Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 27,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos homo qui votum fecerit
et spoponderit Deo animam suam
sub estimatione dabit pretium
Numérotation du verset Lv. 27,3 

si fuerit masculus
a vicesimo anno2 usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti
2 anno] om. Weber
ad mensuram sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 27,4 

si mulier, triginta
Numérotation du verset Lv. 27,5 

a quinto autem anno
usque ad vicesimum
masculus dabit viginti siclos
mulier3 decem
3 mulier] femina Weber
Numérotation du verset Lv. 27,6 

ab uno mense
usque ad quintum annum4 pro masculo dabuntur quinque sicli
4 quintum annum] inv. Weber
pro femina
tres
Numérotation du verset Lv. 27,7 

sexagenarius
et ultra
masculus
dabit quindecim siclos
femina decem
Numérotation du verset Lv. 27,8 

si pauper fuerit
et estimationem reddere non valebit,
stabit coram sacerdote
et quantum ille estimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
Numérotation du verset Lv. 27,9 

animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
Numérotation du verset Lv. 27,10 

et mutari non poterit
id est nec melius malo
nec peius bono
quod si mutaverit
et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est
consecratum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,11 

animal immundum quod immolari Domino non potest
si quis voverit adducetur ante sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 27,12 

qui diiudicans utrum bonum vel5 malum sit statuet pretium
5 vel] an Weber
Numérotation du verset Lv. 27,13 

quod si dare noluerit6 is qui offert addet supra estimationem7 quintam partem
6 noluerit] voluerit Weber |
7 estimationem] estimationis Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,14 

homo si voverit domum suam et sanctificaverit eam Domino considerabit8 sacerdos utrum bona sit an mala9 et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
8 eam - Domino considerabit] inv. Weber |
9 sit - an mala] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,15 

sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem estimationis supra et habebit domum
Numérotation du verset Lv. 27,16 

quod si agrum possessionis sue
voverit et consecraverit
Domino
iuxta mensuram sementis
estimabitur pretium si triginta modiis ordei seritur ager10 quinquaginta siclis venundetur11 argenti
10 ager] terra Weber |
11 venundetur] veniet Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,17 

si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum quanto valere potest tanto estimabitur
Numérotation du verset Lv. 27,18 

sin autem post aliquantulum12 temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iubileum et detrahetur ex pretio
12 aliquantulum] aliquantum Weber
Numérotation du verset Lv. 27,19 

quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem estimate pecunie et possidebit eum
Numérotation du verset Lv. 27,20 

sin autem redimere noluerit13
13 redimere noluerit] inv. Weber
sed alteri
cuilibet fuerit venundatus
ultra eum qui voverat redimere non poterit
Numérotation du verset Lv. 27,21 

quia cum iubelei venerit dies
sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
Numérotation du verset Lv. 27,22 

si ager
emptus et non de possessione maiorum
sanctificatus fuerit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,23 

supputabit sacerdos iuxta annorum numerum
usque ad iubileum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
Numérotation du verset Lv. 27,24 

in iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis sue
Numérotation du verset Lv. 27,25 

omnis estimatio siclo
sanctuarii ponderabitur
siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset Lv. 27,26 

primogenita que ad Dominum pertinent
nemo sanctificare poterit
et vovere sive bos
sive ovis
fuerit Domini sunt
Numérotation du verset Lv. 27,27 

quod si immundum animal est14
14 animal est] inv. Weber
redimet qui obtulerit15 iuxta estimationem suam16 et addet quintam partem pretii
15 obtulerit] obtulit Weber |
16 suam] tuam Weber |
si redimere noluerit
vendetur alteri quantumcumque fuerit ante17 estimatum
17 quantumcumque fuerit ante] quantocumque a te fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 27,28 

omne quod Domino consecratur sive homo
fuerit sive animal
sive ager
non veniet nec redimi poterit
quicquid semel fuerit consecratum
sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,29 

et omnis consecratio que offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
Numérotation du verset Lv. 27,30 

omnes decime terre sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
Numérotation du verset Lv. 27,31 

si quis autem voluerit redimere decimas suas
addet quintam partem earum
Numérotation du verset Lv. 27,32 

omnium decimarum18 que sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
18 decimarum] + boves et oves et capre Weber
Numérotation du verset Lv. 27,33 

non eligetur nec bonum nec malum
nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino
et non redimetur
Numérotation du verset Lv. 27,34 

hec sunt precepta que mandavit Dominus Moysi
et19 ad filios Israel
19 et] om. Weber
in monte Sinai20.
20 Sinai] + Explicit liber vaiecra id est Leviticus Weber

