Capitulum 9
Numérotation du verset
Lv. 9,1
Facto autem octavo die vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
Numérotation du verset
Lv. 9,2
Tolle de armento
vitulum
pro peccato et arietem
in holocaustum utrumque immaculatum1
1 immaculatum] immaculatos
Weber
et offer illos coram Domino
Numérotation du verset
Lv. 9,3
et ad filios Israel
loqueris tollite hircum
pro peccato et vitulum atque agnum
anniculos
et sine macula in holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 9,4
bovem
et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino
in sacrificio
singulorum similam
oleo conspersam offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
Numérotation du verset
Lv. 9,5
tulerunt ergo cuncta que iusserat Moyses ad ostium tabernaculi
ubi cum omnis multitudo astaret2
2 multitudo astaret]
inv. Weber
staret
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,6
ait Moyses iste est sermo quem precepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius
Numérotation du verset
Lv. 9,7
et dixit3 ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer
3 et dixit]
inv. Weber
holocaustum
et deprecare
pro te
et pro populo
cumque mactaveris hostiam populi ora pro eis4 sicut precepit Dominus
4 eis] eo
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,8
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo
Numérotation du verset
Lv. 9,9
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui
in quo tingens digitum tetigit cornu5 altaris et fudit residuum ad basim eius
5 cornu] cornua
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,10
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris que sunt pro peccato et6 adolevit super altare sicut preceperat Dominus Moysi
6 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,11
carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni
Numérotation du verset
Lv. 9,12
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque7 filii sui
7 obtuleruntque] + ei
Weber
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
Numérotation du verset
Lv. 9,13
ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt que omnia super altare cremavit igni
Numérotation du verset
Lv. 9,14
lotis prius aqua intestinis
et pedibus
Numérotation du verset
Lv. 9,15
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari
Numérotation du verset
Lv. 9,16
fecit holocaustum
Numérotation du verset
Lv. 9,17
addens in sacrificio libamenta
que pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cerimoniis holocausti matutini
Numérotation du verset
Lv. 9,18
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit per altaris circuitum8
8 per altaris circuitum] super altare in circuitu
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,19
adipes
autem bovis et caudam
arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Numérotation du verset
Lv. 9,20
posuerunt super pectora cumque cremati essent
adipes super altare9
9 super altare] in altari
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,21
pectora
eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut preceperat Moyses
Numérotation du verset
Lv. 9,22
et extendens10 manum ad11 populum benedixit ei12
10 extendes] tendens
Weber
|
11 ad] contra
Weber
|
12 ei] eis
Weber
|
sicque completis hostiis pro peccato et holocaustis13 pacificis descendit.
13 holocaustis] + et
Weber
Numérotation du verset
Lv. 9,23
Ingressi
autem Moyses
et Aaron tabernaculum testimonii
et deinceps egressi benedixerunt populo
apparuitque gloria Domini omni multitudini
Numérotation du verset
Lv. 9,24
et ecce egressus ignis
a Domino devoravit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbe laudaverunt Dominum
ruentes in facies suas.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Lv. 9,1
marg.|
{r}
Facta autem octava die]
etc. Finitis septem diebus consecrationis sacerdotum, riteque celebratis omnibus, que ad consecrationem pertinent, secundum {1.
109va} quod Dominus mandaverat Moysi, octavo die denunciavit Moyses populo solemnitatem, in qua novi sacerdotes consecrati offerre inciperent pro se, et pro populo. In precedentibus enim septem diebus vicem Sacerdotis habuerat Moyses, et acceperat ab Aaron et filiis eius ea, que postea a populo erant ipsi accepturi, et ministravit altari. In die octavo aggressi sunt Aaron, et filii eius ministerium, ad quod fuerunt ordinati, et Moyses cessavit. Precepit autem Moyses ignem terrenum removeri ab altari, quo ipse fuerat usus his diebus, dicens quod eis ea die appareret Dominus. Congregatis igitur filiis Israel, primo obtulit Aaron pro peccato suo vitulum, cuius adipes, et renunculos imposuit altari, igne non supposito, reliquum totum de vitulo combussit extra castra. Immolavit etiam pro se hostiam salutarem, arietem in holocaustum, et imposuit altari sine igne. Postea oblaturus pro populo sumpsit ab eis quinque hostias, vitulum pro peccato populi, hircum pro peccato principis, agnum pro peccato anime, bovem in holocaustum salutare, arietem pro pacificis. Tamen in ipsa immolatione non dicitur nisi tres immolasse, scilicet arietem pro peccato populi, bovem, et arietem pro pacificis : Forte alia tacuit pro brevitate, quia ea prius nominaverat. AUGUSTINUS tamen improbat litteram, que dicit tantum quinque sumpta a populo : Et dicit cum illis quinque sumptum agnum anniculum in holocarposim, quod sonat holocaustum fructuosum : sic dictum, quia Deus aliquo signo visibili, ostendebat sibi illud esse gratum. Cum autem ex his omnibus separasset Aaron ea, que erant Domino adolenda, et imposuisset super altare, separavit et partem suam de pacificis, armos dextros, et pectora. Postea extendens manum benedixit populo : Et ingressi sunt Moyses, et Aaron in tabernaculum, et egressi iterum benedixerunt populo : Et egressus ignis a Domino, que erant super altare, devoravit : Et servatus est ille ignis perpetuus usque ad transmigrationem Babylonis : Nec erat licitum alium apponere super altare. Quod quia non servaverunt Nadab, et Abiu filii Aaron, perierunt, ut dicitur in capitulo sequenti. Est autem hec secunda pars secunde partitionis huius libri, in qua agitur de prima oblatione Aaron post inunctionem suam, in quo ostenditur qualitas sue persone. Licet enim Pontifex sit in eis, que Dei sunt, populo tamen homo est, et ideo immolans Domino, holocaustum pro peccato proprio offert, deinde pro peccato populi.
