Capitulum 19

Numérotation du verset Lv. 19,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 19,2 

loquere ad omnem cetum filiorum Israel et dices ad eos sancti estote
quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,3 

unusquisque patrem suum et matrem suam1 timeat
1 patrem suum et matrem suam] metrem et patrem suum Weber
sabbata mea custodite
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,4 

nolite converti ad idola
nec deos conflatiles
faciatis vobis ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,5 

si immolaveritis hostiam pacificorum
Domino ut sit placabilis
Numérotation du verset Lv. 19,6 

eo die
quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid2 residuum fuerit in diem tertium igne comburetis
2 quicquid] + autem Weber
Numérotation du verset Lv. 19,7 

si quis post biduum comederit
ex ea profanus erit, immundus3 et impietatis reus
3 immundus] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,8 

portabitque4 iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit
4 portabitque] portabit Weber
peribitque5 anima illa
5 peribitque] et peribit Weber
de populo suo
Numérotation du verset Lv. 19,9 

cum messueris
segetes terre tue non tondebis
usque ad solum superficiem terre nec remanentes spicas colliges
Numérotation du verset Lv. 19,10 

neque in vinea tua racemos
et grana decidentia
congregabis sed pauperibus
et peregrinis carpenda
dimittes ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,11 

non facietis furtum
non mentiemini
nec decipiet unusquisque proximum suum
Numérotation du verset Lv. 19,12 

non periurabis6 in nomine meo
6 periurabis] peierabis Weber
nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,13 

non facies calumniam proximo tuo
nec vi opprimes eum
non morabitur opus mercennarii tui7
7 tui] om. Weber
apud te usque mane
Numérotation du verset Lv. 19,14 

non maledices surdo
nec coram ceco
pones offendiculum
sed timebis Dominum8 Deum tuum quia ego sum Dominus
8 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,15 

non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis non9 consideres personam pauperis
9 non] nec Weber
nec honores vultum potentis
iuste iudica proximo tuo
Numérotation du verset Lv. 19,16 

non eris criminator
nec10 susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui
10 nec] et Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,17 

ne oderis fratrem tuum
in corde tuo
sed publice
argue eum ne habeas
super illo peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,18 

non queras11 ultionem
11 queras] queres Weber
nec memor eris
iniurie civium tuorum
diliges amicum
tuum sicut te12 ipsum
12 te] temet Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,19 

leges meas custodite iumenta
tua non facies coire cum alterius generis animantibus
agrum tuum13
13 tuum] om. Weber
non seres diverso semine
vestem14 que ex duobus texta est non indueris
14 vestem] veste Weber
Numérotation du verset Lv. 19,20 

homo si dormierit cum muliere
coitu seminis
que sit ancilla
etiam nobilis15
15 nobilis] nubilis Weber
et tamen pretio
non redempta est16 nec libertate
16 est] om. Weber
donata vapulabunt ambo
et non morientur quia non fuit libera
Numérotation du verset Lv. 19,21 

pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem
Numérotation du verset Lv. 19,22 

orabitque pro eo sacerdos
et pro delicto
eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
Numérotation du verset Lv. 19,23 

quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis preputia eorum
poma que germinant
immunda erunt vobis nec edetis ex eis
Numérotation du verset Lv. 19,24 

quarto autem17 anno
17 autem] om. Weber
omnis fructus18 sanctificabitur laudabilis Domino
18 fructus] +eorum Weber
Numérotation du verset Lv. 19,25 

quinto autem anno
comedetis fructus congregantes poma que proferunt ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,26 

non comedetis cum sanguine
non augurabimini nec observabitis somnia
Numérotation du verset Lv. 19,27 

neque in rotundum attondebitis comam nec radatis barbam
Numérotation du verset Lv. 19,28 

et super mortuo non incidetis carnes vestras19
19 vestras] vestram Rusch
ne20 figuras aliquas aut21 stigmata facietis vobis
20 carnes vestras ne] carnem vestram neque Weber |
21 aut] et Weber |
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,29 

ne prostituas
filiam tuam
et contaminetur terra
et impleatur piaculo
Numérotation du verset Lv. 19,30 

sabbata mea
custodite et sanctuarium meum metuite
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 19,31 

ne declinetis ad magos
nec ab ariolis
aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,32 

