Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Lv. 3,1 

Quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio,
et de bobus voluerit offerre marem
sive feminam
immaculatam1
1 immaculatam Rusch ] immaculata Weber
offeret coram Domino
Numérotation du verset Lv. 3,2 

ponetque manum
super caput victime sue que immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotis2 sanguinem per altaris circuitum3
2 sacerdotis] sacerdotes Weber |
3 altaris circuitum] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 3,3 

et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino4 adipem
4 Domino] Domini Weber
qui operit vitalia
et quicquid pinguedinis est intrinsecus5
5 est intrinsecus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,4 

duos renes
cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 3,5 

adolebuntque ea super altare
in holocaustum lignis
igne
supposito in oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Lv. 3,6 

si vero de ovibus fuerit eius oblatio
et pacificorum hostia sive masculum
sive feminam
obtulerit immaculata
erunt omnia6
6 omnia] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,7 

si agnum obtulerit coram Domino
Numérotation du verset Lv. 3,8 

ponet manum
suam7 super caput victime sue que immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
7 suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 3,9 

et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem
et caudam
totam
Numérotation du verset Lv. 3,10 

cum renibus et pinguedinem que operit ventrem atque universa vitalia
et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque
iecoris cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 3,11 

et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis
et oblationis Domini
Numérotation du verset Lv. 3,12 

si capra
fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
Numérotation du verset Lv. 3,13 

ponet
manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
Numérotation du verset Lv. 3,14 

tollentque ex ea in pastum ignis
dominici adipem
qui operit ventrem
et qui tegit universa vitalia
Numérotation du verset Lv. 3,15 

duos renunculos cum reticulo quod8 est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
8 quod] qui Weber
Numérotation du verset Lv. 3,16 

adolebitque ea super altare sacerdos9 in alimoniam ignis et suavissimi odoris. Omnis adeps
9 super altare – sacerdos] inv. Weber
Domini erit
Numérotation du verset Lv. 3,17 

iure perpetuo
in generationibus
et cunctis habitaculis vestris
nec adipem10
10 adipem] scrips. , adipē Rusch, adipes Weber
nec sanguinem
omnino comedetis.

