Capitulum 14

Numérotation du verset Lv. 14,1 

Locutus1 est
1 Locutus] Locutusque Weber
Dominus ad Moysen
dicens:
Numérotation du verset Lv. 14,2 

Hic est ritus leprosi
quando mundandus est adducetur ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 14,3 

qui egressus de2 castris
2 de] e Weber
cum invenerit lepram esse mundatam
Numérotation du verset Lv. 14,4 

precipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos
quos vesci licitum est
et lignum cedrinum
vermiculumque
et hyssopum
Numérotation du verset Lv. 14,5 

et unum e passeribus
immolari iubebit in vase fictili
super aquas viventes
Numérotation du verset Lv. 14,6 

alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco
et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati
Numérotation du verset Lv. 14,7 

quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur
et dimittet passerem
vivum ut in agrum
avolet.
Numérotation du verset Lv. 14,8 

Ccumque laverit
homo vestimenta sua
radet omnes pilos corporis
et lavabitur aqua
purificatusque
ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat
extra tabernaculum suum
septem diebus
Numérotation du verset Lv. 14,9 

et die septimo radat capillos capitis
barbamque
et supercilia
ac totius corporis pilos
et lotis
rursum vestibus et corpore
Numérotation du verset Lv. 14,10 

die octavo
assumet duos agnos immaculatos,
et ovem anniculam
absque macula, et tres decimas
simile
in sacrificium, que conspersa sit oleo
et seorsum olei sextarium
Numérotation du verset Lv. 14,11 

cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et hec omnia coram Domino
in ostio tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Lv. 14,12 

tollet agnum
et offeret eum pro delicto
olei3 sextarium et oblatis ante Dominum omnibus
3 olei] oleique Weber
Numérotation du verset Lv. 14,13 

immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem
pertinet hostia que4 sancta sanctorum est
4 que] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,14 

assumensque sacerdos de sanguine hostie que immolata est pro delicto ponet supra5 extremum
5 supra] super Weber
auricule dextere eius qui mundatur et super pollices manus dextere et pedis
Numérotation du verset Lv. 14,15 

et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
Numérotation du verset Lv. 14,16 

tingetque digitum dextrum in eo et asperget septies
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,17 

quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auricule dextere eius qui mundatur
et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto
Numérotation du verset Lv. 14,18 

et super caput eius
Numérotation du verset Lv. 14,19 

rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato
tunc immolabit holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,20 

et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur
Numérotation du verset Lv. 14,21 

quod si pauper
est et non potest manus eius
invenire que dicta sunt,
assumet agnum
pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem simile consperse oleo
in sacrificium et olei sextarium
Numérotation du verset Lv. 14,22 

duosque turtures sive duos pullos columbe
quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum
Numérotation du verset Lv. 14,23 

offeretque ea die octavo purificationis sue sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
Numérotation du verset Lv. 14,24 

qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
Numérotation du verset Lv. 14,25 

immolatoque agno,
de sanguine eius ponet super extremum auricule
dextere illius qui mundatur et super pollices manus
eius ac pedis dextri
Numérotation du verset Lv. 14,26 

olei vero partem mittat6 in manum suam sinistram
6 mittat] mittet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,27 

in quo tingens digitum manus dextere7 asperget septies
7 manus dextere] inv. Weber
contra Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,28 

tangetque extremum auricule dextere8 illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto
8 auricole dextere] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 14,29 

reliquam autem partem olei que est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
Numérotation du verset Lv. 14,30 

et turturem sive pullum columbe offeret
Numérotation du verset Lv. 14,31 

unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis
Numérotation du verset Lv. 14,32 

hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Numérotation du verset Lv. 14,33 

locutusque9 est Dominus ad Moysen
9 locutusque] locutus Weber
et Aaron
dicens:
Numérotation du verset Lv. 14,34 

Cum ingressi fueritis terram Chanaan
quam ego dabo vobis in possessionem
si fuerit plaga lepre in edibus
Numérotation du verset Lv. 14,35 

ibit cuius est domus nuntians
sacerdoti
et dicet quasi plaga lepre
videtur mihi esse in domo
mea
Numérotation du verset Lv. 14,36 

at ille precipiet ut efferantur10 universa de domo priusquam ingrediatur eam
10 efferantur] efferant Weber
ut11 videat utrum lepra sit ne immunda fiant omnia que in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram
11 ut] et Weber
Numérotation du verset Lv. 14,37 

et cum viderit in parietibus
illius quasi valliculas
pallore sive rubore
deformes et humiliores superficie reliqua
Numérotation du verset Lv. 14,38 