coram capite cano22 consurge
22 capite cano] inv. Weber
et honora personam senis
et time Dominum23 Deum tuum ego sum Dominus
23 Dominum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 19,33 

si habitaverit advena
in terra vestra
et moratus fuerit inter vos
non24 exprobretis ei
24 non] ne Weber
Numérotation du verset Lv. 19,34 

sed sit inter vos quasi indigena
et diligetis eum quasi vosmet ipsos
fuistis enim
et vos advene
in terra Egypti
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 19,35 

nolite facere iniquum aliquid
in iudicio
in regula
in pondere
in mensura
Numérotation du verset Lv. 19,36 

statera
iusta et equa sint pondera iustus modius equus25 sextarius
25 equus] equusque Weber
ego Dominus
Deus vester
qui eduxi vos de terra Egypti
Numérotation du verset Lv. 19,37 

custodite
omnia precepta mea et universa iudicia mea26 et facite ea ego Dominus.
26 mea] om. Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset Lv. 19,1 
marg.| {l} Locutus est Dominus ad Moysen] etc.
Numérotation du verset Lv. 19,2 
marg.| {m} Ad omnem cetum] Nullus excipitur ab observatione mandatorum Dei.
marg.| {1.118rb} {n} Sancti estote] GLOSSA Qui estis templum Dei. Origenes dicit : Quis estis templum Dei, separati sitis a negotiis seculi, et ab his, qui carnaliter vivunt, ut ei placeatis, cui vos vovistis, quasi dicat : Separamini a fratre ambulante inordinate, et ab omnibus concupiscentiis seculi. Item GLOSSA dicit : Recte sanctificationem proponit, quia fundamentum virtutis est.
Numérotation du verset Lv. 19,3 
marg.| {o} Patrem suum]  ; filialiter, et revereatur, et diligat patrem suum tam spiritualem, quam carnalem, et matrem similiter.
marg.| {p} Ego Dominus Deus] qui quietem diligo, iuxta illud Os. 11.c. Deus ego, et non homo in medio tui sanctus, et non ingredior civitatem.
Numérotation du verset Lv. 19,4 
marg.| {q} Deos conflatiles] GLOSSA quorumlibet animalium statuas, vel pecunie thesauros, quos quasi Deos adorant, qui congregant, nec inde aliquid sumere presumunt.
Numérotation du verset Lv. 19,5 
marg.| {r} Si immolaveritis] GLOSSA Hesychii : Omnia fere legis capitula reiterat, ut eorum memoriam auditoribus infigat, sed maxime necessaria.
marg.| {s} Placabilis] id est Deo acceptabilis.
Numérotation du verset Lv. 19,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,8 
marg.| {t} Portabitque iniquitatem suam] id est temeritatis sue penam luet.
marg.| {u} Quia sanctum Domini polluit] Quia incorruptionem, et gloriam Domini ad infirmitatis nostre mortalitatem sua opinione deposuit.
marg.| {x} Non tundes] Quidam leguntur, non tondes, id est non tondebis, sed verior littera est, non tundes. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS non conteres.
Numérotation du verset Lv. 19,9 
marg.| {y} Spicas] Radulphus Stipulam, spicas, grana cadentia, uvas, et poma relicta colligi prohibet a Domino proprietario. Nunc autem in proprietatem, et augmentum reddituum conversa sunt, ut pauperes moriantur fame, quibus sic voluit providere Dominus.
Numérotation du verset Lv. 19,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,11 
marg.| {z} Non mentiemini] Hoc est in prohibitione. Et dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Non mentiemini, aliquo modo. Ergo mendacium omne quocumque modo fiat, peccatum mortale est, ergo mendacium ioci est mortale. Solutio. Triplex est mendacium, perniciosum, officiosum, iocosum. Quodlibet est peccatum. Unde AUGUSTINUS in libro de mendacio. Quisquis aliquod genus mendacii esse putaverit, quod non sit peccatum, decipit seipsum turpiter.
- Primum mendacium ex malignitate, et duplicitate animi procedit, quod fit ut alius ledatur, et est peccatum mortale simpliciter.
- Secundum fit pro commodo alicuius.
- Tertium fit ioco.
