Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Lv. 15,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 15,2 

Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir
qui patitur fluxum seminis
immundus erit
Numérotation du verset Lv. 15,3 

et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula
adheserit
carni illius atque concreverit fedus humor.
Numérotation du verset Lv. 15,4 

omne stratum2
2 stratum] stratu cacogr. Rusch
in quo dormierit immundum erit, et ubicumque sederit.
Numérotation du verset Lv. 15,5 

Si quis hominum tetigerit lectum eius,
lavabit
vestimenta sua, et ipse lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
Numérotation du verset Lv. 15,6 

Si sederit ubi ille sederat,
et ipse lavabit vestimenta sua, et lotus aqua
immundus erit usque ad vesperum.
Numérotation du verset Lv. 15,7 

qui tetigerit carnem eius,
lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,8 

si salivam
huiuscemodi homo iecerit
super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,9 

sagma
super quo sederit immundum erit
Numérotation du verset Lv. 15,10 

et omnis qui tetigerit3 quicquid sub eo fuerit4
3 omnis qui tetigerit] om. Weber |
4 fuerit] + qui fluxum seminis patitur Weber |
pollutus5 erit
5 pollutus] pollutum Weber
usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit
usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,11 

omnis quem tetigerit
qui talis est non lotis
ante manibus
lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,12 

vas
autem6 fictile
6 autem] om. Weber
quod tetigerit
confringetur
vas autem ligneum
lavabitur aqua
Numérotation du verset Lv. 15,13 

si sanatus fuerit
qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies
post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus
erit mundus
Numérotation du verset Lv. 15,14 

die autem octavo
sumet duos turtures aut duos pullos columbe
et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii
dabitque eos sacerdoti
Numérotation du verset Lv. 15,15 

qui faciet unum pro peccato
et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
Numérotation du verset Lv. 15,16 

vir
de quo egreditur semen coitus
lavabit
aqua omne corpus suum
et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,17 

vestem et pellem
quam habuerit lavabit aqua
et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,18 

mulier
cum qua coierit lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,19 

mulier
que redeunte mense patitur fluxum sanguinis
septem diebus
separabitur
Numérotation du verset Lv. 15,20 

omnis qui tetigerit
eam immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,21 

et locus7
7 locus] om. Weber
in quo dormierit
vel sederit
diebus separationis sue polluetur
Numérotation du verset Lv. 15,22 

qui tetigerit vestimentum8
8 vestimentum] lectum Weber
eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,23 

omne vas super quo illa sederit
quisquis attigerit lavabit vestimenta sua et ipse9 lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
9 ipse] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 15,24 

si coierit cum ea10
10 ea] + vir Weber
tempore sanguinis menstrualis immundus erit septem diebus
et omne stratum in quo dormierit polluetur
Numérotation du verset Lv. 15,25 

mulier que patitur multis diebus fluxum sanguinis
non in tempore menstruali
vel que11 menstruum sanguinis12 fluere
11 que] + post Weber |
12 sanguinis] sanguinem Weber |
non cessat
quamdiu huic
subiacebit13 passioni immunda erit quasi sit in tempore menstruo
13 subiacebit] subiacet Weber
Numérotation du verset Lv. 15,26 

omne stratum in quo dormierit
et vas in quo sederit pollutum erit
Numérotation du verset Lv. 15,27 

quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 15,28 

si steterit sanguis et fluere cessaverit14 numerabit septem dies purificationis sue
14 cessaverit] cessarit Weber
Numérotation du verset Lv. 15,29 

et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbarum15 ad ostium tabernaculi testimonii
15 columbarum] columbe Weber
Numérotation du verset Lv. 15,30 

qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu immunditie eius.
Numérotation du verset Lv. 15,31 

Docebitis
ergo filios Israel
ut caveant
immunditias16
16 immunditias] imminditiam Weber
et non moriantur
in sordibus suis cum polluerint tabernaculum
meum quod est inter eos
Numérotation du verset Lv. 15,32 

ista est lex eius qui patitur fluxum seminis
et qui polluitur coitu
Numérotation du verset Lv. 15,33 

et que menstruis temporibus separatur
vel que iugi fluit sanguine et hominis
qui dormierit cum ea.