egredientur12 ostium domus et statim claudet eam septem diebus
12 egredientur] egredietur Weber
Numérotation du verset Lv. 14,39 

reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
Numérotation du verset Lv. 14,40 

iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,41 

domum autem ipsam radi
intrinsecus per circuitum et spargi pulverem
rasure extra urbem
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,42 

lapidesque alios
reponi pro his qui ablati fuerant13 et luto alio liniri domum
13 fuerant] fuerint Weber
Numérotation du verset Lv. 14,43 

sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita
Numérotation du verset Lv. 14,44 

ingressus sacerdos viderit
reversam lepram et parietes
aspersos maculis
lepra est perseverans et immunda domus
Numérotation du verset Lv. 14,45 

quam statim destruent
et lapides eius ac ligna
atque universum pulverem proicient extra oppidum
in loco immundo
Numérotation du verset Lv. 14,46 

qui intraverit
domum
quando clausa est
immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 14,47 

et qui dormierit in ea
et comederit
quippiam lavabit
vestimenta
sua
Numérotation du verset Lv. 14,48 

quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
Numérotation du verset Lv. 14,49 

et ad14 purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum
14 ad] in Weber
Numérotation du verset Lv. 14,50 

et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
Numérotation du verset Lv. 14,51 

tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et passerem vivum et tinget15 omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies
15 tinget] intinguet Weber
Numérotation du verset Lv. 14,52 

purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo
Numérotation du verset Lv. 14,53 

cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur
Numérotation du verset Lv. 14,54 

ista est lex omnis lepre et percussure
Numérotation du verset Lv. 14,55 

lepre
vestimentorum16
16 vestimentorum] vestium Weber
et domorum
Numérotation du verset Lv. 14,56 

cicatricis et erumpentium papularum lucentis macule et in varias species coloribus immutatis
Numérotation du verset Lv. 14,57 

