Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Lv. 23,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] Locutus Weber
Numérotation du verset Lv. 23,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos he sunt ferie Domini quas vocabitis sanctas
Numérotation du verset Lv. 23,3 

septem2 diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est
2 septem] sex Weber
vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo
sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Lv. 23,4 

he sunt3 ferie Domini sancte
3 sunt] + ergo Weber
quas celebrare debetis temporibus suis.
Numérotation du verset Lv. 23,5 

Mense primo quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est
Numérotation du verset Lv. 23,6 

et quinta decima die4 huius sollemnitas Domini est azymorum5 septem diebus azyma comedetis
4 die] + mensis Weber |
5 Domini est - azymorum] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 23,7 

dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,8 

sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus
dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque opus servile facietis6 in eo
6 opus servile facietis] servile opus fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 23,9 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,10 

loquere filiis Israel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram
quam ego
dabo vobis et messueritis segetem
feretisque7 manipulos spicarum primitias
7 feretrisque] feretris Weber
messis
vestre ad sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 23,11 

qui levabit8
8 levabit] elevabit Weber
fasciculum
coram Domino ut acceptabile sit pro nobis9 altero die sabbati
9 nobis] vobis Weber
et sanctificabit illum
Numérotation du verset Lv. 23,12 

atque in eodem die quo manipulus consecratur cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 23,13 

et libamenta offerentur cum eo
due decime simile consperse oleo in incensum Domini odoremque suavissimum
liba quoque vini quarta pars hin.
Numérotation du verset Lv. 23,14 

Panem
et polentam10
10 polentam Rusch ] pulentam Weber
et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Domino11 Deo vestro preceptum est sempiternum
11 Domino] om. Weber
in generationibus vestris12 cunctisque habitaculis vestris
12 vestris] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,15 

numerabitis ergo ab altera13 die14
13 altera] altero Weber |
14 die] + sabbati Weber |
in quo obtulistis manipulos15 primitiarum septem hebdomadas plenas
15 manipulos] manipulum Weber
Numérotation du verset Lv. 23,16 

usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime id est quinquaginta dies
et16 offeretis novum sacrificium17
16 et] + sic Weber |
17 novum sacrificium] inv. Weber |
Domino
Numérotation du verset Lv. 23,17 

ex omnibus habitaculis
vestris
panes
primitiarum duos
de duabus decimis simile fermentate quos coquetis
in primitias Domino18
18 Domino] Domini Weber
Numérotation du verset Lv. 23,18 

offeretisque cum panibus septem agnos
immaculatos anniculos et vitulum
de armento
unum et arietes duos
et erunt in holocausto cum libamentis suis
in odorem suavissimum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,19 

facietis
et hircum
pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
Numérotation du verset Lv. 23,20 

cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino cedent in usum eius
Numérotation du verset Lv. 23,21 

et vocabitis hunc diem celeberrimum
atque sanctissimum
omne opus servile
non facietis in eo
legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris.
Numérotation du verset Lv. 23,22 

Postquam autem messueritis segetem terre vestre,
non secabitis eam usque ad solum
nec remantes19 spicas colligetis
19 remantes] remanentes Weber
sed pauperibus et peregrinis
dimittetis eas
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,23 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,24 

loquere filiis Israel mense septimo prima die mensis
erit vobis sabbatum memoriale20
20 memoriale] memorabile Weber
clangentibus tubis et vocabitur sanctum
Numérotation du verset Lv. 23,25 

omne opus servile non facietis in eo
et offeretis holocaustum Domino
Numérotation du verset Lv. 23,26 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,27 

decimo die mensis huius septimi dies expiationum
erit celeberrimus
et vocabitur sanctus
affligetisque animas vestras in eo
et offeretis
holocaustum
Domino.
Numérotation du verset Lv. 23,28 

omne opus non facietis
in tempore diei huius quia dies propitiationis
est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,29 

omnis anima que afflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 23,30 

et que operis quippiam
fecerit delebo eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 23,31 

nihil ergo operis facietis in eo
legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris.
Numérotation du verset Lv. 23,32 