marg.| De his duobus innuit AUGUSTINUS quod imperfectis sunt venialia, perfectis vero damnabilia. Sed hoc questionem habet. Mentiri vero est loqui contra mentem, sive verum sit, sive falsum, quod dicitur. Primum ergo mendacium in prohibitione, alia duo in inhibitione. Vel quoad primum, preceptum est, quoad duo alia autem admonitio. a Nec decipiat] etc. Radulphus dicit, quia potest sine verbis mendacibus proximo subripi, dum in quolibet rerum contractu, aut vendendo carius, aut emendo vilius subripitur. Unde subditur, nec decipiat in quolibet {1.118va} gradu. Sed quantum liceat mercatori lucrari, definire non possumus : tales enim in confessione iustificari difficillimum est. Unde 1Th. 4.b. Hec est voluntas Dei, ut non circumveniat, quis fratrem suum in aliquo negotio.
Numérotation du verset Lv. 19,12 
marg.| {a} Non periurabis] Radulphus Solum periurium in nomine suo prohibet, per nomen vero externorum. Deorum esse prohibet iuramentum. Quia igitur in novo Testamento dictum est, ne omnino iuremus, propterea, ut ait AUGUSTINUS dictum est, non quia verum iurare peccatum est, a quo nos longe esse voluit, qui omnino ne iuremus, admonuit.
marg.| {b} Nec pollues] male faciendo, male iurando verum, et licitum iuramentum transgrediendo.
Numérotation du verset Lv. 19,13 
marg.| {c} Non facies calumniam] GLOSSA gloriam eius transferendo in te. Radulphus dicit : Calumnia est, quando quibusdam verisimilibus rationibus res aliena usurpatur, et non manifeste rapina appareat, sed aut corrupto premiis iudice, aut falsis allegationibus decepto, iuste videtur possidere, quod iniuste diripitur. Calumnia autem sicut, et violentia, Dei iudicio condemnatur. Ve ergo illi, qui corrumpit iudicem vel munere, vel falsa allegatione. Ideo advocatis difficile datur penitentia digna. Unde Beatus BERNARDUS Eugenium Papam reprehendit, quia huiusmodi homines audiebat, cum potius expediret, ut quilibet suam veritatem sine involucro protestaretur, a qua non recederet per advocationem alicuius.
marg.| {d} Opus mercenarii] GLOSSA Merces, scilicet operis, qua forsitan vivit cum uxore, et filiis, et parentibus. Si differtur, deficit victus, etiamsi in crastino recipiat, vim, et calumniam pertulit, quia interim, unde viveret, non habuit : Radulphus dicit : Si igitur de beneficiis gratis impendendis dictum est : Ne dicas amico tuo, vade, et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare : Prv. 3.d. quanto magis, quod proprio labore acquiritur, non est differendum, cum ab eo exigitur, ultra tempus statutum, quod reddi debetur. Hec omnia, et que sequuntur, plana sunt, et ad litteram moralia.
Numérotation du verset Lv. 19,14 
marg.| {e} Non maledices surdo] GLOSSA Surdo maledicere, est absenti, et non audienti derogare.
marg.| {f} Coram ceco] offendiculum ponere, est discretam, quidem rem agere, sed ei, qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem prebere.
marg.| {g} Non facies, quod iniquum est] tibi, vel proximo, quasi dicet, declina a malo. Quod ostendit per partes dicens.
Numérotation du verset Lv. 19,15 
marg.| {h} Nec iniuste] etc. Si potestas vindicandi tibi concessa est, sive ergo per leges Christi, vel Iustiniani iudicaveris, iuste iudica. Raba. Ab iniquitate aliorum declines, si aliorum perversitates iudicare debes. Alioquin si tu illicita aliqua committas, alios iudicans teipsum condemnas, Ea enim agis, que iudicas. Rm. 2.c. Quid ergo alium doces, teipsum non docens ? Quid predicas non furandum, et furaris ? Quanta autem equitas debeat esse in iudice, ostendit.
marg.| Non consideres] etc. scilicet o iudex. GLOSSA ut pro paupertate a iustitia devies, quia Deus iustus iudex, nec debes illo esse misericordior.
marg.| {k} Potentis] GLOSSA Quia nemo potentior Deo, cuius est iudicium, cuius personam in iudicando geris.
Numérotation du verset Lv. 19,16 
