Capitulum 12
Numérotation du verset
Lv. 12,1
Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque ΩD* (?
obsc.
)
Numérotation du verset
Lv. 12,2
loquere filiis Israel et dices ad eos mulier si suscepto semine
pepererit masculum
immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstrue
Numérotation du verset
Lv. 12,3
et die octavo circumcidetur infantulus
Numérotation du verset
Lv. 12,4
ipsa vero triginta tribus diebus
manebit
in sanguine purificationis
sue omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis sue2
2 sue] eius
Weber
Numérotation du verset
Lv. 12,5
sin autem feminam
pepererit immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis sue
Numérotation du verset
Lv. 12,6
cumque expleti fuerint dies purificationis sue3 pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum,
3 sue] eius
Weber
et pullum columbe
sive turturem
pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti
Numérotation du verset
Lv. 12,7
qui offeret eam4 coram Domino et orabit5
pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui
4 eam] illa
Weber
|
5 orabit] rogabit
Weber
|
ista est lex parientis masculum ac feminam
Numérotation du verset
Lv. 12,8
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures aut6 duos pullos columbe unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur.
6 aut] vel
Weber
Capitulum 12
Numérotation du verset
Lv. 12,1
marg.|
{1.112vb}
{u}
Locutusque est Dominus]
etc. Hec est secunda pars huius tertie partis libri. In qua post ciborum discretionem agit de immundis habentibus in se immunditiam, et de eorum purgatione. Quorum quedam immunda sunt simpliciter, ut leprosus, seminifluus : Quedam ad tempus, ut mulier puerpera, de cuius mundatione primo agitur, et primo de puerpera pariente masculum, dicens.
marg.|
{1.112vb}
{x}
Mulier]
etc. Notandum igitur, quod mulier pariens masculum, septem diebus erat immunda, sicut mulier menstrua immunda est, quando patitur menstruum. Intantum etiam immunda est illis septem diebus, quod quicquid tangit, immundum reddit, cibum, vestem, lectum, sedem. Unde non licet tunc alicui communicare illi, neque in lecto, neque in cibo. Octavo autem die circumcidebatur puer, et mulier trigintatribus diebus manebat in sanguine purificationis, ita ut omnes dies eius purificationis fierent quadraginta. Tot enim diebus dicunt philosophi corpus masculi formari in utero. In triginta tribus diebus purificationis sue licebat mulieri surgere de lecto, ambulare in domo, sed non egredi. Tangendo non polluebat sicut in septem diebus primis, qui dicebantur dies inquinationis, eo quod tangendo omnia inquinaret. Item licebat aliis ei communicare in sede, in cibo, non tamen in lecto. Accedere vero ad tabernaculum non poterat, nisi expletis quadraginta diebus. Si vero pareret feminam, duplicabantur dies inquinationis, et dies purgationis, ut simul fierent octoginta, quia tot diebus formatur corpus femine in utero. Expletis autem diebus purificationis offerebat mulier pro filio, vel filia agnum immaculatum in holocaustum anniculum, et pullum turturis, vel columbe pro peccato suo, quia in libidine conceperat, et erat sacerdotis. Si autem pauper erat, et non poterat invenire agnum, offerebat duos turtures, vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum pro puero, alterum pro peccato suo, vel pro peccato filie Hebrei, tamen dicunt infantes non habere peccatum. Preter hec autem dicit Iosephus, primogenitum redimi quinque siclis.
marg.|
{x}
Mulier si suscepto semine]
etc. GLOSSA illam excipit, que non suscepto semine concepit, et peperit, ut fuit sola beata Virgo, unde non tenebatur hac lege, tamen implevit eam : quia de filio eius scriptum est Mt. 6.b. Non veni solvere legem, sed adimplere.
marg.|
{y}
Iuxta dies]
etc. ut menstrue sit adiectivum determinans substantivum separationis, id est menstruose, vel substantivum, et subintelligitur mulieris, id est eodem genere immunditie reputabitur immunda mulier pariens, ut mulier menstrua in die separationis sue, id est dum separatur a communione viri dum patitur menstruum.
marg.|
{z}
Die octavo circumcidetur]
Gn. 17.b. Infans octo dierum circumcidetur in vobis. Omne masculinum, etc.
marg.|
{a}
In sanctuarium]
id est in atrium. Feminis enim numquam licebat intrare tabernaculum.
marg.|
{b}
Impleantur dies]
quadraginta, scilicet.
[Iuxta ritum]
id est eius immunditie iudicabitur, cuius est mulier, dum patitur menstruum, et sexaginta sex diebus aliis ab illis duabus hebdomadibus, ut sint omnes simul octoginta.
marg.|
{1.
113ra} a
Sive turturem pro peccato]
mulieris, scilicet. Sed quod peccatum erat in muliere ? Numquid parere erat ei peccatum ? Respondet GLOSSA Pro peccato, id est pro libidinea concupiscentia, que esset peccatum, nisi per bonum matrimonii excusaretur. AUGUSTINUS aliter solvit, sumens rationem solvendi ex Evangelio Lc. 2.d. ubi dicitur : Obtulerunt pro eo par turturum, etc. non dicit pro ea. Unde secundum AUGUSTINUS sensus est, pro peccato, filii scilicet. Sed hoc videtur falsum, quia nullum peccatum erat in filio, quia deletum fuerat in circumcisione. Sed dicimus pro peccato filii, non quod tunc esset, sed quod ante fuerat, scilicet ante circumcisionem, et erat quasi hostia laudis pro liberatione a peccato originali. Vel pro peccato, ut magis tollatur quoad fomitem.
marg.|
{b}
Coram Domino]
id est super altare holocausti, quod erat coram Domino, id est in introitu tabernaculi, unde poterat conspici in Sancta sanctorum.
marg.|
{c}
Et rogabit pro ea]
scilicet muliere. Ergo oblatio fiebat pro muliere, ergo verior est prior expositio, que dicit pro peccato mulieris. Posset dici pro ea, id est pro prole eius : vel forte pro utroque, et filio, et matre fiebat oblatio.
marg.|
{d}
Nec potuerit]
propter paupertatem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_12)
Notes :