Sabbatum
requietionis est, et21 affligetis animas vestras
21 et] om. Weber
die nono mensis septimi22 a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
22 septimi] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,33 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 23,34 

loquere filiis Israel a quinto decimo die mensis huius septimi erunt ferie tabernaculorum
septem diebus Domino
Numérotation du verset Lv. 23,35 

dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus
omne opus servile non facietis in eo23
23 in eo] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,36 

et septem diebus
offeretis holocausta
Domino
dies quoque octavus
erit celeberrimus
atque sanctissimus
et offeretis holocaustum
Domino est enim cetus
atque collecte
omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Lv. 23,37 

he sunt ferie Domini quas vocabitis celeberrimas atque24 sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
24 atque] et Weber
et libamenta
iuxta ritum uniuscuiusque diei
Numérotation du verset Lv. 23,38 

Exceptis sabbatis
Domini donisque vestris et que offertis ex voto
vel que sponte
tribuitis Domino.
Numérotation du verset Lv. 23,39 

A quinto decimo ergo die mensis septimi
quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias Domini
septem diebus
die primo
et die octavo
erit sabbatum id est requies.
Numérotation du verset Lv. 23,40 

Sumetis25 vobis die primo fructus arboris pulcherrime
25 Sumetis] sumetisque Weber
spatulasque
palmarum et ramos ligni
densarum frondium
et salices
de torrente
et letabimini coram Domino Deo vestro.
Numérotation du verset Lv. 23,41 

Celebrabitisque sollemnitatem eius
septem diebus per annum legitimum
sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis.
Numérotation du verset Lv. 23,42 

et habitabitis in umbraculis septem diebus
omnis qui de genere Israel est26 manebit in tabernaculis
26 Israel est] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 23,43 

ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel
cum educerem eos de terra Egypti
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 23,44 

locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel.