marg.| {l} Nec eris criminator] Criminator idem est, quod detractor, qui scilicet in alieno opprobrio delectatur, et interdum crimina proximis imponit. Sunt autem tres species detractorum. Prima est, mala proximorum ad diffamandum libenter publicantium. Secunda est, aures talibus libenter prebentium. Tertia est, crimina de proximis falso fingentium. Radulphus E converso. Iustus in principio sermonis sui, accusator est sui. Prv. 18.d.
marg.| {m} Nec susurro] Susurro est, qui in facie alii blanditur, et absens eidem detrahit, et mala de illo, sicut bilinguis, aliis insusurrat. Ecclesiastic. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit, Rm. 1.d. Susurrones, et detractores Deo odibiles. Sir. 28.b. Susurro, et bilinguis maledictus, multos enim turbavit {1. 118vb} pacem habentes. Eodem 5.d. Non appelleris susurro in vita tua. Item 21.d. Susurro coinquinabit vitam suam, et in omnibus odietur.
marg.| {n} Non stabis contra sanguinem] id est vite eius tollende opere, vel consensu, vel approbatione non insidiaberis, vel optando mortem eius.
Numérotation du verset Lv. 19,17 
marg.| {o} Non oderis fratrem tuum] GLOSSA Quemlibet hominem.
marg.| {p} Sed publice] Rad. id est manifeste, id est in presentia eius, non in absentia. Matthei 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te, et ipsum solum, Sir. 19.c. Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat, non feci, aut si fecerit, ne iterum addat facere.
marg.| {q} Super illo peccatum] GLOSSA detrahendo.
Numérotation du verset Lv. 19,18 
marg.| {r} Non queras ultionem] Si sis privata persona, non queras ultionem personaliter. Si communis sis persona, id est iudex, vel prelatus, communiter queras, non personaliter, nec propter te, sed propter Deum sine libidine vindicte. Radulphus Quod nostri iuris videtur esse, iniuriis nobis illatis, proximis relaxemus, divinumque iudicium expectemus, non eius officium usurpemus, qui ait : Mihi vindicta, et ego retribuam. Is. 59.d. Rm. 12.a. Eccl. 28.a. Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Deo querit medelam ? In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecabitur altissimum ? Ipse, dum caro sit, reservat iram, et propitiationem querit a Deo ? Ideo dicit Dominus Lc. 6.f. Dimittite, et dimittemini.
marg.| {s} Memor] ut vindices scilicet.
marg.| {t} Diliges amicum tuum] Septuaginta habent, proximum, id est quemlibet hominem. Sed contra Mt. 5.g. Dictum est antiquis : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Solutio. Additum est a Iudeis hoc, scilicet odio habebis inimicum tuum, qui proximum male intelligunt, scilicet tantum illum, qui proximus est religione, vel beneficii collatione, non proximum natura. Quod exponens Dominus, ait : Ego autem dico : Diligite inimicos vestros.
marg.| {u} Sicut teipsum] id est ad id, quod teipsum, vel eo ordine, quo teipsum scilicet citra Deum, et supra corpus proprium, et omnia temporalia. Vel eo modo, quo teipsum, id est ut hominem factum ad imaginem, et similitudinem Dei, non ut fratrem, aut cognatum. Nemo enim sibi frater est, aut cognatus, sed quilibet sibi homo. Qui ergo diligit alium, quia frater, vel cognatus, non diligit sicut seipsum. Hoc ultimo modo exponit AUGUSTINUS in libro de doctrina Christiana.
Numérotation du verset Lv. 19,19 
marg.| {a} Iumenta tua] etc. Sacra Scriptura, modo historica est, modo prophetica, modo proverbialis, modo doctrinalis. Historia est rerum gestarum simplex narratio. Prophetia est rerum futurarum certa predicatio, vel absconditarum proditio. Primo modo stricte sumitur Prophetia, scilicet tantum pro futuris. Secundo modo large, scilicet de presentibus, preteritis, et futuris. Proverbialis locutio, ut dicit Radulphus . aliud sonat in superficie littere, aliud dat interius intelligere ad morum instructionem. Doctrinalis est, que fidem astruit, et mores aperte informat. Historica et Prophetica, in parte permixte sunt. Similiter proverbialis, et doctrinalis. Quinque libri Moysi, et Iosue, et Iudicum, Ruth, Regum, Paralipomenon, Esdras, Esther, quatuor Evangelia, Actus Apostolorum, ad divinam pertinent historiam. Nam Tobias, et Iudith, et Machabeorum libri, quamvis ad instructionem legantur, perfectam tamen auctoritatem non habent, et tamen cum aliis ad divinam historiam pertinent. Iob partim est historicus, partim propheticus, partim proverbialis. Libri Salomonis proverbiales. Similiter Ecclesiasticus. Liber Sapientie partim historicus, partim propheticus, partim {1. 