Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 

Locutusque1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutusque] locutus quoque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,2 

loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his que consecrata sunt filiorum Israel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi
que ipsi offerunt
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,3 

dic ad eos et ad posteros eorum
omnis2 qui accesserit de stirpe ista3
2 omnis] + homo Weber |
3 ista] vestra Weber |
ad ea que consecrata sunt et que obtulerunt filii Israel Domino in quo est immunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,4 

homo de semine Aaron
qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his que sanctificata sunt mihi donec sanetur
qui tetigerit immundum super mortuo
et ex quo egreditur semen quasi coitus
Numérotation du verset Lv. 22,5 

et qui tangit reptile et quodlibet immundum cuius tactus est sordidus
Numérotation du verset Lv. 22,6 

immundus erit usque ad vesperum
et non vescetur his que sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam et4 aqua
4 et Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 22,7 

et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est
Numérotation du verset Lv. 22,8 

morticinum et captum a bestia non comedent
nec polluentur in eis ego5 Dominus
5 ego] + sum Weber
Numérotation du verset Lv. 22,9 

custodient precepta mea
ut non subiaceant peccato et
moriantur in sanctuario cum polluerint illud
ego Dominus qui sanctifico vos6
6 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,10 

omnis alienigena
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius
non vescetur7 ex eis
7 vescetur] vescentur Weber
Numérotation du verset Lv. 22,11 

quem autem sacerdos
emerit
et qui vernaculus
domus
eius erit8 hii comedent ex eis
8 erit] fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 22,12 

si filia
sacerdotis
cuilibet ex populo
nupta fuerit
de his que sanctificata sunt et de primitiis
non vescetur
Numérotation du verset Lv. 22,13 

sin autem vidua
vel repudiata
et absque liberis
reversa fuerit ad domum
patris sui
sicut puella consueverat9
9 consueverat] consuerat Weber
aletur cibis patris sui omnis alienigena
comedendi ex eis non habet potestatem.
Numérotation du verset Lv. 22,14 

Qui comederit de sanctificatis
per ignorantiam,
addet quintam partem cum eo quod comederit10
10 comederit] comedit Weber
et dabit sacerdoti in sanctuario11
11 sanctuario] sanctuarium Weber
Numérotation du verset Lv. 22,15 

nec contaminabunt
sanctificata filiorum Israel
que offerunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,16 

ne forte sustineant iniquitatem
delicti sui
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico vos12
12 vos] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 22,17 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 22,18 

loquere ad Aaron et ad13 filios eius et ad omnes filios Israel et dices14 ad eos homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud eos15 qui16 oblationem suam vel vota
13 ad] om. Weber |
14 et dices] dicesque Weber |
15 eos] vos Weber |
16 qui] + obtulerit Weber |
solvens vel sponte offerens
quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
Numérotation du verset Lv. 22,19 

et17 offeratur per vos masculus
17 et] ut Weber
immaculatus
erit ex bobus
et ex ovibus
et ex capris
Numérotation du verset Lv. 22,20 

si maculam
habuerit non offeretis neque erit acceptabile
Numérotation du verset Lv. 22,21 

homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus
quam de ovibus immaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
Numérotation du verset Lv. 22,22 

si cecum fuerit,
si fractum,
si cicatricem habens,
si papulas
aut scabiem vel impetiginem,
non offeretis ea Domino neque adolebitis18 super altare Domini
18 adolebitis] + ex eis Weber
Numérotation du verset Lv. 22,23 

bovem et ovem aure et cauda amputatis
voluntarie
offerre potes
votum autem ex his solvi non potest
Numérotation du verset Lv. 22,24 

omne animal quod vel contritis
vel tunsis vel sectis
ablatisque
testiculis est, non offeretis Domino19 in terra vestra
19 Domino] + et Weber
hoc omnino ne faciatis
Numérotation du verset Lv. 22,25 

de manu alienigene
non offeretis panes
Deo vestro
et quicquid aliud dare voluerit20 quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea
20 voluerit] voluerint Weber
Numérotation du verset Lv. 22,26 

locutus21 est Dominus ad Moysen dicens
21 locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 22,27 

bos ovis et capra
cum generata22 fuerint septem diebus
22 generata] genita Weber
erunt sub ubere
matris sue
die autem octavo
et deinceps offerri poterunt Domino
Numérotation du verset Lv. 22,28 

