Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Lv. 11,1 

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Lv. 11,2 

dicite filiis Israel:
hec sunt animalia que comedere debetis de cunctis animantibus terre
Numérotation du verset Lv. 11,3 

omne quod habet divisam ungulam et ruminat
in pecoribus comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,4 

quicquid autem ruminat1
1 ruminat] + quidem Weber
et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud
et inter immunda reputabitis.
Numérotation du verset Lv. 11,5 

Chirogryllus2, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est.
2 chirogryllus] scrips., cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber
Numérotation du verset Lv. 11,6 

lepus
quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
Numérotation du verset Lv. 11,7 

et sus
que3 cum ungulam dividat non ruminat
3 que] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 11,8 

horum carnibus
non vescemini nec cadavera
contingetis quia immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,9 

hec etiam4 sunt que gignuntur in aquis
4 etiam] om. Weber
et vesci licitum est omne quod habet pinnulas
et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,10 

Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Numérotation du verset Lv. 11,11 

execrandumque5 erit carnes
5 execrandumque] et execrandum Weber
eorum non comedetis et morticina vitabitis
Numérotation du verset Lv. 11,12 

cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.
Numérotation du verset Lv. 11,13 

Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis
aquilam
et grypum6 et alietum
6 grypum] scrips., griphum Rusch , grypem Weber
Numérotation du verset Lv. 11,14 

milvum ac vulturem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,15 

et omne corvini
generis in similitudinem suam
Numérotation du verset Lv. 11,16 

struthionem
et noctuam
et larum
et accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,17 

bubonem et mergulum et ibim7
7 ibim Rusch ] ibin Weber
Numérotation du verset Lv. 11,18 

cygnum8 et onocrotalum
8 cygnum B M T Φ O G Clementina ] cignum Cava Ω Rusch , cycnum Amiatinus Weber
et porphyrionem
Numérotation du verset Lv. 11,19 

herodionem et charadrionem9 iuxta genus suum upupam10
9 charadrionem] scrips., caradrionem Rusch , charadrio Weber |
10 upupam Rusch ] opupam Weber |
quoque et vespertilionem
Numérotation du verset Lv. 11,20 

omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes abominabile erit vobis.
Numérotation du verset Lv. 11,21 

Quicquid autem ambulat quidem super quatuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram
Numérotation du verset Lv. 11,22 

comedere debetis ut est bruchus
in genere suo et attacus11 atque ophiomachus12
11 attacus Weber ] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Rusch |
12 ophiomachus Weber ] ophimacus ΛL , ophimachus P |
atque13 locusta singula iuxta genus suum
13 atque] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 11,23 

quicquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
Numérotation du verset Lv. 11,24 

et quicumque morticina
eorum tetigerit
polluetur et erit immundus usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,25 

et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua
et immundus erit usque ad occasum solis14
14 occasum solis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 11,26 

omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
nec ruminat
immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 11,27 

quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum
polluetur usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,28 

et qui portaverit huiuscemodi cadavera
lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,29 

hec15 quoque inter polluta reputabuntur16 de his que moventur in terra: mustela
15 hec] hoc Weber |
16 reputabuntur] reputabitur Weber |
et mus
et crocodilus17,
17 crocodilus Rusch ] corcodillus Weber
singula iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,30 

migale18;
18 migale] + et Weber
cameleon
et stellio19
19 stellio Rusch ] stelio Weber
ac lacerta
et talpa
Numérotation du verset Lv. 11,31 

Omnia hec immunda sunt
qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,32 

et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum
et vestimentum
quam pelles
et cilicia
et in quocumque fit opus
tingentur aqua
et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Numérotation du verset Lv. 11,33 