ut possit scire17 quo tempore mundum quid
17 scire] sciri Weber
vel immundum sit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Lv. 14,1 
marg.| {r} Locutusque est Dominus] etc. In capitulo precedenti actum est de cognitione lepre, hic agitur de purificatione eius, que fiebat hoc ordine : Si forte contingebat aliquando aliquem leprosum curari, revocabatur ad communem habitationem, ipse usque ad introitum veniebat castrorum, sive civitatis, habens secum duos passeres vivos, quibus licitum erat vesci, et lignum cedrinum, et hyssopum, et filum coccineum, et aquas viventes in vase fictili, et occurrens ei sacerdos, immolabat unum passerem, stillans sanguinem super aquas. Alium passerem ligans vivum filo coccineo cum hyssopo in summitate ligni cedrini, faciens quasi aspersorium, quod tingebat in aquis rubricatis, et aspergebat hominem illum septies, et dimittebat passerem vivum avolare in agrum. Postea lavabat homo vestimenta sua, et radebat omnes pilos corporis, et lotus aqua, ingrediebatur castra, ita tamen, quod proprium tabernaculum septem diebus non ingrediebatur. Et die septimo rasis iterum omnibus pilis corporis, et superciliis, et lotis vestibus, et corpore, octavo die tollebat duos immaculatos agnos, et ovem anniculam, et tres decimas simile conspersas oleo, et olei sextarium, et offerebat hec omnia, ante ostium tabernaculi. Tunc sacerdos offerebat unum agnum pro delicto, et sumens de sanguine, ponebat super extremum auricule dextere illius hominis, et super pollices dextere manus, et pedis, portansque sacerdos in sinistra manu oleum, tingebat in eo pollicem dexterum, et aspergebat septies contra tabernaculum, reliquum olei fundebat super extremum dextere auricule illius hominis, et super pollicem dextere manus, et pedis, et super caput, et sic rogabat sacerdos pro eo, faciens holocaustum cum libamentis suis, quod ponebat in altari. Quod si homo non posset hec omnia invenire, tamen agnum, pro delicto, et olei sextarium non minuebat, quia ex his pacificabatur homo, sed pro agno reliquo, et ove offerebatur par turturum, aut duos pullos columbarum, quorum unus pro peccato, alter in holocaustum fiebat, et decimam partem simile oleate in sacrificium : Hoc est ergo quod dicit.
marg.| {s} Hic est ritus leprosi] supple quoad mundationem, et sacrificium.
marg.| {i} Ad Moysen] Nota, quia soli Moysi, non etiam Aaron, {1. 114va} que de mundationibus sunt, loquitur : precipue enim Christum significat, cuius solius est curare a lepra peccati, Is. 43.d. Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates, quasi dicat, ego, et non alius : Et ideo hic soli Moysi loquitur Dominus.
marg.| {a} Mundandus] id est mundatus ostendendus.
marg.| {b} Ad sacerdotem] peccata confitendo. Lc. 17.d. Ite, et ostendite vos sacerdotibus.
marg.| {c} Castris] Christus ad nos venit, qui extra castra militie celi eramus, ideo iustum est, ut et nos exeamus ad eum extra castra, ubi passus est. Hbr. ult. capitulo Exeamus ad eum extra castra, etc.
marg.| {d} Mundatam] id est mundari aptam, id est talem, quam debeat iudicare mundandam, et reconciliandum illum, cuius cutem occupaverat.
marg.| {e} Duos passeres] Christus secundum duas naturas. Ps. 101. Factus sicut passer solitarius in tecto.
marg.| {f} Quos vesci licitum est] quia totus Christus cibus est anime. Io. 6.e. Ego sum panis vivus.   [Vel sic licitum est] Per hoc innuit Moyses duo genera passerum, unum, quod non licet comedere, aliud, quod licet.
marg.| {g} Lignum] crux Domini.
marg.| {h} Cedrinum] Cedrus alta, altitudo spei.
marg.| {i} Vermiculumque] Vermiculus, fervor caritatis. Vermiculum. Septuaginta habent, coccinum totum : Et significat passionem, quia coccinum rubeum est, tortum passibilitate, scilicet et impassibilitate contextum.
marg.| {k} Hyssopum] Hyssopus, veritas fidei. Act. 15.b. Fide purificans corda eorum.
marg.| {l} In vase fictili] Vas fictile, cor humanum. 2. Corinthior. 4.b. Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Is. 10.g. Dominator Dominus confringet lagunculam {1. 114vb} in terrore.
marg.| {m} Super aquas viventes] Aque viventes, sunt aque Baptismi, lacrymarum penitentie.
marg.| {n} Ingredietur castra] GLOSSA consortium sanctorum, a quo excluduntur peccatores.
marg.| {o} Anniculam] Anniculum iubet esse sacrificium tamquam perfectum. Perfecta enim in predictis animalibus annicula sunt : unde et tunc generationi apta sunt.
marg.| {p} Tres decimas] Ephi scilicet.
marg.| {q} Sicut enim pro peccato] Hic proprie dicitur hostia pro delicto, cuius sanguine linitus est homo : Sacrificium, sive hostiam pro peccato, vocat hic illud, de quo nihil factum est ei.
marg.| {r} Mittet in manum] id est Sacerdos in manum propriam.
marg.| {s} Et super sanguinem] id est super eadem membra, que tincta fuerant sanguine hostie pro delicto.
marg.| {i} Et faciet sacrificium pro peccato] de cuius sanguine nihil fit ei qui mundatur. Et nota quod non determinat Moyses, utrum agnus, vel ovis fiat in holocaustum, vel in sacrificium, per hoc innuens, quod in arbitrio Sacerdotis erat, utrum agnum offerret in sacrificium, vel ovem in holocaustum, vel
marg.| {e} converso.
marg.| {u} In loco sanguinis] id est super eamdem partem, in qua fuerat effusus sanguis.
marg.| {x} Non potest omnia] predicta, sc.
marg.| {y} Locutusque est Dominus] etc. Supra actum est de lepra hominis, et de lepra vestis, hic agitur de lepra domus. Sed queritur, quare hic apponat.
marg.| {z} Cum ingressi fueritis] etc. et hanc determinationem non apposuit in aliis lepris. Huius ratio est, quia in deserto non habebant domos : Unde lepra domus non erat ibi, nec esse poterat, sed alie due poterant : Et ideo simpli citer sine hac additione dictum est de illis.
marg.| {1. 115ra} a Qui intra domum] Dixerat supra Moyses, quod visa vallicula aliqua in pariete domus pallore, vel rubore deformi, quod clauderetur ostium domus septem diebus, ut nullus ingrederetur interim : Nunc determinat, quid accideret, et quid faciendum esset, si quis forte intraret.
marg.| {b} Quod si introiens] Dicto de cognitione lepre domus dixit de mundatione eius.
marg.| {c} Purificabit] id est puram, et mundam iudicabit.
marg.| {d} Vermiculum] id est coccinum sive filum coccineum.
marg.| {e} Et coccum] Hoc prius vermiculum dixit.
marg.| {f} Dimiserit passerem] vivum, scilicet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_14)

Notes :