sive illa bos sive ovis
non immolabuntur
una die cum fetibus suis
Numérotation du verset Lv. 22,29 

si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino
ut possit esse placabilis
Numérotation du verset Lv. 22,30 

eodem die quo immolatur23 comedetis
23 quo immolatur] om. Weber
eam nec24 remanebit quicquam
24 nec] non Weber
in mane
diei alterius25
25 diei alterius] inv. Weber
ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,31 

custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 22,32 

ne polluatis nomen meum sanctum
ut sanctificer
in medio filiorum
Israel ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Lv. 22,33 

et eduxi vos26 de terra Egypti
26 vos] om. Weber
ut essem vobis in Deum
ego Dominus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Lv. 22,1 
marg.| {b} Locutus quoque est Dominus] etc. Nota, eorum, que a filiis Israel offerebantur Domino, et oblata consecrabantur, quedam penitus humanis usibus negabantur, ut adipes hostiarum, oleum sanctificationis, quo ungebantur vasa tabernaculi, et sacerdotes, de quo dictum est supra : Caro hominis non ungetur eo, et multa alia, que soli Deo consecrantur. Quedam tantum usui sacerdotum separabantur, ut panes propositionis, hostia pro peccato oblata. Quedam vero sacerdotibus, et filiis, et filiabus, et familie concedebantur, ut de hostiis pacificis, et votivis, que cedebant in partem sacerdotis. Et de his loquitur hic Moyses, excludens ab eis immundos, et sacerdotum filias, scilicet maritatas.
marg.| {1. 121vb} {c} Consecrata] Domino.
marg.| {d} Filiorum Israel] id est a filiis Israel.
marg.| {e} Nomen sanctificatorum] GLOSSA non ostendat vile, et contaminatum viliter tractando.
marg.| {f} De stirpe ista] Vel vestra, scilicet Levitica.
marg.| {g} Qui tetigerit] Septuaginta : Qui tetigerit immunditiam anime, id est peccatum : GLOSSA Non vult pollutos comedere sancta antequam sanentur.
marg.| {h} Immundum super mortuo] id est qui factus est immundus super mortuo.
marg.| {i} Ex quo] Repetit : Et qui tetigerit illum, ex quo, etc.
marg.| {k} Cum polluerint illud] Unde Dominus per Ier. 11.c. Quid est, quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?
marg.| {l} Alienigena] Alienus, scilicet a familia sacerdotali.
marg.| {m} Inquilinus] GLOSSA Qui non pure, nec diligenter in Ecclesia versatur, sed tamquam migraturus, sed glorie, aut questus causa, et tamquam mercenarius moratur : Qui non est pastor, cuius non sunt oves proprie.
marg.| {n} Ex eis] Ergo sacerdotes conductitii, et quicumque serviunt pro temporalibus in Ecclesia, non debent conficere, vel edere corpus Christi.
marg.| {o} Quem autem Sacerdos emerit] Rad. Emitur servus a sacerdote, cum data verbi pecunia aliquis peccator ad Dei servitutem convertitur, aut qui etiam ut ampliorem Dei gratiam consequatur, subditus doctori, servitium non aspernatur, sicut nec Eliseus servitium Elie. De hoc legitur : Nescis inquiunt, quia hodie Dominus tuus tolletur a te ?
marg.| {p} Vernaculus] GLOSSA Qui in domo nutritus, et fide Ecclesie educatus.
marg.| {q} De primitiis non vescetur] Nisi necessitate redierit ad domum patris, et fuerit quasi filiafamilias et hoc est, quod sequitur.
marg.| {r} Sin autem] etc. Vidua dicitur, cuius maritus mortuus est. Repudiata a viro vivente relicta.
marg.| {s} Qui comederit] Scilicet per ignorantiam.
marg.| {t} De sanctificatis] etc. Hic argumentum fit contra Clericos detinentes patrimonium Crucifixi, quasi testamentum illis commissum, et pauperibus erogandum, alienata, et male expensa debere restituere. Insuper, etc.
marg.| {u} Quintam partem] Precipue cum ea scienter male expenderint, id est non cum precepto Dei. Sed contra : Cum illi, qui ignoranter hoc faciunt, ad restitutionem teneantur.
marg.| {x} Cum eo] Relatio simplex, id est cum tanto eiusdem valoris.