Vas autem fictile
in quo horum quicquam
inciderit20
20 inciderit] intro ceciderit Weber
polluetur et ideo21 frangendum est.
21 ideo] idcirco Weber
Numérotation du verset Lv. 11,34 

omnis cibus quem comedetis22, si fusa fuerit super eum aqua,
22 comedetis] comeditis Weber
immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
immundum erit.
Numérotation du verset Lv. 11,35 

et quicquid de morticinis huiusmodi23 ceciderit super illud immundum erit sive clibani
23 huiusmodi] istiusmodi Weber
sive cytropodes24
24 cytropodes Weber ] citropedes Rusch
destruentur et immundi erunt
Numérotation du verset Lv. 11,36 

fontes
vero et cisterne
et omnis aquarum congregatio
munda erit
qui morticinum eorum tetigerit
polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,37 

si ceciderit25 super sementem
25 ceciderit Rusch ] ceciderint Weber
non polluent eam
Numérotation du verset Lv. 11,38 

si26 autem quispiam
26 si] sin Weber
aqua
sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,39 

si mortuum
fuerit animal quod licet vobis comedere
quia27 cadaver eius tetigerit
27 quia] qui Weber
immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,40 

et qui comederit
ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta
sua et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,41 

omne quod reptat super terram
abominabile erit nec assumetur in cibum
Numérotation du verset Lv. 11,42 

quicquid super pectus
quadrupes graditur
et multos habet pedes
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Numérotation du verset Lv. 11,43 

nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis
Numérotation du verset Lv. 11,44 

ego28 sum Dominus Deus vester
28 ego] + enim Weber
sancti estote quoniam29 ego sanctus sum ne polluatis animas vestras
29quoniam] + et Weber
in omni reptili quod movetur super terram
Numérotation du verset Lv. 11,45 

ego enim30 sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti
30 enim] om. Weber
ut essem vobis in Deum.
Sancti eritis quia31 ego sanctus sum.
31 quia] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 11,46 

Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra
Numérotation du verset Lv. 11,47 

ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et32 respuere debeatis.
32 et] + quid Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset Lv. 11,1 
marg.| Locutus est Dominus] etc. Ubi et que edere debeant sacerdotes, supra ostendit legislator. Nunc ad vulgi escam disponendam descendit. Primo dans leges de discretione ciborum. Secundo addens de mundatione puerpere. Tertio de mundatione lepre. Sciendum autem, quod omnis creatura Dei bona est, et munda preter Angelum, et hominem, qui ex sua creatione boni, et mundi, suo vitio se postea depravarunt. Unde Gn. 1.d. Vidit Deus cuncta, que fecerat, et erant valde bona. Et Noe post diluvium dictum est : Omne, quod movetur in terra, et vivit, erit vobis in cibum, Gn. 9.b. Et Dominus Mt. 15.a. Non quod intrat in os, coinquinat hominem. Et Apostolus ad Titum 1.d. Omnia munda mundis. Item 1Cor. 10.g. Omne, quod vobis apponitur, manducate. Huic concessioni carnium videtur obloqui Dominus hic. Verumtamen non obloquitur, prohibet autem hec propter gastrimargiam restringendam, et ut mundorum hominum in mundis animalibus signa, in immundis vero immundorum imagines demonstraret, et utitur tropo consueto, quo res signans nomen sortitur signati. Dicuntur enim hec animalia immunda, quia immunda significant. Sicut dicitur : Petra autem erat Christus. 1Cor. 10.b. Homo vero, si peccator, et leprosus. Et cadavera proprie immunda dicuntur. Quod autem in figura precepta sint, coniicitur ex eo, quod Dominus Noe, cui esum carnium concessit, esum sanguinis prohibuit, qui tamen Domino immolatur. Hoc autem fecit, ut crudelitatem, et sanguinis effusionem humani, doceret homines declinare. Item quod hec in figura precipiantur, patet in Act. 10.b. ubi apposito vase quatuor initiis pleno reptilibus dictum est Petro : Surge, macta, et manduca. Qui hoc abhorrens, ait : Absit, Domine, quia numquam omne commune, et immundum comedi, Cui dictum est : Quod Dominus purificavit, tu ne commune dixeris. Mores ergo hominum per naturas animalium designavit. Ad litteram ergo Dominus cibos homini concessos arctavit, non quod animalia hec sint immunda, sed propter gastrimargiam restringendam. Cuius summa sic potest comprehendi. Animalium, alia vivunt in terris, alia in aquis, alia in aere. Item que in terra, alia reptilia, que omnia immunda, alia latentia, ut talpa, que de luto nascitur, et hec omnia immunda, alia gradientia super terram.
marg.| De his generalis est regula. Mundum est quod ruminat, et findit ungulam simul. Reliqua sunt immunda, id est esui prohibita. De piscibus similiter est regula generalis. Tantum habens squamas, et pinnulas, mundus est. Reliqui omnes immundi. De avibus non expressit Dominus generaliter, que munde, vel que immunde, hoc tantum in genere dixit. {1. 111rb} Volatile quod graditur quatuor pedibus, immundum est, nisi crura retro habuerit longiora super que saliat, sicut locuste, quibus Ioannes in deserto vescebatur.
marg.| Est autem hec tertia pars libri, que dividitur in quinque. Primo agitur de lege mundorum, et immundorum, et hoc per septem capitula sequentia. Secundo agit de legitimate personarum a decimo octavo capitulo usque ad vicesimum tertium. Tertio de festivitatibus, usque ad vicesimum sextum. Quarto de pena transgredientium, et premio servantium precepta Domini in 26. capitulo. Quinto de votis, et eorum commutatione usque in finem. Hec autem pars, de qua agitur hic, sic dividitur, sicut dicit Origenes supra 7. Immundorum quoddam est habens immunditiam in se, quoddam non. Item quoddam est immundum quoad immolandum tantum ut cervus : quoddam ad esum, et etiam ad immolandum ut porcus, et huiusmodi. Quoddam etiam quoad tactum, ut morticina horum. De omnibus agitur in hac parte. Primo de immunditia ciborum. Secundo de immunditia puerpere. Tertio de immunditia leprosi.
marg.| {b} Hec sunt animalia] etc. Hesychius 1 in Glossa : Quicquid a Deo factum est, ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur pinguntur mores hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi, vel immundi. Sed videtur falsum dicere principio auctoritatis, quia serpens creatus est venenosus, ut dicit Gregorius et Damascenus, ergo immundus creatus est. Solutio : Nature humane institute nihil immundum est. Unde nec venenum serpentis ei noceret, si in prima institutione mansisset, sed nature destitute per peccatum, quod erat mundum, est immundum. Unde bene dicit Hesychius 2: Quicquid factum est a Deo ipsa institutionis auctoritate, mundum est, quasi dicat, secundum primam rerum institutionem mundum est, sed secundum destitutionem peccati, immundum. Item adhuc videtur falsum dicere in hoc, ubi dicit, ex quibus fiunt mundi, ergo quia bona facimus, boni sumus, quod est contra Aristot. et contra Sanctos, qui dicunt, quia mala facimus mali sumus, et quia boni sumus bona facimus, et non e converso. Solutio : Duplex est munditia, scilicet a culpa, hec est a gratia, et precedit opus. Item est munditia a reatu, et reliquis peccatorum, hec est ab operibus virtutis.