119ra} doctrinalis. Prophete, modo historici sunt, modo Prophetici, modo doctrinales. Simplex doctrina est de fide et de moribus, de qua sunt epistole Pauli, et septem canonice. Liber Apocalypsis totus propheticus est. Hec distinctio hic necessaria est. a
a Expositio canonis.
marg.| {a} Moribus enim Moyses figuras adiungit, dicens Iumenta etc. Sed cum Salomon, et Prophete mulas habuisse legantur, necesse est hec mystice intelligi, et exponi, et non ad litteram. Precipitur igitur hic Prelatis curam gregis habentibus, ne iumenta sua, id est simplices, filios tamen sanctorum, non permittant habitare cum Hereticis aliter viventibus, aut etiam cum fidelibus a sanctitate degenerantibus. Et, hoc quod dictum est hic, innuit GLOSSA illa. Hec ad litteram, etc. Tenebantur autem Iudei ad litteram hec servare. Sed subintelligendum est secundum ritum gentium, et maxime Egyptiorum, cum quibus habitaverunt. Egyptus enim omnium gentium venerans monstra Deorum, in honorem diversorum Deorum, quos putabant talibus preesse, diversa iumenta coire faciebat, diversa semina in agro, diversas materias in veste sociabat, diversos etiam cincinnos capitis, diversis Diis sacrificabat, et ideo hec ad litteram prohibuit fieri Iudeis. Unde in principio horum preceptorum supra scilicet 18.a. dixit Dominus : Iuxta consuetudinem terre Egypti, in qua habitastis, non facietis. Item : Iuxta morem regionis, ad quam introducam vos, non agetis.
marg.| {b} Agrum non seres diverso semine] id est partem agri non seres uno semine, scilicet tritico, et aliam partem alio semine, scilicet hordeo. Non enim precipit, ut tantum grana tritici pura penitus sine aliquo alterius seminis grano serantur in agro uno. Hoc enim maximus esset labor, nec ita possent eligi grana unius seminis, quin ibi esset aliquod granum alterius seminis.
marg.| {c} Veste que ex duobus] id est ex duabus materiis, lino scilicet et lana, vel duobus coloribus. In quo arguuntur clerici nostri temporis, omni genere vestium fere vestiti etiam diversicolorum. Mystice autem duplicitatem prohibet Dominus, que est vestis adulterina, qua homo munditiam, et bonum opus simulat exterius, interius autem plenus est spurcitia, et omni dolo, qui loquitur pacem cum proximo suo, mala autem in corde eius. De quibus dicitur Mt. 7.b. Venient ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
marg.| {d} Quia non fuit libera] Videtur innuere, quod si esset libera, uterque moreretur. Quod non est verum. Adulterium enim solum, non fornicatio morte puniebatur, ut dicitur Dt. 22.d. Solutio : Quod hic de vapulatione precipitur, refertur ad ancillam, que sponsum non habet. Sed iterum obiicitur, quod dicitur Dt. 22.d. Si invenerit vir puellam, que non habet sponsum, et dormierit cum ea, habebit eam uxorem, ergo non debet vapulare. Solutio. Aliud iudicium erat, si quis corrupit puellam nobilem, sive liberam, alius si ancillam. Primi coniungi matrimonio iubentur, dummodo velit pater puelle, etiamsi nolit ille, qui corrupit liberam. Alii iubentur vapulare. Violatio vero alieni thori puniebatur morte.
Numérotation du verset Lv. 19,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 19,23 