Capitulum 23

Numérotation du verset Lv. 23,1 
marg.| {l} Locutus est Dominus] Hucusque de hostiis et oblationibus actum est. Nunc de solemnitatibus, in quibus offeruntur, incipit agere.
Numérotation du verset Lv. 23,2 
marg.| Sciendum autem, quod septem erant legales solemnitates, scilicet Sabbatum, Neomenia, Phase, Pentecoste, festum clangoris, festum propitiationis et Scenopegia.
marg.| Sabbatum interpretatur requies. Et dicitur festum Domini, quia cum alia instituta sint, et nominata ab aliquo eventu, vel opere eorum, hoc dicitur Sabbatum, quia Deus requievit ab omni opere, quod patrarat. Inde est, quod privilegiatum est in duobus, quia in eo non licet cibum parare, nec ultra mille passus ire : Et dicitur legale hoc festum, non quia sub lege institutum, sed quia sub lege ex precepto primo observatum. Eo die preter iuge sacrificium offerebantur duo agni immaculati in holocaustum cum libamentis suis.
marg.| Neomenia, est innovatio Lune. Neos enim novum, mene dicitur Luna. Iudei enim in legitimis suis lunationes pro mensibus habebant. Diem nove Lune vocabant Kalendas legales, et erat dies ferialis apud eos. Eo die offerebant duos vitulos, arietem unum, agnos anniculos septem cum libamentis suis, hircum unum pro declinatione peccati, omnia in holocaustum.
marg.| Phase, transitus interpretatur. Et dicebatur Phase, nox illa, qua immolabatur agnus Paschalis, decima quarta die Aprilis ad vesperum. In die sequenti inchoabat festum Azymorum, quod protelabatur septem diebus, quarum prima, et ultima solemnis erat ab omni opere servili. Post primam diem Azymorum, scilicet decima sexta luna tollebant spicas recentes, et torrebant igni, et grana manibus confricata offerebant Domino, assarium unum, cuius pugillum unum adolebat Sacerdos super altare, reliquum erat eius.
marg.| Pentecoste sonat quinquagesimus. Penteconta enim quinquaginta est. Unde Pentecoste dicitur quinquagesimus dies a prima die Azymorum, vel ipsa quinquagena dierum, quibus completis ultima dies dicebatur festum Pentecostes. Habebatur autem in memoriam date legis, que data est quinquagesimo die a Phase, id est ab exitu de Egypto.
marg.| Eadem solemnitas dicebatur festum hebdomadarum, quia supputatis septem hebdomadis a prima die Azymorum, fiebat ut dictum est. Dicebatur etiam festum primitivorum, quia tunc offerebantur duo panes duorum assariorum de novis frugibus. Erat autem et hoc festum septem dierum, sicut festum Azymorum, et offerebantur singulis diebus eedem hostie, que in Neomenia.
marg.| Item prima die Septembris erat duplex festum, scilicet Neomenia, et festum clangoris sive tubarum. Unde Ps. 80. Buccinate in Neomania tuba. Et fiebat in memoriam liberationis Isaac, qui ea die liberatus est, ariete pro ipso immolato. {1. 122va} Dicebatur etiam festum septimanarum, vel sabbatum mensium, quia hic mensis fere totus solemnis erat. Ea die preter iuge sacrificium et hostias Neomenie, offerebatur in holocaustum unus vitulus, unus aries, septem agni anniculi, unus hircus pro peccato, cum libamentis suis.
marg.| Item festum propitiationis fiebat decima die Septembris, quia ea die retulit Moyses filiis Israel Dominum placatum super offensa vituli conflatilis. Ea die ieiunabant homines, et iumenta, et etiam pueri septennes usque ad vesperum pro memoria mortuorum. Et inde dies afflictionis dicebatur, et etiam dies expiationis, quia tunc expiabatur tabernaculum, et altare sanguine vitule rufe, et fiebat cinis ad expiationem immundorum. Ipsi etiam filii Israel expiabantur illa die per missionem hirci apompei. Oblatio illius diei, erat vitulus unus, aries unus, agni anniculi septem, hircus unus pro peccato, cum libamentis suis.
marg.| Item quindecima die eiusdem mensis erat Scenopegia, que sonat fixio tabernaculorum in quibus per dies septem habitabant, in memoriam quadraginta annorum, quibus fuerant sub tabernaculis in deserto. Et dicebatur festum Tabernaculorum et protelabatur septem diebus, quarum prima et ultima solemnes erant. Octavus etiam dies erat solemnis, quo faciebant collectam forte in usus pauperum, vel aliquos communes usus. Fiebat autem oblatio magna in hoc festo, ut postea dicetur. Et nota quod ille tres solemnitates hebdomadales precipue dicebantur : Et sabbatum, quod intercidebat, dicebatur magnum sabbatum, vel sabbatum sabbatorum, id est sabbatum festorum.