1 Hesychius] scrips., Esytius Ed1703
2 Hesychius] scrips., Esytius Ed1703
marg.| {c} Animantibus terre] Terre dicit, ad differentiam animalium aque, et aeris, de quibus postea dicetur, ad differentiam celestium, id est spiritualium. Et nomine terre tota machina mundialis intelligitur, sicut innuit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {d} Sicut camelus] GLOSSA Vitam informem, et criminibus tortuosam damnat, id est vitam cupidorum, qui sunt gibbosi, ut camelus, Lc. 18.e. Facilius est, camelum intrare per foramen acus, quam divitem intrare in regnum celorum. Is. 60.b. Inundatio camelorum operiet te. Et impleta est hec prophetia. Nam hodie Ecclesia Dei operta est divitiis, et possessionibus multis. Sed Gn. 24.g. legitur, quod Rebecca veniens ad Isaac descendit de camelo. Et hoc est quod dicit Petrus Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, etc.
marg.| {e} Chirogylius] idem est, quod ericius, animal quoddam spinosum, de quo Philosophus, propriis armatur bestia telis, se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu, et significat gaudentes in divitiis, qui punctiones divitiarum non sentiunt. Iob. 30.b. Esse sub sentibus, delicias putabant filii stultorum, et ignobilium.
marg.| {f} Lepus] id est effeminatus, timidus, et infirmus, sodomita, scilicet qui est simul vir, et mulier sicut lepus. Prv. 30.d. Lepusculus, plebs invalida.
marg.| {g} Sus] significat immundos, et incestos, quibus dicitur : Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. 2Pt. 2.d. Vel sus significat illum, qui gaudet esse in luto, ut est detractor, qui semper in luto, id est in vitiis {1. 111va} aliorum immoratur, et os semper habet fixum in luto. Is. 13.d. Ulule sibi respondebunt in edibus eius, et Sirenes in delubris voluptatis.
marg.| {a} Non comedetis] Carnes comedere, est pravitatis desideria imitari. Cadavera tangere, est pravis operibus consentire.
marg.| {b} Aquilam] Aquila hic est contemplativus, qui de sublimi ad cadavera, id est temporalia se inclinat. Ez. 17.b. Facta est Aquila alia grandis, magnis alis, multisque plumis.
marg.| {c} Gryphem] Gryphus, vel Gryphes est animal pennatum, et quadrupes, et nascitur in Hyperboreis montibus, in pedibus, et toto corpore similis Leoni, in alis vero, et facie similis Aquile, equis naturaliter infestum, homines etiam visos discerpit : Per quam potentum crudelitas designatur, qui ferina rabie in subditos debacchantur.
marg.| {d} Alietum] id est nisum, avis parva, sed rapax : Et significat officiales potentum, qui parva rapiunt, quia maiora non possunt.
marg.| {e} Milvum] qui est avis rapax semper insidians, et significat latrones, qui in suis viribus non confidunt, sed potius in insidiis. Is. 33.d. Ibi congregati sunt milvi alter ad alterum.
marg.| {f} Vulturem] qui cadavera diligit, propter quod sequitur exercitum : Et significat sacerdotes, qui de morte subditorum potius gaudent quam de salute, ut aliquid habeant. Michee 7.a. Vir fratrem suum venatur ad mortem.
marg.| {g} Corvini generis] Corvus est, qui est expers affectionis. Unde corvus semel emissus non revertitur : Cui similis Iudas. Vel corvus est, qui procrastinat conversionem suam ad Deum. Sophon. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari.
marg.| {h} Struthionem] Hucusque egit Moyses de illis, qui adepta potestate abutuntur sub specie avium : Nunc incipit de illis, qui per hypocrisim, et sub specie religionis, quam assumunt exterius, ad dignitates aspirant. Struthio alas habet, sed non volat. Hic est hypocrita speciem virtutis habens, sed nihil virtutis operatur. Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris. Item ova non fovet, sic hypocrita opera sua non fovet per caritatem, et bonam intentionem. Unde in eodem : Derelinquit ova sua, et obliviscitur, quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat, duratur ad filios suos quasi non sint sui.
