Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 

Hec quoque lex
est1 hostie pro delicto
1 lex est] inv. Weber
sancta sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,2 

idcirco ubi immolatur holocaustum
mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Numérotation du verset Lv. 7,3 

offerent ex ea caudam
et adipem
qui operit vitalia
Numérotation du verset Lv. 7,4 

duos renunculos
et pinguedinem que iuxta ilia est
reticulumque iecoris
cum renunculis
Numérotation du verset Lv. 7,5 

et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Numérotation du verset Lv. 7,6 

omnis masculus
de sacerdotali genere
in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Numérotation du verset Lv. 7,7 

sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostie una erit lex2 ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
2 una erit - lex] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,8 

sacerdos
qui offert holocausti
victimam
habebit pellem eius
Numérotation du verset Lv. 7,9 

et omne sacrificium simile
quod coquitur in clibano
et quicquid in craticula
vel in sartagine
preparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Numérotation du verset Lv. 7,10 

sive oleo conspersa
sive arida fuerit
cunctis filiis Aaron equa mensura
per singulos dividetur
Numérotation du verset Lv. 7,11 

hec
est lex hostie pacificorum que offertur Domino
Numérotation du verset Lv. 7,12 

si pro gratiarum actione
fuerit oblatio,
offerent
panes
absque fermento
conspersos oleo
et lagana
azyma uncta oleo
coctamque similam
et collyridas olei admixtione conspersas
Numérotation du verset Lv. 7,13 

panes
quoque fermentatos
cum hostia gratiarum que immolatur pro pacificis
Numérotation du verset Lv. 7,14 

ex quibus unus
pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis
qui fundet hostie sanguinem
Numérotation du verset Lv. 7,15 

cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Numérotation du verset Lv. 7,16 

si voto vel sponte
quisquam obtulerit hostiam
eadem similiter edetur die
sed et si quid in crastinum
remanserit vesci licitum est
Numérotation du verset Lv. 7,17 

quicquid autem tertius dies invenerit3 ignis absumet
3 dies invenerit] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,18 

si quis de carnibus victime pacificorum
die tertio comederit,
irrita erit4
4 erit] fiet Weber
oblatio eius5 nec proderit offerenti quin potius quecumque anima tali se edulio contaminaverit6 prevaricationis rea erit
5 eius] om. Weber |
6 contaminaverit] contaminarit Weber |
Numérotation du verset Lv. 7,19 

caro
que aliquid tetigerit immundum
non comedetur
sed comburetur igni
qui fuerit immundus7
7 immundus Rusch ] mundus Weber
vescetur ex8 ea
8 ex] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,20 

anima polluta
que ederit
de carnibus
hostie pacificorum que oblata est Domino peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,21 

et que tetigerit
immunditiam hominis
vel iumenti
sive omnis rei
que polluere potest
et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,22 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,23 

loquere filiis Israel adipem
ovis
et bovis9
9 ovis - et - bovis] inv. Weber
et capre
non comedetis
Numérotation du verset Lv. 7,24 

adipem cadaveris morticini
et eius animalis quod a bestia
captum est
habebitis in varios usus10
10 varios usus] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,25 

si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit,
peribit de populo suo
Numérotation du verset Lv. 7,26 

sanguinem
quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus
quam de pecoribus
Numérotation du verset Lv. 7,27 

omnis anima que ederit sanguinem peribit de populis suis
Numérotation du verset Lv. 7,28 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Lv. 7,29 

loquere filiis Israel dicens11 qui offert victimam pacificorum Domino
11 dicens] om. Weber
offerat simul et sacrificium
id est libamenta eius.
Numérotation du verset Lv. 7,30 

Tenebit
manibus adipem
hostie et pectusculum
cumque ambo
oblata Domino consecraverit12 tradet sacerdoti
12 consecraverit] consecrarit Weber
Numérotation du verset Lv. 7,31 

qui adolebit adipem super altare
pectusculum autem erit Aaron
et filiorum eius
Numérotation du verset Lv. 7,32 

armus quoque dexter
de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 7,33 

qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit13 armum dextrum in portione sua
13 habebit] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 7,34 

pectusculum
enim elevationis14
14 elevationis] elationis Weber
et armum separationis
tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua
ab omni populo Israel
Numérotation du verset Lv. 7,35 

hec
est unctio Aaron et filiorum eius
in cerimoniis Domini die quo15 obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur
15 quo] qua Weber
Numérotation du verset Lv. 7,36 

et que precepit eis dari16 Dominus a filiis Israel religione perpetua
16 eis dari] inv. Weber
in generationibus suis
Numérotation du verset Lv. 7,37 

ista
est lex holocausti et sacrificii
pro peccato atque delicto et pro consecratione et pro17 pacificorum victimis
17 pro] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 7,38 

