Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 

Anima
cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila
erit oblatio eius1 fundetque super eam
1 oblatio eius] inv. Weber
oleum
et ponet thus
Numérotation du verset Lv. 2,2 

ac deferet ad filios Aaron sacerdotis2
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
quorum unus
tollit3 pugillum plenum simile et olei
3 tollit] tollet Weber
ac totum thus
et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset Lv. 2,3 

Quod autem reliquum
fuerit de sacrificio, erit Aaron
et filiorum
eius sanctum sanctorum
de oblationibus Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,4 

Cum autem obtuleris
sacrificium
coctum in clibano
de simila
panes
scilicet absque
fermento
conspersos
oleo
et lagana azyma
oleo
lita
Numérotation du verset Lv. 2,5 

si oblatio
tua fuerit de sartagine
simile
consperse oleo
et absque fermento
Numérotation du verset Lv. 2,6 

divides
eam minutatim et fundes super eam4 oleum
4 super eam] supra Weber
Numérotation du verset Lv. 2,7 

si5 autem de craticula
5 si Rusch ] sin Weber
fuerit6 sacrificium,
6 fuerit] om. Weber
eque simila
conspergetur oleo7
7 conspergetur oleo] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 2,8 

quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 2,9 

qui cum obtulerit
eam tollet memoriale
de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 2,10 

quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum
de oblationibus Domini
Numérotation du verset Lv. 2,11 

omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento
fiet,
nec quicquam fermenti ac mellis
adolebitur in sacrificio Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,12 

primitias tantum eorum offeretis ac8 munera
8 ac] et Weber
super altare vero non imponentur9 in odorem suavitatis
9 imponentur] ponentur Weber
Numérotation du verset Lv. 2,13 

quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.
Numérotation du verset Lv. 2,14 

si10 autem obtuleris munus primitiarum11
10 si] sin Weber |
11 primitiarum] primarum Weber |
frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,
torrebis12
12 torrebis] torres Weber
eas igni,
et confringes
in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino
Numérotation du verset Lv. 2,15 

fundens super ea13 oleum
13 super ea] supra Weber
et thus
imponens quia oblatio Domini est
Numérotation du verset Lv. 2,16 

de qua adolebit sacerdos
in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum thus.