marg.| {e} Quando ingressi fueritis] Summa huius precepti est, ut Iudei tribus primis annis, quando prima vice ingressi essent terram promissionis, plantatas arbores preputiarent, id est fructus nascentes proiicerent quasi immundos, in quarto anno sacrificarent eos Domino, id est sacerdotibus offerrent, et nihil sibi retinerent, sed essent pauperum. In quinto anno, et deinceps possent retinere, et reservare, et edere. Sed querit Radulphus Que apparet ratio hic, ut fructus annorum quasi immundos abiicerent ? Nonne fecit Deus omnia valde bona ? Ita ergo et hic. Item quare magis in {1. 119rb} quarto, vel quinto anno poterat comedi fructus arborum, quam secundo, vel tertio ? Videtur hic coarctari Iudeus, et quod in figura preceptum esse videatur, debere fateri. Terra igitur promissionis est anima propria uniuscuiusque. De qua Mt. 5.a. Beatimites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et Lc. 21. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Hec terra fluit lac, et mel. Hec terra montuosa est, et campestris, expectans pluviam de celo. Ab hac peregrinantur, qui in carne habitant, voluptati corporis dediti. De quibus Apostolus Rm. 8.b. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Nihil enim preter carnem sapiunt, in qua vigilat omnis eorum intentio, de quo alibi dicitur ; Vos in carne non estis, sed in spiritu. Ps. 41. Effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Ad hanc terram homo de Egypto ascendit per desertum penitentie, sed non nisi penitens. De quo dicitur : Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco, quem posuit. In hac terra ligna plantantur pomifera, cum emissis ab anima vitiorum spinis, virtutum plantaria inseruntur. Ex his primo, et secundo, et tertio anno preputia auferimus, cum prima opera iustitie, et secunda, et tertia, quousque creverimus in virum perfectum, laudare non presumimus, ut munda, cum adhuc multum pulveris possit eis adherere propter iuvenilem etatem, vel novitatem religionis. Quarto autem anno Domino fructus noster sanctificatur, cum doctrina Evangelica solidati, et quadrati in spiritu, toti spirituales effecti, nihil nisi in spiritu gustamus. Et quicquid boni agimus, Deo, non nobis tribuimus, nihilque de nostra virtute, sed de sola eius gratia confidimus. Qui enim confidunt in Domino, sicut mons Sion non commovebitur in eternum. Ier. 17.a. Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Quinto anno fructus nostros comedimus, cum super bona, que agimus, in Domino gratulamur.
marg.| {f} Terram] scilicet promissionis, scilicet terram Chanaan.
marg.| {g} Auferetis preputia eorum] id est poma, que germinant, id est primo nascuntur, immunda erunt vobis, et abiicietis.
marg.| {h} Poma que germinant] etc. Exponit, quod dixerat.
Numérotation du verset Lv. 19,24 
marg.| {i} Sanctificabitur] id est offeretur sacerdotibus, et erit pauperum.
Numérotation du verset Lv. 19,25 
marg.| {k} Congregantes poma] Ille poma congregat, qui licet in virtutibus crescat, tamen in omnibus humilitatem servat : Alioquin, ut dicit GREGORIUS, qui virtutes sine humilitate congregat, quasi qui in vento pulverem portat.
Numérotation du verset Lv. 19,26 
marg.| {l} Non comedetis cum sanguine] secundum ritum Gentilium, scilicet esum sanguinis in veneratione idoli. Ad litteram hoc prohibet : Mystice autem consensum peccandi. Comedit enim carnem cum sanguine, qui aliquem carnaliter ad peccata pronum, in suam societatem, et familiaritatem admittit.
marg.| {m} Non augurabimini] id est volatu avium nullam futurorum capietis significationem, licet in arca ex corvo, et columba signum acceperit Noe : Et Ioannes Baptista ex columba descendente super Christum baptizatum : Et GREGORIUS ex locusta sibi assistente, et movente se a loco, cognovit ut homines sequentes se expectaret. Sed isti ex his superstitiosum signum non capiebant : Unde Gentilis superstitio hic damnatur ad litteram, ut ibidem dicit GLOSSA per partem totum significat, omnes huiusmodi superstitiones condemnans. Qui enim talia curat observare, Deum videtur infamare, tamquam plus scientie avibus, quam hominibus contulerit.