marg.| Alias solemnitates addiderunt Hebrei propter varios eventus, ut Encenia, id est festum dedicationis. De quo Io. 10.e. Et Phurim, id est festum Esther. De quo Est. 9.f. Sed non dicuntur legales quia non in lege institute.
Numérotation du verset Lv. 23,3 
marg.| {a} Sabbatum Domini] Nota triplex est sabbatum, scilicet temporis, pectoris et eternitatis. Primum est figura aliorum duorum. Primum fuit in precepto, ut cohiberetur hominis cupiditas. Cum enim dictum fuerit ei : « In sudore vultus tui vesceris pane tuo », homo quasi desperans de requie, nimio labore fatigaret se, et cito deficeret. Ideo dixit ei Dominus : « Sex diebus operaberis et septimo requiesces ». Sabbatum pectoris, est quies a vitiis. Sabbatum eternitatis, est pax eterna, pax super pacem. Pax, inquam, que exuperat omnem sensum. Primum bonum, secundum melius, tertium optimum.
Numérotation du verset Lv. 23,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,5 
marg.| {b} Mense primo] Dicto de Sabbato, incipit de Phase, ostendens primo, quando fiebat, scilicet decima quarta luna primi mensis, id est lunationis Aprilis.
marg.| {c} Septem diebus Azyma comedetis] Preter Vesperum decime quarte diei precedentis, quando incipiebant comedere Azyma.
marg.| {d} Locutusque est Dominus] Cepit agere Moyses de solemnitatibus consecratis Domino, iam agit de Sabbato, et Phase, antequam de aliis prosequatur, subdit de oblationibus primitiarum.
marg.| Notandum autem, quod tres erant in lege primitie.
Prime erant granorum, quando, scilicet grana cum spicis manibus confricata, et tosta igni offerebant secunda die Azymorum. His nondum oblatis, nemo ausus erat mittere falcem in segetem suam.
Secunde primitie offerebantur secunda die Pentecostes, scilicet duo {1. 122vb} panes fermentati, a qualibet domo de novis frugibus.
Tertie primitie offerebantur de omnibus, sed antequam reponerentur in horreis suis. Et fiebant tam de frugibus, quam de fructibus. Dabantur autem iste primitie a quadragesima parte usque ad quadragesimam partem, pro voluntate offerentium.
marg.| Legitur autem hoc capitulum duobus modis. Quidam dicunt quod non pertinet ad predicta de Phase. Nam in terra illa segetes cito maturescunt, et alicubi citius, alicubi tardius. Precipitur ergo secundum hanc opinionem, ut unusquisque haberet segetes suas prematuras altera die Sabbati, id est una die septimane, et acciperet manipulos spicarum, et offerret sacerdoti, qui levaret fasciculum coram Domino, et ab ipsa die oblationis illius computarent quinquaginta dies et in quinquagesima die celebrarent Pentecosten, et secundum hoc alii citius, alii tardius celebrarunt Pentecosten, quod numquam legitur Iudeos fecisse, sed omnes una die celebrabant.
marg.| Alii dicunt, quod hoc capitulum pertinet ad ea, que dicta sunt de Phase, de quo adhuc prosequitur addens de oblatione eius. Et huic opinioni consonant Hebrei. Augustinus vero, et Iosephus sic legunt litteram.
Numérotation du verset Lv. 23,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,10 
marg.| {e} Cum messueritis segetem] Id est metere volueritis, id est messem metere anticipaveritis, id est ad colligendas segetes vos preparaveritis. Segetes dico, non tostas, sed spicas prematuras.
Numérotation du verset Lv. 23,11 
marg.| {f} Altero die Sabbati] IOSEPHUS, id est secunda die Azymorum, Luna, scilicet decima sexta, qui est alter, id est secundus a Sabbato, id est secundus illius celebritatis, que septem diebus protelabatur, a quo computatis quinquaginta diebus, celebrabatur festum Pentecostes secundum ipsum. Rad. videtur velle, quod computatio quinquaginta dierum incipiat a prima die Azymorum, quibus completis celebrabatur festum Pentecostes. Et messueritis, id est metere volueritis, id est messem anticipaveritis, colligendo, scilicet spicas prematuras. Altera die Sabbati. Iosephus, id est secundo die Azymorum 16. scilicet Luna Aprilis, que est dies altera, id est secunda a Sabbato, id est a primo die Azymorum, qui dicebatur Sabbatum, id est festum, a quo computatis quinquaginta diebus offerebantur primitie secunde, scilicet duo panes de novis frugibus, secunda die, scilicet Pentecostes. Unde sicut a prima die Azymorum usque ad primam diem Pentecostes erant quinquaginta dies, et una Pentecoste, sic a primis primitiis usque ad secundas erant alii quinquaginta dies, et secunda Pentecoste.
