitur, quod audita morte filiorum suorum, scidit vestimenta sua, et tonso capite corruit in terram.
marg.| {z} Vos autem non egredimini] quasi dicat, Sinite ut fratres vestri plangant, vos autem non imitemini eos. Sed quare non sinunt flere sacerdotes mortuos suos, cum hoc sit opus pietatis ? Nam et Abraham, mortua Sara, flevit ; Et Iacob existimans Ioseph mortuum, fLevit. Et duodecim Patriarche mortuo Iacob, fleverunt septem diebus. Et Ieremias, mortuo Iosia : Unde et composuit Threnos : Et Dominus flevit super Hierusalem, et super Lazarum. Solutio : Sacerdotibus prohibetur flere super mortuos suos, quia debent voluntatem suam voluntati divine maxime conformare. Aliquando tamen flere conceditur, ut compassionis affectum se habere demonstrent. 1. Thessalon. 4.d. Nolite contristari sicut et ceteri, qui spem non habent.
marg.| [Non egredimini] Quid est hoc quod sacerdotes prohibentur {1. 110va} egredi tabernaculum, cum septem dies consecrationis sue iam finiti sint, in quibus preceptum erat eis manere intra atrium ? Solutio. Supplendum est hic. Non egredimini, scilicet ad lugendum fratres vestros. Que suppletio ex sequentibus colligitur, ubi dicitur, quod summus Sacerdos non contaminabatur super patrem, et matrem, et non egrediebatur a sanctis : Ibi GLOSSA ad lugendum mortuum, scilicet et ita hoc est supplendum.
marg.| {a} Oleum quippe sancte unctionis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Quasi sacerdotes Domini estis, et ideo magis debetis vos conformare divinis iudiciis, et ea equanimius portare, et alios consolari.
marg.| {b} Vinum, et omne quod inebriare] etc. Ad litteram prohibetur Sacerdos bibere vinum, et omne quod inebriat, in die ministerii sui, ut semper sobrius sit, et possit docere se, et alios. Sed obiicit AUGUSTINUS : Videtur enim quod numquam debeant sacerdotes bibere vinum, aut siceram, quia singulis diebus intrabant tabernaculum ad ponendas lucernas candelabri, et offerendum holocaustum matutinum, et vespertinum, et cremandum incensum, quod non tantum Aaron, sed et minores sacerdotes faciebant : Quod patet, quia quando Pontifex accedebat ad uxorem, non poterat intrare tabernaculum, sed minores pro illo serviebant. Si ergo quotidie intrabant tabernaculum, numquam bibebant vinum. Solutio. Secundum AUGUSTINUM, qui dicit quod summus Sacerdos quotidie intrabat Sancta sanctorum cum incenso, semel autem in anno cum sanguine. Difficile est videre quando summo Pontifice licebat bibere vinum, dum fuit unicus summus Sacerdos, quia quando fuerunt viginti quatuor, tunc planum est videre, quia quilibet vice sua poterat abstinere a vino, sicut ab uxore. Nos vero Hieronymo adherentes, dicimus, quod summus Pontifex non quotidie intrabat tabernaculum, sed cum multi essent sacerdotes, serviebat successive per vices suas, et quilibet tempore vicis sue abstinebat a vino, quo finito poterat bibere. Si autem vis AUGUSTINUM sustinere, concedens quod quotidie summus Pontifex intrabat in Sancta sanctorum, dices quod hoc preceptum respicit futurum tempus, scilicet quando David ampliavit cultum Dei, instituens viginti quatuor summos sacerdotes, qui suis vicibus ministrabant, ut legitur Luce 1.a. de Zacharia, qui fuit de vice Abia, octavam habens hebdomadam. Nota, de ebrietate habes. Prv. 23.c. Cui ve, cuius patri ve, etc. Item eodem : Ne intuearis vinum, cum flavescit, et cum splenduerit color eius in vitro : Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber, et sicut regulus venena diffundet : Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo. Item Proverbiorum 31.a. Noli regibus,
marg.| {o} Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas Sir. 19.a. Operarius ebriosus non locupletabitur. Ez. 44. Omnis, qui ingreditur tabernaculum, non bibet vinum. Ebrietas aufert cor. Os. 4.c. Et Is. 28.b. Sacerdos, et Propheta nescierunt, {1. 110vb} pre ebrietate absorpti sunt a vino : 1Tim.3.a. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Et infra : Non vinolentum. Ieremie quadragesimo primo a. legitur, quod Godolias inter epulas occisus est. Mt. 14.a. Ioannes ab Herode in convivio decollari precipitur.