marg.|
{a}
Tolle de armento]
quasi dicat : Ex quo consecratus es, offer sacrificium ex officio.
marg.|
{b}
Pro peccato]
tuo scilicet.
marg.|
{c}
Et arietem in holocaustum]
salutare scilicet.
marg.|
{1.
109vb}
marg.|
{d}
Hircum pro peccato]
principis scilicet.
marg.|
{e}
Et vitulum]
Pro peccato populi.
marg.|
{f}
Atque agnum]
Pro peccato anime. Nota hircus est penitentia : vitulus, bona opera : agnus, innocentia : anniculus, humilitas, que recte innocentie iungitur.
marg.|
{g}
Sine macula]
cogitationis, vel affectionis. Bos, exhortatio fortis. Aries, regimen prelationis. Simila, puritas conscientie. Oleum, suavitas misericordie. Hec omnia offert Ecclesia sponsa Deo in diversis filiis suis.
marg.|
{h}
Pro pacificis]
Sub pacifico comprehenditur salutare hic.
marg.|
{i}
Similam oleo conspersam]
quasi dicat, singula offerte cum libamentis suis.
marg.|
{k}
Apparebit]
in nube, vel in igne.
marg.|
{l}
Quem precepit]
id est cuius rem.
marg.|
{m}
Facite, et apparebit]
Facite, que precepi vobis, non dicit, dicite, et apparebit vobis.
marg.|
{n}
Pro peccato tuo]
proprio scilicet et postea pro peccato populi. Non enim convenienter mundare potest, qui mundatus non est : Nec alicui bonus, qui sibi nequam est. Eccl. 14.b.
marg.|
{o}
Deprecare pro te]
Simile 1Tim.4.d. Attende tibi, et doctrine.
marg.|
{p}
Cornua altaris]
holocausti.
marg.|
{q}
Adolevit super altare]
id est adolenda super altare posuit : Nondum enim erat ignis in altari, sed potius de sublimi venit, et que in altari reperit, devoravit.
marg.|
{r}
Et holocausti]
salutaris, arietem scilicet.
marg.|
{s}
Cremavit]
id est cremanda imposuit.
marg.|
{t}
Lotis]
ut supra fieri dictum est.
marg.|
{u}
Mactavit hircum]
Duo tacet pro brevitate, vitulum scilicet pro peccato populi, et agnum pro peccato anime. Dicitur autem hircus offerri pro peccato populi, synecdochice, quia oblatus est pro principe, qui est de numero, et dux populi.
marg.|
{x}
Expiatio]
id est igne terreno amoto, vel per effusionem sanguinis ad basim eius, et inunctione cornuum fecit.
marg.|
{y}
Holocaustum]
id est carnes holocausti super altare cremandas aptavit.
marg.|
{z}
Addens in sacrificium libamenta]
scilicet similam, oleum, etc. que in sacrificio hostie adduntur.
marg.|
{a}
Et adolens]
id est adolenda disponens.
marg.|
{b}
Absque ceremoniis]
agno, scilicet qui quotidie mane, et vespere offerebatur.
marg.|
{c}
Super pectora]
Querit Cantor Parisiensis rationem, quare adipes cremandi pectoribus non cremandis superponi iubentur : Et dicit, nullam subesse rationem ad litteram, sed omnia contingebant illis in figura, ut dicit Apostolus 1. Corinthiorum 10.b. Posset tamen dici, quod adipes erant pars Domini, pectora pars sacerdotis, et ideo pars Domini, quasi dignior, iure superponi iubetur.
marg.|
{d}
Cremati]
anticipatio {1.
110ra} est. Vel sic expone, Cremati, id est ad cremandum super altare dispositi.
prol.|
a
Separavit Aaron]
in partem suam.
marg.|
{b}
Et extendens]
<Glossa> interlinearis : orans.
marg.|
{c}
Completis]
<Glossa> interlinearis : expositis.
marg.|
{d}
Descendit]
<Glossa> interlinearis de loco ubi stabat serviens altari. Rabanus. Notat B. AUGUSTINUS scamnum ligneum, vel aliquid simile altari appositum propter eius altitudinem, quia cum trium cubitorum esset, non facile quemquam sacerdotum ad ministerium admittebat sine aliquo adiumento. Gradus enim fieri non licebat prohibente Domino : Non ascendes per gradus ad altare meum. Ex illo itaque scamno non adherente altari, ne gradus esset, sed ad horam ministerii apposito, ut ministris altaris adiutorium fieret, inde descendisse videtur Aaron completo ministerio suo. Lege Glossam Augustini ibi, et invenies idem.
marg.|
{e}
Apparuit]
In specie ignis. GLOSSA est.
marg.|
Unde sequitur : {f}
Et ecce egressus ignis]
etc. scilicet a tabernaculo, vel ab altari holocausti subito erupit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_9)
Notes :