marg.| {n} Nec observabitis somnia] Sed obiicitur de Ioseph, et Daniele, qui somnia exposuerunt. Ad quod dicitur, quod sunt quinque species somnii, sicut dicit {1. 119va} Macrobius, scilicet somnium, insomnium, visio, visum, phantasia. Duo istorum, scilicet visio, et visum, videntur aliquid portendere, nec sunt prohibita, sed alia tria prohibentur. Sed tamen dicimus, quod in nullo somnio spes ponenda est. Unde Sir. 34.a. Somnia extollunt imprudentem. Sed nec Ioseph, nec Daniel spem posuit in somnio, sed somnia sibi revelata a Deo, ad laudem Dei exposuerunt Unde GREGORIUS sic exponit : Non observetis somnia provenientia, scilicet ex ventris repletione, vel exinanitione, vel verbo inani, vel morbo, vel stulta cogitatione precedente. Somniis autem habentibus ortum ex revelatione, ut somnium Ioseph, vel ex cogitatione simul, et revelatione, ut somnium Danielis, id est somnium Nabuchodonosor, quod revelatum fuit Danieli : Talibus, inquam, credendum est. Quandoque autem fiunt somnia ex illusione diaboli falsa suggerentis, et ideo distinguere inter tot somniorum varietates difficile est.
Numérotation du verset Lv. 19,27 
marg.| {a} Neque in rotundum attondebitis comam] scilicet ad ornatum corporis, ut faciunt quidam de cesarie sua gloriantes. Unde hic prohibetur quedam superbia, vel ritus gentilium, qui comam tondentes in rotundum, eam demonibus immolabant. Non igitur tonsura, sed tondentium ritus, et intentio mala, et significatio huius secundum gentiles, et modus prohibetur.
marg.| {b} Nec radetis barbam] ut demones placetis, secundum ritum gentilium, vel ut vos effeminetis. Hoc enim signum est mollitiei, et sepe malum ex hoc secutum est. Barba enim fortitudinis, et sapientie speciem gerit. Barbam igitur servare iubemur, ut in vultu, habitu virtutis formam ferre videamur. Septuaginta habent. Ne corrumpas faciem barbe.
Numérotation du verset Lv. 19,28 
marg.| {c} Non incidetis carnes] etc. scilicet ut sacerdotes Baal, quos occidit Elias, 3Rg.. 18.g. Vel, ut dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS sicut gentiles spem resurrectionis non habentes. Unde : Ne contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent.
marg.| {d} Aut stigmata] Stigmata dicebantur quedam signa, que fiebant in manibus militum, ut de militia Imperatoris esse viderentur, et cognoscerentur. Prohibet ergo, ne huiusmodi characteres faciant, quibus humanam videantur profiteri subiectionem, qui divinam professi sunt firmitatem. Alterius modi sunt stigmata, de quibus dicit Apostolus Gal. ult. d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo iugiter porto. Que sunt signa penitentie, scilicet paupertas, maceratio carnis, et huiusmodi. Hec enim fieri monet Apostolus. Illa fieri prohibet Dominus.
Numérotation du verset Lv. 19,29 
marg.| {e} Ne prostituas] GLOSSA qui debes corrigere.
marg.| {f} Filiam tuam] neque quamlibet aliam, in quacumque necessitate sis positus. Quia mulier prostituta, multis est causa perditionis. Ioel. 3.a. Posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino. Eccles. 7.c. Filie tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Item GLOSSA Filiam tuam, carnalem, vel animam. Unde : Erue a framea Deus animam meam, et de manu canis unicam meam. Hec recedendo a Deo, fornicatur cum demonibus.
marg.| {g} Ne contaminetur terra] id est habitatores terre. GLOSSA Terra, corpus, quod est in terra, in quo dominatur omnis iniquitas fornicante anima.
marg.| {h} Piaculo] Septuaginta habent, fornicatione. Unde nota, piaculum quandoque dicitur pena, et tunc sumitur active, id est quod piat, sive purgat. Quandoque pro culpa, ut hic, et tunc sumitur passive id est quod piatur.
Numérotation du verset Lv. 19,30 
marg.| {i} Sabbata mea custodite] id est omni die ab omni opere servili abstinete. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit : Feriantes ab omni malo. Contra hoc mandatum aperte faciunt, qui maxime in festis diebus operibus diaboli, scilicet comessationibus, {1. 119vb} et potationibus, et choreis, et huiusmodi vacant, potius festa Baal, quam Domini celebrantes. Magnus est enim Deus Baal, qui tot, et tanta comedit, ut dicitur Dn. 14.d.