marg.| {c} Et filii tui quando intrabitis] etc. Sacerdotes succedentes.
marg.| {d} Per manum Moysi. Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar] etc. De se tamquam de alio loquitur, in hoc vitans iactantiam, et vitare docens.
marg.| {e} De oblatione Domini, et comedite illud] etc. id est de simila.
marg.| {f} Sanctum sanctorum est] id est cibus sanctus a sanctis, et in loco sancto est comedendus.
marg.| {g} In loco sancto] sicut hodie corpus Christi in Ecclesia tantum sumitur, nisi cogat infirmitas.
marg.| {h} Salutaribus filiorum Israel, eo quod armum, et pectus] etc. De his poterant comedere filii, et filie Aaron.
marg.| {i} Coram Domino, et pertineant] cui placent.
marg.| {k} Ad te, et ad filios tuos lege perpetua] etc. iure sacerdotii.
marg.| {l} Inter hec hircum] Hircus iste quem ignis egressus a Domino devoravit, est gentilis populus.
Numérotation du verset Lv. 10,moraliter 
marg.| Moraliter. Iste hircus est quilibet peccator agens penitentiam, quam agere contempsit superbus Iudeus. Hec est ovis centesima, que perierat, que post multos errores, humeris pii pastoris reportata est ad ovile. Hec est drachma perdita, sed inventa. Hic est filius prodigus. Hic est Lazarus ulceribus plenus. Hic est Lazarus quatriduanus. Hec est socrus Petri febricitans, sed curata. Hec est mulier peccatrix. Hec sanguinaria. Hic est servus Centurionis. Hic est Publicanus. Hic est pullus asine, et huiusmodi.
marg.| Inter hec hircum, etc. Hesychius : Quia si non comederunt filii Israel, et Aaron, quod pro peccato erat in loco sancto, id est penitentiam peccati commissi in Ecclesia peragi fecerunt : Quibus hoc preceptum est quos Christus in Ecclesia Vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis sue sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est in sanctum, id est in celum in conspectu patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, id est in Ecclesia in propitiationem peccatorum. Unde addit : Quemadmodum preceptum est mihi, id est sicut precepi. Moyses enim gerit personam Christi.
marg.| {n} Exustum reperit, iratusque contra Eleazar] etc. quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut vera penitentia veniam pro meretur, ita simulata Deum irritat, quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam {1. 111ra} in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vite perseverare, de salute sua desperare, de potentia, et misericordia redemptoris diffidere.
marg.| {m} Fuerat pro peccato] principis.
marg.| {o} Ut portetis] ideo scilicet ut portetis orationibus, ieiuniis, eleemosynis, vigiliis. Vel, ut portetis, id est asportetis doctrinis, et exemplis.
marg.| {p} Multitudinis] Non dicit, unius, sed totius populi.
marg.| {q} In conspectu Domini] Sed quomodo accedet ad Dominum, qui eum non cognoscit, immo qui ei displicet ? GREGORIUS Cum is, qui displicet ad intercedendum mittitur, irati iudicis animus ad deteriora provocatur.
marg.| {r} Presertim] etc. Vere arguendi estis, quia non comedistis in loco sancto arietem, qui erat pro peccato. Presertim cum sanguis eius, etc.
marg.| {s} Accidit] scilicet quod mortui sunt filii mei.
marg.| {t} Recepit satisfactionem] id est acceptavit excusationem Aaron tamquam rationabilem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_10)

Notes :