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 
marg.| {r} Locutusque est Dominus ad Moysen] In hoc ultimo capitulo agit Moyses de votis, et primo de his, qui vovent se, postea de his, qui vovent sua. Notandum igitur, quid in decimatione animalium, quod decimum veniebat, Domino sanctificabatur, nec mutari licebat in melius, neque in peius. Similiter animal, quod vovebatur Domino, non licebat immutari. Et si quis, quod voverat, immutaret, et votivum, et immutatum erat Domini. Sed distinguendum est in huiusmodi votis. Aliquando enim sic sanctificabatur Domino aliquid ex votis, quod anathematizabatur, id est separabatur, ut in nullo usu hominum acciperetur, nec poterat vendi a sacerdotibus, nec alienari. Quandoque autem non ita obligabantur votiva, sed poterant a sacerdotibus vendi, determinando secundum utilitatem, que ex his poterat evenire, sive esset animal, sive esset fundus. Sed ille tamen, qui votum dederat, si voluerat emere, supra estimationem, pro qua alii daretur, addebat quintam partem. Quod ideo statutum fuit, ne qui voverat, ad rehabendum, quod voverat, aspiraret, quasi penitentia ductus. Et ne etiam digniorem se aliis putaret in emptione illius rei, quia eam dederat, continuationem huius capitis, et totam materiam determinat illa GLOSSA Homo qui votum, etc.
marg.| {s} Deo animam suam] Non ut occidatur, quia numquam placuit Deo effusio sanguinis, sicut patet in Isaac, et Iephte, cuius voti solutio non fuit placita Deo, cui illatio mortis non placet. Unde Sap. 1.d. Deus mortem non fecit. Sed sustinentia mortis propter Deum pretiosa est in conspectu Domini.
marg.| {t} Sub estimatione] estimatio pretii attenditur secundum sexum, quia plus dabat vir, quam mulier. Et secundum etatem, in qua tres status assignantur. Primus ab uno mense usque ad quinquennium. Secundus a quinto anno usque ad 20. annum. Tertius a vigesimo usque ad sexagesimum : Post sexagesimum, quia senex erat, et emeritus, non observabatur in eo regula.
marg.| {1. 126va} a Nec melius] ergo a simili in quolibet voto non potest fieri commutatio. Ergo si quis voverit peregrinationem, non licet ei intrare claustrum, nisi prius soluto voto, quod aperte falsum est, quia non dicitur votum fregisse, qui in melius immutavit. Solutio. Sicut illud animal, quod votum erat, non poterat immutari, ita tu si feceris votum, per teipsum debes implere non per alium, si potes, et si mutas in melius, bene imples, non tamen tua auctoritate hoc debes facere, sed superioris.
marg.| {b} Quod si dare voluerit] ut habeat animal vel rem, quam voverat.
marg.| {c} Si statim ab anno] Ad litteram, si in iubileo res vota vendebatur, recipiebat ex ea quantum poterat venditor, iuste tamen, quia longum tempus est inter iubileum, et iubileum. Si postea, secundum quantitatem estimabatur pretium.
marg.| {d} Detrahetur ex pretio] id est secundum quod minus erit de tempore a venditione usque ad iubileum, minuetur pretium.   [Fuerit venundatus] A sacerdote, cui fuit oblatus.
marg.| {e} Sacerdotum] Tres persone notantur, dominus agri, et emptor, qui vovit eum Domino, et Sacerdos.
marg.| {f} Maiorum] scilicet parentum, id est non de iure hereditario.
marg.| {g} Sanctificatus] voto, scilicet id est si votus fuerit Domino.
marg.| {h} Et dabit ille] Illud pretium sacerdoti, scilicet si ipse vult agrum habere, quem vovit. Qui ager in iubileo redibit ad priorem dominum, qui eum habuit in sortem, et vendidit. Quod si ille, qui vendidit, non habebat in sortem, sed emerat ab alio, semper in iubileo redibit ad verum dominum, qui habuerat eum in sortem.
marg.| {i} Siclo Sanctuarii] Siclus 20. obolos habet, et significat geminam caritatem cum observantia Decalogi. Omne opus, quod hoc siclo non ponderatur, non placet Deo.
marg.| {k} Nemo sanctificare poterit] id est vovendo sanctificare, quia votum debet fieri de propriis, primogenita autem Domini sunt. GLOSSA Nemo, etc. Non quia sanctificatione indigna sint, sed quia sancta sunt, non egent sanctificari.
marg.| {l} Et omnis consecratio] id est omne consecratum Domino, quod offertur ei.
marg.| {m} Non redimetur] Non est contrarium precedentibus, quia intelligitur hoc de consecratione, que est anathematizatio, {1. 126vb} ubi quod votum est, separatur penitus ab omni usu humano, quasi ad honorem Dei. Supra vero agebatur de consecratione simplici. Item secundum mysterium non est contrarietas, quia supra actum est de venditione, que fit diabolo, male vivendo, que redimi debet per bona opera, hic agitur de venditione, que fit Deo per bonam voluntatem, et bona opera, que non debent redimi, quia malum est se redimere a servitio Dei. Et prohibetur hic quilibet emere a suo superiori impunitatem peccandi.
marg.| {n} Decimas] scilicet de frugibus, vel fructibus, vel huiusmodi, quas licitum erat redimere additione quinte partis supra estimationem, decime autem animalium, que excipiebantur numerando usque ad decem, non poterant redimi, sicut dictum est supra.
marg.| {o} Sanctificabitur Domino] Licet hec bona ad litteram intellecta, tamen meliora sunt mystice intellecta. Et sicut Salomon in fine Eccles. docuit nos omnino subiicere voluntati divine, dicens : Finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time, et mandata eius observa, hoc est omnis homo, id est ad hoc est, ita Moyses hic, immo Spiritus sanctus per Moysen docet nos propriam voluntatem dimittere, et omnino divine subiicere voluntati, ut nullus sibi eligere, presumat aliquod speciale genus mortis, vel tempus, vel horam, sed totum committere Deo. Ita fecit ipse Christus. Mt. 26.d. Non sicut ego volo, sed sicut tu, fiat voluntas tua. Ita fecit et Paul. Phil. 1.c. Coarctor
marg.| {e} duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius, permanere autem in carne, necessarium, propter vos. Ita fecit Beatus Martinus. Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, etc.
marg.| {p} Hec sunt precepta] quasi dicat : Hec, que audistis, bene debetis servare, quia precepta sunt Domini. Et per fidelem nuntium, scilicet per Moysen.
marg.| {q} Ad filios Israel] id est propter filios Israel, id est propter videntes Deum, ut sunt Christiani, qui oculo fidei contemplantur.
marg.| {r} In monte Sinai] id est infirmitate penitentie. Sinai enim rubus interpretatur.
prol.| Explicit Expositio Domini Hugonis Cardinalis super Leviticum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_27)

Notes :