Capitulum 15

Numérotation du verset Lv. 15,1 
marg.| {g} Locutusque est] etc. Post sacerdotum, populique observantias preostensas : Post sacerdotum consecrationem et vestium eorum sanctificationem, post tabernaculi et eius utensilium consecrationem ; post hostiarum differentias ; post ciborum discretionem ; post species leprarum et earum mundationem leprosique reconciliationem ; post puerpere purificationem agit Moyses de immunditia viri spermatici, et mulieris menstruate, et que extra menstrua iugem sanguinis patitur fluxum, et eorundem mundatione. Ad cuius rei evidentiam notandum quod tunc homo iudicatur huic vitio subiacere, id est fluxui seminis, si per momenta singula adheserit carni eius, et concreverit fedus humor seminis, licet nolens, effundat ex corruptione, talis homo erat immundus, et immundum reddebat, quicquid tangebat, lectum, scilicet vestem, et sedem. Vas fictile, quod tangebat, frangebatur, ligneum lavabatur. Qui tangebat lectum eius, aut vestem, aut sedem, vel super quem iaciebat salivam, immundus erat usque ad vesperam, et lavabat {1.115rb} vestimenta sua. Quando talis sanatus erat numerabat septem dies post sanationem suam, et lotis vestibus, et corpore in aquis viventibus, mundus erat. Octavo vero die offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, alterum pro peccato, et erat sacerdotis, alterum in holocaustum, et sic mundus erat. Eadem lex erat immunditie mulieris patientis fluxum sanguinis ex morbo, non ex natura, et purificationis eius. Similiter eiusdem immunditie erat mulier menstruata, sed tamen non purificabatur solenniter : Sufficiebat enim ipsam cum vestibus ablui. Et huius ratio est, quia morbide immunditie solent accidere pro peccato, et ideo pro eis, et pro peccato necesse erat offerri sacrificium salutare, menstruum autem naturale est, et ideo pro eo nihil offerebatur, sed solum lavabat se, et vestes.
Numérotation du verset Lv. 15,2 
marg.| {h} Vir qui] debet esse fortis.
marg.| {i} Fluxum seminis] superfluitatem verbi.
marg.| {k} Immundus erit] Quia in multiloquio non deerit peccatum.
Numérotation du verset Lv. 15,3 
marg.| {l} Huic vitio] id est passioni vitiose.
Numérotation du verset Lv. 15,4 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,5 
marg.| {m} Lotus aqua immundus erit] id est pro immundo se geret.
marg.| {n} Usque ad vesperum] usque ad consummationem penitentie.
Numérotation du verset Lv. 15,6 
marg.| {o} Aqua] lacrymarum.
Numérotation du verset Lv. 15,7 
marg.| {p} Carnem] id est carnalem eius doctrinam.
Numérotation du verset Lv. 15,8 
marg.| {q} Salivam] id est fluentem doctrinam.
marg.| {r} Huiuscemodi] scilicet que patitur fluxum seminis.
Numérotation du verset Lv. 15,9 
marg.| {s} Sagma] Sagma sagmatis est stratura asini, vel equi. Sed etiam aliqui libri habent sagina.
Numérotation du verset Lv. 15,10 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,11 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,12 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,13 
marg.| {t} Si sanatus fuerit] Dicto de immunditia spermatici viri, dicit de eius purificatione.
marg.| {u} Erit mundus] Nondum tamen omnino reconciliatus.
Numérotation du verset Lv. 15,14 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,15 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,16 
marg.| {HSC.5.15.16a1} {1.115va} Vir de quo etc.] De legitimo coitu intelligitur hoc, qui per naturalem coniunctionem viri et mulieris mundus est, sed per peccatum Ade, factus est immundus, saltem immunditia penali.
marg.| {HSC.5.15.16a2} Lavabit aqua] Ergo cognoscere uxorem peccatum est. Solutio : In peccato, id est in libidinea concupiscentia, que esset peccatum nisi bono matrimonii excusaretur. Vel in peccato, scilicet pueri, id est originali.
marg.| {HSC.5.15.16a3}Item nota quod duplex est coitus, scilicet naturalis et innaturalis. Innaturalis cum iumento vel masculo et est semper mortale peccatum.