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 
marg.| {1. 103va} a Anima cum obtulerit] Postquam egit Moyses de holocaustis, consequenter agendum est de sacrificiis. Tamen ut liberius posset immorari circa sacrificia, interserit de simila, que erat oblatio pauperum, et de tribus generibus panum confectorum ex ea, que offerebantur cum thure, et oleo. Nomine anime, secundum Origenem intelligitur pauper, qui non poterat habere predicta, vel quelibet privata persona, secundum Hesychium. Tria enim personarum offerentium genera erant in lege. Privata persona princeps, vel sacerdos, et synagoga.
marg.| {b} Oblationem sacrificii] improprie, cum sit oblatio aridorum. Unde sic. Oblationem sacrificii, id est sacrificium, quod est oblatio proprie, improprie sacrificium.
marg.| {c} Super eum oleum] Et dicebatur simila oleata, oleo fermentata.
marg.| {d} Et ponet thus] id est cum ea etiam accipiet thus ad offerendum cum simila.
marg.| {e} Tollet pugillum] Tradunt Hebrei non semper plenum pugillum offerri, sed pro quantitate simile minus poterat offerri, in tantum, quod impleto pugillo omnes digitos poterat aperire sacerdos preter medium, et illud tantillum, quod remanebat inter illum digitum, et volam sufficiebat offerri. IOSEPHUS dicit unam drachmam offerendam, residuum semper erat sacerdotis. Thus vero totum offerebatur.
marg.| {f} Memoriale] ut offerens habeatur in memoria apud Deum et apud sacerdotem in orationibus suis.
marg.| {g} Obtuleris] id est offerre volueris.
marg.| {h} Et Lagana] GLOSSA Lagana panis est latus, et tenuis, et ita dicitur in Historiis a . Et putant quidam intelligi hunc panem, scilicet panem coctum in aqua, ut sit tertium genus panis, a pane cocto in clibano, et cocto in craticula. Sed secundum litteram tantum tria panum genera videtur ponere Moyses. Panem coctum in clibano, in sartagine, in craticula.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {i} Oleo lita] supple offerre poterit. Lita dicit, non conspersa. Que vero de sartagine offeruntur, conspersa erant oleo : plus enim est conspergere oleo, quam linire oleo.
marg.| {k} De sartagine] id est de simila cocta in sartagine. Et dicitur proprie Laganum.
marg.| {l} De craticula] sacrificium supple fiat, id est de pane assato super craticulam. Craticula est ferrum reticulatum, in quo leccatores panem coquere consueverunt.
marg.| {m} Eque] id est simila huius oblationis oleo conspergetur ut predicte oblationes.
marg.| {n} Memoriale] id est aliquid in memoriam, ut Deus, scilicet habeat memoriam offerentis.
marg.| {o} Super altare] scilicet holocausti, illud scilicet memoriale.
marg.| {p} Reliquum] ab illo memoriali.
marg.| {q} Primitias tantum eorum offeretis] sacerdoti non Domino. Usque huc egit de spontaneis oblationibus. Hic latenter interserit de primitiis, que non erant spontanee {1. 103vb} sed necessarie. Sed hoc fecit ratione fermenti, de quo oportebat hic facere mentionem.
marg.| {r} Sale condies] id est in omni sacrificio sal pones.
marg.| {s} Sal federis] Sal federis dicitur, quia non licebat pretergredi, quin in omni sacrificio poneretur sal. Et quia sicut sal cibum gratum, et acceptum facit, ita discretio, que salis nomine significatur, sacrificium nostrum gratum, et acceptabile facit. Radulphus dicit. Si recte offeras, et recte non dividas, peccasti. Recte autem offertur, cum recta intentione quid agitur, sed non recte dividitur, si non hoc, quod pie agitur, etiam subtiliter discernatur. Sanctorum ergo provida discretio, dum sollicite circumquaque circumspicit, primo ne mala quelibet virtutis similitudine seducta, secundo vero loco considerat, ne bona incaute faciat.
marg.| {t} Munus primitiarum] etc. Tria genera primitiarum offerebantur in lege. Primum in pascha, et secunda die Azymorum, id est sextadecima luna, ad postulationem, id est ad petendum tempus idoneum messibus colligendis, et triturandis. Offerebatur autem tunc de spicis novarum frugum tostis igni, et manibus confricatis. Secundum genus in Pentecoste de novis panibus fermentatis ad gratiarum actiones pro tempore congruo messibus colligendis dato. Tertium in scenopegia collectis frugibus ad Levitarum sustentationem. He primitie dabantur sacerdotibus in domibus eorum ex precepto Domini, sicut et decime, nihilque ex eis offerebatur Domino. Prime autem, et secunde primitie offerebantur sacerdoti, quarum partem offerebat sacerdos super altare Domino, et erant voluntarie, et sponte oblate. De primis agitur hic secundum Hesychium. Item nota quod <GLOSSA> INTERLINEARIS Origenis super illud. Munus primitiarum frugum, dicit, de primis frugibus, ut simila sit recens, et nova. Sed hec GLOSSA videtur contraria textui, quia <GLOSSA> INTERLINEARIS videtur velle, quod hic agatur de secundis primitiis, textus autem de primis. Per hoc autem, quod dicit de spicis adhuc virentibus, similiter GLOSSA marginalis Origenis videtur contraria textui, que dicit, secundo in loco primitiarum, id est de initiis frugum mandatur oblatio, quod in die Pentecostes lex Dei iussit fieri. Solutio. Revera hic agitur de primis primitiis, sicut textus innuit. Ad id, quod primo obiicitur, dicimus, quod duobus modis simila accipitur, scilicet pro farina delicatissima, sic accipitur supra, ubi agitur de oblatione sartaginis. Item accipitur pro polenta, sic accipitur hic. Vel potest dici, ut simila sit recens, et nova, quoad partem sacerdotis. Sacerdos enim partem suam, que contingebat eum de spicis, comminuebat in similam, et inde fiebant panes ad usum suum. Ad secundum dicimus, quod hec dictio, quod, simplicem facit, relationem. Et est sensus. Secundo in loco primitiarum, id est de initiis frugum mandatur oblatio, quod scilicet offerri primitias in die Pentecostes iussit lex fieri, non de initiis frugum, id est de spicis, sed de panibus novis.
marg.| {u} In morem farris] confricando inter manus.
marg.| {x} In memoriam] id est in munus, ad memoriam offerentium habendam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_2)

Notes :