Numérotation du verset Lv. 23,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,13 
marg.| {g} Due decime simile] Quia implebatur bis ephi, et bis decima pars accipiebatur ad oblationem faciendam, vel semel impletum dividebatur in decem partes, quarum quelibet decima est, et due illarum partium offerebantur. Vel primo sumebatur decima pars ephi, et postea residuum decimabatur, et dicebatur illud decima secunda.
marg.| {h} Liba] id est libamina.
marg.| {i} Vini] Ecce sacrificium Melchisedech, scilicet panes, et vinum : Quod quotidie offertur in altari modo, in lege prefiguratum, et in prophetis presignatum.
Numérotation du verset Lv. 23,14 
marg.| {k} Polentam] Septuaginta : Fricta citrea, id est grana manibus confricata, et mollia, et mundata. Alii dicunt esse genus subtilissime farine, et munde.
Numérotation du verset Lv. 23,15 
prol.| +
Numérotation du verset Lv. 23,16 
marg.| {l} Numerabitis ergo] etc. Hic incipit de tertio festo, id est Pentecoste. Sunt autem diverse {1. 123ra} opiniones de initio numerationis harum septem hebdomadarum Iosephus dicit a. 16. a Luna Aprilis numerari septem hebdomadas, post quas statim erat festum Pentecostes. Alii eas numerari dicunt ab altera die sabbati, quod erat in diebus Azymorum, id est Dominica post sabbatum Azymorum, quod videtur velle littera hic, et Glossa. Alii a prima die Azymorum septem dicunt numerari hebdomadas. Verior sententia est hec ultima scilicet a prima die Azymorum quinquagesimum diem esse festum Pentecostes, et a secunda die Azymorum quinquagesimum diem esse secundum Pentecosten, in qua offerebantur panes novi, sicut secunda die Azymorum grana nova, et ita duo dies quinquagesimi inveniuntur numerati in lege.
Numérotation du verset Lv. 23,17 
marg.| {a} Panes primitiarum] Ecce secunde primitie, que secunda die Pentecostes offerebantur, scilicet duo panes de novis frugibus fermentati, qui offerebantur sacerdoti, non Domino proprie, quia non ponebantur super altare, quia fermentati erant.
Numérotation du verset Lv. 23,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,20 
marg.| {b} Cedent in usum eius] scilicet duo agni, et hircus pro peccato.
Numérotation du verset Lv. 23,21 
prol.| [sine postilla]
marg.| {c} Postquam autem] etc. Glossa Quia hec pietate plena sunt, etiam ad litteram custodienda sunt.
Numérotation du verset Lv. 23,22 
marg.| {d} Mense septimo] etc. Transit Moyses ad festa septimi mensis : In cuius prima die celebrabatur festum clangoris, sive tubarum, in memoriam liberationis Isaac : Erat etiam ipsa die festum Neomenie. Oblationes huius festi plenius Nm. 28. determinantur.
Numérotation du verset Lv. 23,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,24 
marg.| {e} Sabbatum] id est festum, in quo quiescendum est ab operibus servilibus.
marg.| {f} Memoriale] id est in memoriam liberationis Isaac celebrandum.
Numérotation du verset Lv. 23,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,27 
marg.| {g} Decimo die mensis] Hec dies valde celebris erat. In hac enim intrabat summus Sacerdos in Sancta sanctorum cum sanguine, quo expiabatur sanctuarium. Hec dies tribus nominibus censebatur, ut dictum est, scilicet dies expiationis, propitiationis, et afflictionis.
Numérotation du verset Lv. 23,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,30 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,31 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,32 
marg.| {h} Die nono mensis septimi] Hic determinat a qua hora predictum festum incipiat, et in qua terminetur.