marg.| {y} Locutus est Dominus ad Moysen] Supra ostendit Moyses, que macule impediunt ad promovendum in sacerdotium, {1. 122ra} et etiam quibus liceat edere de sanctificatis ; et quibus non, hic ostendit, que macule impediant offerenda Domino : Que discretio non solum a sacerdotibus, sed a populo est habenda, ut offerant omnes sacrificium Deo acceptabile. Si maculatum fuerit, quod offertur, sacerdotum est reiicere, quorum est iudicare de munditia, vel immunditia. Primo ergo iubet de holocaustis, ut masculina, et immaculata eligantur. Sed de his omnibus in principio huius libri sufficienter actum est, ideo hic breviter pertransimus. Dicit ergo : Locatus est, etc.
marg.| {a} Non erit in eo] scilicet qui offert : Ita legitur in illa GLOSSA precepit, etc. Vel in eo, quod offertur, vel potius in utroque.
marg.| {b} Si fractum] GLOSSA Septuaginta : Linguam incisam, qui, scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi facundiam. Ps. 49. Peccatori dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas, etc. Item : Si fractum. GLOSSA Pede, vel manu fractus est, cuius actio, scilicet vel voluntas debilis est, et distorta, non est dignus salute, et sacris altaribus.
marg.| {c} Papulas] etc. Hec omnia supra exposita sunt.
marg.| {c} Ablatis testiculis] Sed nonne tauri castrantur, ut sint boves, et arietes etiam castrantur, et multa animalia alia, ut pinguiora sint ? Numquid igitur propter hoc minus accepta erunt Domino ? Ideo patet, quod hic littera nulla querenda est, sed mysterium, tamen Iudei ad observantiam litteralem obligati erant.
marg.| {d} De manu alienigene] Rad. Scimus hoc preceptum a Iudeis, sicut et multa alia, non observatum. Legimus enim multa donaria a regibus alienigenis in templum suscepta. In libro etiam Machab. legitur, quod propter Onie Pontificis pietatem, Reges, et Principes templum maximis muneribus illustraverunt : Hyram etiam rex Tyri, artifices, et ligna ad constructionem templi misit Salomoni. In Esdra etiam legitur, Cyrum Regem Persarum de domo sua sumptus dedisse ad templi reedificationem. Unde animadvertimus contrarietates legis, minus a Iudeis observatas, et hic, et alibi ab umbra nos mittere ad veritatem. Predicta autem a spiritualibus viris acta sunt ex dispensatione, ut in figuris veritas appareret, et tempus gratie designaretur, unde non peccaverunt.
marg.| {e} Dare voluerit] Ergo ab Heretico nihil est accipiendum, neque ab excommunicato. Sed numquid a Iudeo, vel Gentili ? Si acceperis illud, non tamen erit acceptabile Deo, ut scilicet per hoc peccatum eis remittatur. Et quid de usurario, fure, vel latrone, et huiusmodi ? Si habent aliquid supra illud, quod tenentur restituere, potest ab eis accipi, quod dant : Si non, non.
marg.| {f} Omnia non suscipietis] Mal. 1.d. Intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus : Numquid suscipiam illud de manu vestra, dicit Dominus ? quasi dicat Non. Sir. 34.c. Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata. Item in eodem Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum. Item ibid. d. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
marg.| {g} Bos ovis] etc. Dicto qualis debeat esse hostia, determinat Moyses, quando primo possit offerri post nativitatem suam.
marg.| {1. 122rb}
marg.| {g} Una die cum fetibus] Unde pascha nostrum numquam eodem die, quo Iudei celebramus : Et si accideret eodem die, transferretur ad sequentem Dominicam.
marg.| {h} Eodem die] Ita dictum est supra de hostia laudativa : De votiva vero dictum est, quod duobus diebus comedi poterat, sed non in tertio.
marg.| {i} Ego Dominus] GLOSSA Qui hic legem constituo, ibi iudico ; hic talenta committo, ibi rationem exigo.
marg.| {k} Sanctificet in medio] id est ut sanctus appaream, sicut in oratione Dominica rogamus : Sanctificetur nomen tuum, id est sanctum appareat in mundo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_22)

Notes :