marg.| {i} Noctuam] Que in nocte volat, et diem odit, quem non videt propter visus debilitatem : Et significat sapientes mundi, qui ceci sunt in spiritualibus, videntes in temporalibus clare : Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes. Ieremie 4.f. Sapientes sunt, ut faciant mala.
marg.| {k} Larum] Larus est animal, quod modo natat in aqua, modo volitat super terram : Et significat Theologos luxuriosos, qui modo ad celestia volant inspiciendo scripturas, modo in aquis luxurie volitant. Sophon. 1.a. Congregans congregabo omnia a facie terre, dicit Dominus congregans hominem, et pecus, congregans volatilia celi, et pisces maris, et ruine impiorum erunt. Et infra b. Iurant in Domino, et iurant in Melchon.
marg.| {l} Accipitrem] Accipiter est avis rapax, sed mansuetus domino suo, predam ei acquirit : Et significat prepositos, et officiales, qui dominis suis bona pauperum rapiunt violenter, que ipsis miseris restituere non possunt. Is. 59.b. Rugiemus ursi omnes, et quasi columbe meditantes gememus. Hi sunt ministri Nabuchodonosor, quos flamma ignis Babylonis devoravit, Dn. 3.c.
marg.| {m} Bubonem] Bubo avis nocturna omnibus avibus odiosa, pastum de nocte querens, significat adulteros Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem. Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Aves diurne sunt honestatis amatores, qui {1. 111vb} si bubonem viderint apparere, statim contra ipsum congregantur, ut eum redarguant, ut Ioannes Baptista Herodem usque ad capitis obtruncationem. Cavendum est ergo, ne aliquis potentior in huiusmodi immunditia denotatus, perniciosi favoris silentium sortiatur, et quasi bubo liberam prodeundi in publicum recipiat facultatem.
marg.| {n} Mergulum] Mergulus in aquis moratur, et sub undis seipsum submergit : et significat gulosos, qui carnis voluptatibus absorbentur : De quibus Phil. 3.d. Quorum Deus venter est, et gloria in confusione. Is. 28.b. Sacerdos, et propheta nescierunt pre ebrietate, absorpti sunt a vino.
marg.| {o} Ibin] Ibis est ciconia, avis alba domestica serpentes comedit, rostro per posteriora immisso, ventrem purgat : Et significat quosdam, qui iniurias proximorum devitant, sed sibi crudeles animas suas interficiunt, ore fedissimo sua viscera egerentes. Is. 59.a. Qui comederit de ovis eorum morietur.
marg.| {p} Cygnum] Cygnus est avis candida extenti colli, magna corpore, nigra in carne : Et significat illos, qui splendore vestitus, plus equo gloriantur, nigri intus nigredine peccatorum, quorum unus erat dives, de quo Lc. 16.e. Homo quidam erat dives, et induebatur purpura, etc.
marg.| {q} Onocrotalum] Onocrotalus est avis, que sonitum facit in aquis, similitudinem habens cygni, innumera in faucibus congerens, et significat avaros. Harum avium meminit Is. 34.c. Possidebit eum onocrotalus, et ericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, scilicet Sion, id est Ecclesia, Sophon. 2.d. Bestie gentium, et onocrotalus, et ericius in liminibus eius morabuntur.
marg.| {r} Porphyrionem] Porphyrio, quem Septuaginta pellicanum vocant, secundum Plinium, omnem cibum bibit in solo morsu, aqua subintingens pedem quasi manu ad rostrum afferens : Et significat quosdam, qui nihil ad arbitrium alterius suscipiunt, nisi quod aqua tinctum est, id est sue voluntati consentaneum.
marg.| {s} Herodionem] Herodio, vel herodius, qui vulgo falco dicitur, avis velox, et rapida in preda. Et significat raptores. Ps. 103. Herodii domus dux est eorum. Quidam eorum, de quibus alibi dicitur : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
marg.| {t} Caradrion] Caradrio avis linguosa, et significat garrulos. Iacob. 3.b. Omnis natura bestiarum, et volucrum, et serpentum domari potest, linguam autem nullus hominum domare potest.
marg.| {u} Upupam] GLOSSA hec lugubris est, et luctum amans. Seculi autem tristitia mortem operatur. Qui Deum diligit debet gaudere, et sine intermissione orare. Item upupa nidificat in stercore : unde significat prelatos, qui Ecclesiam edificant in nepotibus suis, et cognatis. Habacuc. 2.c. Ve qui edificant civitatem in sanguinibus.