Naturalis, alius ordinatus, alius inordinatus. Inordinatus, qui extra legem matrimonii fit et est semper mortalis. Ordinatus est cum uxore propria.
Et est triplex : moderatus, fragilis, impetuosus. Primus in propria fit uxore causa prolis, ad cultum Dei educande, hic potest esse meritorius. Secundus fit causa reddendi debitum uxori, vel causa vitande fornicationis, et potest similiter esse meritorius, nisi aliud impediat. Tertius fit causa explende libidinis in uxore, hic potest esse mortale peccatum vel veniale. Si sit ita impetuosus, quod faceret etiam in non uxorem, peccatum est mortale, quia libido absorbuit rationem. Si autem ita quod non faceret nisi esset uxor sua, tunc veniale est, quia ratio aliquantulum dominatur libidini. Sunt tamen aliqui, qui dicunt, quod omnis coitus etiam in uxore propria peccatum est ad minus veniale, quibus non consentio, sed falsum dicunt (ut credo) sicut alibi plenius demonstratum est.
Numérotation du verset Lv. 15,17 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,18 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,19 
marg.| {c} Mulier que redeunte mense patitur] Bene dicit, redeunte, quia quolibet mense patitur illum fluxum, nisi impediatur per aliquam aliam infirmitatem. Vel etiam per educationem partus in utero, qui nutritur huiusmodi sanguine.
marg.| Sed nota quod Moyses agit hic de muliere menstrua, et eius purificatione. Et ad litteram reprimitur hic luxuria, sive libido Iudeorum, quia cum mulier quolibet mense menstruum patiatur, et septem diebus erat immunda, oportebat per septem dies ad minus in quolibet mense a lecto uxoris abstinere.
marg.| Et nota quod accedentem ad menstruatam, dicit hic Moyses esse immundum, et purificationem septem dierum concedit ei. Infra vero vigesimo capitulo c. dicit utrumque - et virum et mulierem - esse perimendum. Unde Ez. 18.a. Vir si fuerit iustus, et fecerit iudicium, et iustitiam, et in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, et uxorem proximi sui non violaverit, et ad menstruatam mulierem non accesserit, hic iustus est, et vita vivet, etc. Cum autem universa hec detestanda fecerit, morte morietur.
marg.| Solutio. Hic loquitur Moyses de accedente ignoranter ad menstruatam. Infra autem, et in Ezechiel. de accedente scienter. Unde patet, quod scienter accedere ad menstruatam, est peccatum mortale.
marg.| Sed numquid potest mulier tunc negare debitum viro si petat, vel dicere ei passionem suam ?
marg.| Respondendum est quod non {1. 115vb} debet dicere, sed simulare se infirmam esse, et revera ita est et rogare quod tunc abstineat, non specificando ei tamen passionem suam. Quod si non vult abstinere, tunc distinguendum est, qualis sit vir eius, aut lascivus, aut iuvenis, aut maturus homo, et discretus. Si maturus, et talis, de quo probabiliter presumatur, quod non abhorreat huiusmodi passionem, nec propter hoc odiat uxorem, bene potest ei dicere, alioquin numquam, sed dimittet eum facere voluntatem suam, et sustineat cum dolore, et tamen invita.
Numérotation du verset Lv. 15,20 
marg.| {d} Tetigerit eam] etc. etiam manu.
Numérotation du verset Lv. 15,21 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,22 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,23 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,24 
marg.| {e} Si coierit] ignoranter.
marg.| {f} In quo dormierit] illa.
Numérotation du verset Lv. 15,25 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,26 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,27 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,28 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,29 
marg.| [¶sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 15,30 
marg.| {g} Et pro fluxu immunditie eius] id est pro immunditia fluxus, a qua liberata est, ut plenius mundetur, vel ne iterum patiatur, vel gratias referendo de liberatione.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_15)

Notes :