marg.| {i} A vespera] etc. Ergo tunc computabatur dies cum nocte precedente, sicut et nunc. Non est ergo facta mutatio temporis in Passione Domini, quod tamen dicunt sancti. Solutio : Revera tunc dies precedens, et nox sequens, faciebant diem naturalem, et sic cucurrit tempus usque ad Passionem Domini, et tunc mutatus est {1. 123rb} ordo, ut nox precedens eum die sequente facerent diem naturalem : Unde Apostolus : Nos precessit, dies autem appropinquavit. Tamen Iudei a nocte precedente incipiebant festa sua, sicut et nos faciemus. Unde quoad festa, nox precessit diem, non autem diem simpliciter.
marg.| {k} Ad vesperum] scilicet decime diei.
marg.| {l} Sabbata vestra] id est festa vestra.
Numérotation du verset Lv. 23,33 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,34 
marg.| {m} A quinto decimo die] Ecce tertia solemnitas Septembris, que inchoabatur quinta decima die eiusdem mensis, et terminabatur in vicesima prima, quia protelabatur per septem dies. Dicebatur autem Scenopegia, id est fixio tabernaculorum. Scenos enim umbram sonat, phage, comestionem, quia sub umbra tabernaculorum comedebant. Hec solemnitas tradita est a Iudeis in memoriam, quod quadraginta annis in deserto sub tentoriis habitabant.
marg.| {n} Ferie tabernaculorum] Ferie dicit pluraliter propter pluralitatem dierum, quibus protelabatur.
Numérotation du verset Lv. 23,35 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,36 
marg.| {o} Dies quoque] etc. Iste dies non erat de precedenti festo. Nullum enim festum Iudeorum per octo dies extendebatur. Hebdomas enim veteri : Ogdoas novo testamento deservit. Erat autem festum per se, in quo fiebat collecta a populo ad usus pauperum, forte vel ad ligna altaris, ad iuge sacrificium, ad similam, unde fiebant panes propositionis, ad luminaria, et cetera templi necessaria.
marg.| {p} Est enim cetus, et collecte] id est festivus, ut in eo congregentur homines ad faciendam collectam. Differt autem inter collectam, et talliam. Collecta enim spontanea est, tallia violenta.
Numérotation du verset Lv. 23,37 
marg.| {q} He sunt ferie] Hic concludit de solemnitatibus : Et respicit hoc, quod dicit : He sunt ferie : ad illas tres principales solemnitates, quas inter ceteras principaliter statuerat, scilicet Phase, Pentecoste, Scenopegia, de quibus dictum est supra Ex. 23.b. Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
marg.| {s} Et, que offeretis ex voto] etc. Radulphus ponit, et pro, id est expositive, scilicet. In Nm. 28. sic dicitur : Hec offeretis Domino in solemnitatibus vestris, preter vota, et oblationes spontaneas. Et nota, si he solemnitates occurrerent in sabbato, non ideo minus oblatio debita sabbato offerebatur, sicut dona voluntaria, et votiva, et iuge sacrificium, quod nullo die pretermittebatur.
Numérotation du verset Lv. 23,38 
marg.| {r} Exceptis sabbatis Domini] etc. id est aliis festis casualibus, {1. 123va} ut est Phurim, id est festum Esther : De quo Est. 9.f. Et Encenia, id est festum dedicationis : De hoc Io. 10.e. et huiusmodi, quasi dicat, Preter ista minora festa, facietis hec tria maiora.   [Ex voto] Quod solet fieri in periculo.   [Sponte] Sola voluntate.
Numérotation du verset Lv. 23,39 
marg.| {a} A quinto decimo ergo] etc. Repetitio est iam dicti festi, scilicet Scenopegie, ut addat ritum eius, quantum scilicet et qualiter debeat celebrari, et quid in eo debeat fieri.
Numérotation du verset Lv. 23,40 
marg.| {b} Arboris pulcherrime] scilicet poma citrina, vel cedrina, vel ramos arboris recentis.
marg.| {c} Spatulas] Quas spicas dicimus. Spatule autem dicuntur, quia habent formam spate, sc. ensis, Dicitur enim spata. t. pro ense, non spada. d. licet spado spadonis, derivetur a spata : nam t. in d. mutatur, ut sepe fit in Grammatica.
marg.| {d} Densarum frondium] id est ramos olivarum, que habent densas frondes.
Numérotation du verset Lv. 23,41 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,42 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,43 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Lv. 23,44 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_23)

Notes :