marg.| {x} Vespertilionem] GLOSSA qui circa terram volat, pennis pro pedibus utitur, significat eos, qui quod alienum est, ab eis contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur. Item est avis vespertina, et modo volat, et modo ambulat. Et significat quosdam Decretistas, qui sola terrena sapiunt, meridiem cognitionis ignorant, scientiam suam solum ad temporalia convertentes, et ita volant in tenebris temporalium. Lam. 4.a. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo computati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ? Baruch. 3.c. Filii Agar, qui exquirunt prudentiam, que de terra est.
marg.| {y} Omne de volucribus, quod graditur super quatuor pedes] Hi sunt religiosi, vel contemplativi sequentes corporis voluptates. Os. 4.d. Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundetur a sacrificiis suis. Vel ad litteram, qui gloriantur in equis.
marg.| {1. 112ra} a Longiora retro] GLOSSA Quia cum sint in carne, Rm. 3.a. non secundum carnem ambulant, sed a sordidis actionibus exiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant, et doceant, sicut Dominus cum peccatoribus, et publicanis.
marg.| {b} Salit] ad celestia, Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum.
marg.| {c} Ut est bruchus] qui salit, sed minus quam attelabus, vel locusta, et modice quantitatis est, et fulvi coloris, et eorum typum gerit, qui etsi temporalibus subleventur honoribus, mentis tamen non deserunt humilitatem.
marg.| {d} Atacus] cuius nature sit, non legitur multum, et ideo eius significationem non pono.
marg.| {e} Ophiomachus] GLOSSA Ophiomachus, qui pugnat cum serpentibus, nobis autem pugna est cum antiquo serpente, et angelis eius. Ophis enim serpens, mache pugna dicitur, quod cuilibet electorum convenit, qui diabolo, et angelis eius, vitiisque carnalibus incessanter resistit. Apc. 12.b. Factum est prelium magnum in celo, Michael, et Angeli eius preliabantur cum dracone.
marg.| {f} Locusta] colore decora, caput habet equinum : Et significat illos, qui splendore sui habitus publice consuetudini satisfaciunt, et tamen omnem temporalem gloriam vilipendunt, et se ipsos, dum exterius ab aliis elevantur, intus se abiiciunt, et deprimunt.
marg.| {g} Quatuor tantum habet pedes] sed non habens crura retro longiora. GLOSSA Qui abutuntur Evangelica predicatione, et inquinantur sordibus terrene vite.
marg.| {h} Ut portet] Plus est portare cadavera, quam tangere. Tangimus solo affectu, portamus affectu, et effectu. Item tangimus consentiendo peccato, portamus defendendo peccatum.
marg.| {i} Lavabit] GLOSSA lacrymis penitentie. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, etc.
marg.| {k} Vestimenta sua] GLOSSA corpus, vel actionem. Unde : Beatus, qui vigilat, et custodit vestimenta sua, Apc. 16.c.
marg.| {l} Super manus] Nullum tale animal est ex natura, nisi simul habens pedes similes manibus. Super manus ambulat, qui confidit in operibus suis, vel qui ad temporalia inclinatur mente, et desiderio.
marg.| {m} Immundum erit] GLOSSA Non accusat animalium naturam, nec nature actionem animalibus convenientem, sed que per hec significantur, nobis omnino prohibentur, quorum contactu inquinantur, quibus datum est celum respicere, erectos incedere, non repere, sed sordida, et terrena despicere.
marg.| {n} Usque ad vesperum] GLOSSA donec agat penitentiam.
marg.| {o} Portaverit] GLOSSA falsa dicendo testimonia, dignum dicendo indignum, et mundum immundum.
marg.| {p} Mustella] quasi mus longus, et rapax est, et dolosa : masculus ore generat, femina aure concipit.
marg.| {q} Crocodilus] est animal quadrupes (ut dicit Plinius) quod habet Nilus, malum terra, et flumine infestum, usu lingue carens, et solum superiore maxilla mobili imprimit morsum, parit ova quanta anseres, unguibus armatur contra omnes ictus, cute invicta, dies in terra agit : noctes in aqua. Hoc quadrupede tam pessimo, puto latronum imaginem {1. 112rb} designari, qui terra pariter, et flumine sunt infesti, quia nunc semitas terre, nunc maris transitus obsident, transeuntibus tendentes insidias. GLOSSA Crocodilus, qui dure cutis, et malitiosus, luto pascitur.
marg.| {r} Migale] dicitur quasi mons gulosus, et est animal fraudulentum, et dolosum : Nam cum dolo rapit, que postea ventri committit, et mansuetum se fingit, et cum appropinquatur ad ipsum venenum diffundit : Et significat hypocritas, schismaticos, et ambitiosos.