marg.| {k} Et sanctuarium meum] etc. Ne scilicet indigne intretis, scilicet cum voluntate retinendi peccata, et sic vasa sancta male tractetis, et officia exerceatis, et occidamini, sicut Nadab, et Abiu, qui ignem alienum offerre voluerunt : Supra 10.a. Et manus Oze, ad arcam extensa, arefacta est, 2Rg. 6.b. et Ozias, qui obtulit sacrificium, lepra percussus est. 2Par. 26.d. Datan, et Abiron absorpti sunt a terra, Nm. 16.e. Si ergo illi loco ubi figure tantum, ubi sanguis hircorum tantum offerebatur, tanta reverentia debebatur, ut transgressores tam graviter punirentur, quanto maior spirituali templo, ubi quotidie corpus, et sanguis filii Dei offertur, debetur reverentia, magisque puniendus transgressor in eo ? Et hoc est, quod dicitur Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur, quanta magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei maculaverit, etc. Sed conqueritur Dominus per Ier. 11.c. Quid est, quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
Numérotation du verset Lv. 19,31 
marg.| {l} Non declinetis ad magos] etc. quasi dicat, Me interrogate, cum opus fuerit, non demones : iuxta illud Is. 8.d. Cum dixerint ad vos, querite a Pythonibus, et divinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro mortuis, ac vivis ? Ad legem magis, et testationem, 1Par. 10.d. Mortuus est Saul propter iniquitates suas, eo quod prevaricatus fuerit mandatum Domini, insuper et Pythonissam consuluerit, nec speravit in Domino. Isidor. super Dt. 18. Magi sunt malefici. Hi sunt qui elementa concutiunt, et mentes hominum turbant, et sine ullo veneni haustu, violentia carminis alienant. Ubi nos habemus, ad magos. Septuaginta habent, ad ventriloquos, id est Pythones, vel falsos Prophetas, qui de ventre cordis sui, fabulas quasdam, et fetentes doctrinas proferunt, sicut dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
Numérotation du verset Lv. 19,32 
marg.| {m} Consurge] deferendo.
marg.| {n} Honora] ut minores quoque assurgant tibi.
marg.| {o} Senis] etate, vel sapientia. Sap. 4.b. Cani sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata, Iob. 12.b. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia. 1Tim.5.c. Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina. Eccles. 4.a. Presbytero humilia animam tuam, et magnato caput tuum, Lam. 4.c. Facies Domini divisit eos, non addet, ut respiciat eos : Facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. Sed numquid peccat mortaliter aliquis, quotiescumque non assurgit seniori ?
marg.| {p} Time Deum] Radulphus Ad hoc time, ut facias, quod precipit. Cum enim negligitur, qui honorandus est, Deus offenditur.
Numérotation du verset Lv. 19,33 
marg.| {q} Advena] noviter conversus.
marg.| {r} Moratus fuerit] fidelis factus.
marg.| {s} Ne exprobretis] eo quod infidelis fuit.
Numérotation du verset Lv. 19,34 
marg.| {t} Fuistis enim] etc. id est alieni a Deo. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
Numérotation du verset Lv. 19,35 
marg.| {u} Facere iniquum] accipiendo personam dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {x} In regula] <GLOSSA> INTERLINEARIS Genus sequentium specierum, scilicet ponderis, et ceterorum.
marg.| {y} In pondere] metallorum.
marg.| {z} In mensura] vini, et olei, et huiusmodi. a   Statera] qua ponderatur aurum, vel argentum, et huiusmodi.
Numérotation du verset Lv. 19,36 
marg.| {b} Ego Dominus] et non alius, et cuius vos servi.
marg.| {c} Deus] a quo estis creati.
marg.| {d} Vester] quem diligere debetis.
marg.| {e} Qui eduxi] etc. id est qui in multis feci voluntatem vestram.
Numérotation du verset Lv. 19,37 
marg.| {f} Custodite omnia] etc. GLOSSA tamquam thesaurum, ne pretereat unus apex, vel unum iota, Mt. 5.c.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_19)

Notes :