Capitulum 3

Numérotation du verset Lv. 3,1 
marg.| {1. 104ra} a Quod si hostia pacificorum] Hic agitur de hostia pacificorum, que est de spontaneis oblationibus. Pluraliter autem dicitur pacificorum ubique, quia vel fiebat pro pace habita ad Deum, vel homines, et tunc erat in gratiarum actionem : Vel pro pace habenda, aut conservanda, et tunc vel in postulationem, ut liquet ex GLOSSA. Vel secundum quosdam, ideo quia in hac hostia suam habebat partem Deus, offerens et sacerdos. Et si hec hostia singulos pacificabat, id est singulis, quod suum erat reddebat. Hostia vero salutaris dicitur, que pro salute habita, vel habenda, vel conservanda offertur. Fiebat autem hec hostia, cum erat de animalibus, de armento, aut de grege tantum. De avibus non fiebat, quia aves non licebat dividere in modo offerendi, tam ab homine, quam a sacerdote. Idem fiebat omnino cum hostia holocausti. In hoc autem erat differentia, quia in hostia holocausti tantum masculinum animal offerebatur, hic autem masculinum, et femininum : Ibi anniculum animal vel circa, et non supra annum, hic et anniculum, et grandiora, tamen immaculata. Offeruntur autem hec Domino de armento. Adeps vitalium, qui triplex, scilicet cordis, iecoris, et epatis, quem adipem retiaculum dicimus, quia involvitur ad modum retis, et adeps renum. Hos tres adipes, et duos renes, et ilia, sive lumbos, et renunculos, qui sunt rotundi, offerebat Sacerdos super altare holocaustorum : Eadem offerebantur Domino de capra. De ove vero etiam preter predicta offerebatur cauda integra : Quam Septuaginta vocant lumbum : Pellis erat sacerdotis, qui offerebat hostiam Domino. Item armus dexter, qui dicebatur armus separationis : Et pectus, quod dicebatur pectusculum elevationis, ut dicetur infra 7.d. Cedebant in usus sacerdotum, et lingua cum faucibus, ut tradunt Sed hoc in littera non legitur : Forte quia pectori adherebat, nomine pectoris non oportuit eam specialiter nominari. His vescebatur sacerdos in domo sua cum uxoribus, liberis, et familia sua, tamen mundis : Reliqua erant offerentium, et inde epulabantur coram Domino in locis ad hoc deputatis in atrio, vel iuxta. Licebat etiam tam sacerdotibus, quam aliis, duobus diebus edere de his. Si quid supererat in diem tertium, cremabatur. Et nota : quod nullum animal offerebatur, vel in holocaustum, vel in sacrificium sine libamentis suis.
marg.| {b} Ponetque manum] tamquam offerens Deo, qui est caput omnium, et transferens potestatem suam in alium.
marg.| {c} Introitu tabernaculi] super altare holocaustorum ad latus Aquilonare.
marg.| {d} Pinguedinis intrinsecus] Id est adeps qui operit
Vitalia, id est cor.
Iecur, sive Epar.
Renes, sive Ilia.
marg.| {1. 104rb} Est pinguedo
Super carnem, que dicitur arvina in bove, lardus in porco.
Carni admixta, que proprie dicitur pinguedo.
Que est in intestinis, que proprie adeps.
Et dividitur, ut prenotatum est.
marg.| {e} Sive masculum obtulerit] In hostiam pacificorum.
marg.| {f} Immaculata] Utraque, scilicet et masculus, et femina.
marg.| {g} In vestibulo] Idem in atrio.
marg.| {h} Ventrem] Venter appetit, retinet, digerit, expellit : ita anima appetit per vim concupiscibilem, retinet per memoriam, digerit per rationabilem, expellit per irascibilem.
marg.| {i} Iuxta vitalia] Hesychius, id est iuxta ilia.
marg.| {k} Cum renunculis] Renes, et renunculi, quamvis aliud, et aliud sint : Siquidem Renes sunt posteriora pecoris, id est lumbi, renunculi vero sub renibus in adipe latent, in significatione tamen plerumque nihil distant.
marg.| {l} Immolabitque] scilicet sacerdos.
marg.| {m} Arvinam] id est adipem epatis.
marg.| {n} Nec adipem, nec sanguinem omnino comedetis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Omnis ratio, et intellectus animi, que sanguis significat, sunt Deo consecranda. Anima enim in sanguine est, quia in ratione, et intellectu vita anime consistit, sicut vita corporis in sanguine. Infra 17.c. Anima in sanguine est, id est vita corporis, non ipse spiritus rationalis. Item nota quod in comedere duo intelliguntur, scilicet incorporatio, et destructio. Per adipem intelligitur cordis delectatio. Est igitur sensus : Adipem non comedetis, id est delectationem cordis vobis non assumetis, nec eam destruetis, sed cui debetur, reservabitis, id est Deo. Unde Ps. 36. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Per sanguinem intelligitur vitalitas, id est eterne vite operatio, quam non debes comedere, id est tibi assumere, sed Deo, qui eam tibi confert. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine : Phil. 2.b. Qui operatur in nobis velle, et posse. Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Iob. 31.c. Si vidi Solem cum fulgeret, et Lunam incedentem clare, et osculatus sum manum meam, que est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Sol est bona opera : Luna fama ex ipso bono opere. Osculari manum, sibi attribuere, quasi dicat. Si mihi attribui bonum opus, vel famam, ex eo quod est iniquitas maxima, male accidat mihi. Item nota quod secundum Andream, animalium, que immolari possunt Deo, ut bovis, ovis, capre, et huiusmodi, adipem comedere non licebat, nec in aliquem usum communem habere. Animalium vero mundorum, que tamen Domino offerri non licet, ut cervorum, et huiusmodi, adipem licebat comedere : Mortui, et a bestia capti animalis adipem in varios usus habebant Iudei, sed non comedebant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_3)

Notes :