marg.| {s} Cameleon] diversicolor est, ut pardus, cuius corpusculum ad diversos colores, quos videt, facile variatur, in infirmitate se fingit animal mansuetum, cum tamen sit immansuetum : Et significat adulatores, qui omnibus placere cupientes, omnium voluntati se conformant, et facillima conversione mutati, diversos alternant colores : cum irascentibus irascuntur, cum detrahentibus detrahunt, cum ridentibus rident, cum lugentibus lugent. Huiusmodi homines quamdiu nulla preeminent potestate, immoderata adulatione blandiuntur, quibus si data fuerit potestas, crudelitatem in anima latitantem, continuo manifestant. Unde quidam sapiens ait. Multorum, quia imbecilla sunt, iacent vitia, non minus ausura cum illis vires sue placuerint, quam illa, que iam felicitas aperuit, instrumenta explicande malitie illis desunt. Serpens etiam pestifer tractatur, et calcatur, dum riget frigore, non desunt illi venena, sed, scilicet torpet : Sic multorum crudelitas, ambitio, luxuria, paria pessimis audent, sed facture sue latent, scilicet quia pauperes sunt eadem velle cognosces, da illis posse quantum volunt.
marg.| {t} Stellio, et lacerta] venenosa animalia sunt, et venenosorum hominum malitiam exprimunt. De primo Prv. 30.d. Stellio manibus nititur, et moratur in edibus regis.
marg.| {u} Talpa] GLOSSA animal cecum de terra genitum : Creatur enim (ut aiunt) de terra compluta, et lutulenta, sed prius corrupta. Item terram super se tumulat. Huic talpe similes sunt pauperes, qui dum terrenas divitias, quas numquam assequentur, ardentissime cupientes, excecati, supernum lumen numquam respiciunt. Eccles. 5.b. Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.| {x} Omnia hec immunda sunt] GLOSSA non sola, sed maxime.
marg.| {y} Qui tetigerit] Tangit immunda, qui propria deliberatione alterius immunditie cor apponit. Super eum vero cadit morticinum, qui subita tentatione pravum desiderium incurrit : Polluitur et iste, qui minus cautus fuit contra insidias inimici devitandas. Unde 1Ptr. ult. b. Sobrii estote, etc.
marg.| {z} Vas ligneum] Per vas ligneum intelligitur anima in sua instabilitate reprehensibilis, que si peccaverit, lavanda est penitentia, non abiicienda. Per vestimentum intelligitur corpus : Sive ergo intus in conscientia, sive exterius in opere, vel habitu, vel sermone pollutus fueris, per penitentiam restauretur prior mentis serenitas, et prior status corporis.
marg.| {a} Cilicia] id est recenter penitens si tentatus fuerit, non redeat ad vomitum, sed penitentia lavetur.
marg.| {b} Aqua] baptismi, vel lacrymarum
marg.| {c} Mundabuntur] id est munda reputabuntur.
marg.| {1. 112va} a Fictile] qui totus terrenus est.
marg.| {b} Frangendum] id est domabitur austeriori penitentia.
marg.| {c} Si fusa fuerit] etc. AUGUSTINUS de vase, scilicet quod factum est immundum de morticinis immundis, si forte aquam habuit.
marg.| {d} Aqua] qua scilicet aliquid immundum coctum, vel ab lutum est.
marg.| {e} De universo vase] facto immundo ex contactu morticini. Unde sequitur.
marg.| {f} Et quicquid] quasi dicat, omne liquens sumptum in vase, super quod cecidit aliquid de morticinis, immundum est. Sic lege litteram : Et illud scilicet vas erit immundum, quicquid, id est si quid de huiusmodi morticinis ceciderit super illud. Et postea dividit vas.
marg.| {g} Sive clibani] etc. sytropodes sunt furni portatiles. Vel secundum Andream, vasa quedam, multos pedes habentia, tamen aliqui libri habent hanc <Glossam> interlinearem. Sytropodes, id est vas fictile non habens pedes.
marg.| {h} Destruentur, et immundi erunt] Apostrophe est ibi, id est immundi erunt, et ideo destruentur. Simile : Moriamur, et in arma ruamus.
marg.| {i} Congregatio munda erit] in se, id est tactu eorum non polluetur.
marg.| {z} Sementem] id est granum nondum seminatum.
marg.| {l} Non polluent eam] id est non iudicabunt ob hoc pollutam.
marg.| {m} Et postea morticinis] Ad litteram sementis madefacta citius contrahit pollutionem ex contactu polluti, quam arida.
marg.| {n} Si mortuum fuerit] per se, vel a bestia occisum.
marg.| {o} Omne, quod reptat] repetit de reptilibus, et serpentibus, ut dicta menti arctius imprimat, ut innuit GLOSSA
marg.| {p} Trahitur] costis scilicet ut serpentes.
marg.| {q} Sancti estote] Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut et pater vester celestis perfectus est, Lc. 6.e. Estote misericordes, etc.
marg.| {r} Ego enim sum Dominus] Hoc sepius dicitur, ut saltem timeant, et sic a malo declinent.
marg.| {s} Qui eduxi vos] Beneficia sua sepe ad litteram commemorat Dominus, ut Iudeos ad preceptorum suorum obedientiam proniores, et devotiores reddat.
marg.| {t} Ista est lex] predicta scilicet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_11)

Notes :