quam18 constituit Dominus Moysi in monte Sinai quando mandavit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
18 quam Cava Rusch Clementina Edmaior. ] quas Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset Lv. 7,1 
marg.| {i} Hec est lex hostie pacificorum] Hostia pacifica vel salutaris, duas habet species. Alia enim dicitur laudativa vel necessaria, alia votiva sive spontanea : Laudativa offerebatur in gratiarum actionem pro commodo iam adepto, vel pro periculo iam vitato. Et dicebatur necessaria, quia pro his, que iam collata sunt nobis, debemus Deo esse grati, et quasi ex necessitate gratiarum actiones reddere. Votiva offerebatur pro vitando periculo, ad quam non obligamur, cum conditionalis sit, et nihil adhuc nobis collatum sit, pro quo teneamur offerre. Laudativa, eadem die comedebatur, qua oblata fuerat. Votiva usque in secundum diem differri potuit. {1. 107va} Si autem usque in diem tertium differretur, totum sacrificium irritum fiebat. Primo ergo agit Moyses de laudativa hostia dicens : Hec est lex hostie, etc.
marg.| a Collyridas] Radul. Collyrida panis erat tenuis, et vix aliquid mice interioris habens, que infra 6.d. dicitur torta panis.
marg.| {b} Quoque fermentatos] supple, offeret, scilicet sacerdoti, non Deo : Alioquin esset contrarium ei, quod sup. 2.c. dictum est : Omnis oblatio, que offertur Domino, absque fermento erit. Vel poterat istos panes Deo, et sacerdoti offerre, sed non super altare. Vel potest dici, quod fermentum per se prohibebatur offerri Domino, sed non in commixtione ad aliud. Idem dicitur de melle, et aceto.
marg.| {c} Offertur Domino] id est sacerdoti ad honorem Domini, et ante altare, sed non super altare : Unde panis iste improprie dicitur Domini, sed quia sacerdotis est, qui est minister Domini : proprie vero alia oblatio dicitur Domini, que tota crematur Domino.
marg.| {d} Usque mane] Argumentum, quod non est differenda penitentia, neque votum. Dt. 23.d. Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus.
marg.| {e} Si voto, vel sponte] Egit de illa specie hostie salutaris, que dicitur laudativa, modo subdit Moyses de hostia votiva : Sed obiicitur, Omne sacrificium ut dicit GLOSSA pacificum, seu salutare, spontaneum est, unde inter dona superius positum est : Ergo tam hostia laudativa, quam votiva spontanea est : Male ergo distinguit Moyses inter laudativam, et votivam, quia secundum Moysen, votiva est spontanea, et in hoc differt a laudativa secundum eum, quia cum egisset de laudativa, subiungit de votiva dicens : Si voto vel sponte, iam quasi notatur per hoc, quod addit, vel sponte. Item omne votivum spontaneum est, ergo qui offert voto, offert sponte : Ergo male distinguit inter votivum, et sponte oblatum, dicens : Si voto, vel sponte, etc. Solutio. Ad primum dicimus, quod hostia laudativa, et votiva utraque spontanea est. Tamen laudativa quodammodo debita est pro iam accepto beneficio ; Votiva vero non sic. Nam si liberatus es ab aliqua tribulatione, ratione dictante, teneris Domino facere precipuum sacrificium, et dicitur sacrificium rationale. Unde licet sit spontaneum, quia sponte fit, tamen non dicitur spontaneum simpliciter, quia ex ratione teneris ad illud. Ad aliud dicimus, quod ante votum oblatio est spontanea, post votum debita et necessaria. Unde super illud : Vovete, et reddite, dicit GLOSSA Vovere voluntatis est, sed reddere vota necessitatis. Eccles. 5.a. Quodcumque voveris, redde : Melius est enim non vovere, quam post votum promissa non reddere.
marg.| {f} Nec proderit offerenti] Contra. Oblatio prius facta aut profuit, aut non : Si profuit, falsum est, quod hic dicitur : Si non : sive ergo aliquid reservetur in diem tertium, sive non, nihil pro fuit illa hostia, quod falsum est. Solutio. Dicimus, quod profuit, sed ille profectus propter hoc, quod aliquid usque in diem tertium reservatur, evacuatus est.
marg.| {g} Caro] id est hostia.
marg.| {h} Que aliquid tetigerit] post oblationem. Sed nota quod triplicem immunditiam distinguit hic Moyses. Prima contrahitur ex hostia {1. 107vb} polluta, et sic comesta. Verbi gratia. Si hostia post oblationem tangat morticinum, vel murem, vel aliquid aliud immundum, polluitur, si sic comedatur : Ille, qui comedit, peribit de populo suo. Secunda immunditia est interior, que non contrahitur ab exteriori, utpote lepra, seminis fluxus, vel sanguinis, vel menstrua, et huiusmodi. Si quis cum hac immunditia comedit hostiam, peribit de populo suo. Tertia immunditia exterior, ut si quis tetigerit immundum, et inde contrahit immunditiam, et cum tali immunditia comedat de carnibus hostie, peribit de populo suo. GLOSSA de consortio eorum, qui sint salvandi, et hoc est : Caro, etc.
marg.| {i} Qui fuerit mundus, vescetur] id est qui vescetur ex ea, sic erit mundus. Non enim dat licentiam vescendi tali carne immundis. Hec est prima immunditia.
marg.| {k} Anima polluta] id est habens in se aliquam immunditiam, ut ex lepra, vel seminis fluxu, vel huiusmodi : Et est secunda immunditia.
marg.| {l} Immunditiam hominis] id est hominem immundum, ex cuius contactu contrahitur immunditia, vel seminis fluxus, et huiusmodi : Et est tertia immunditia.
marg.| {m} Locutusque est Dominus] sup. 3.d. dixit Moyses, quod omnis adeps Domini erat. Hic determinat hoc esse intelligendum de adipe mundorum animalium tantum, quia adipem immundorum in varios usus eis concessit. Sed cum quedam animalia essent quoad esum munda, que tamen secundum legem non poterant immolari, ut cervus, damula, et huiusmodi, de quibus infr. 11. satis habetur. Potest quis movere dubitationem, ut dicit AUGUSTINUS an eorum adipes immolandi essent Domino, an non, sive quid faciendum de illis : si sic abstinendum erat a comestione eorum, sicut a comestione adipum animalium mundorum, et immolatorum. Item movet AUGUSTINUS questionem : An abstinendum sit ab adipe animalis tantum Domino immolati, an etiam ab adipe animalis, non dico immolati, sed apti ad immolandum. Tandem solvit AUGUSTINUS et dicit quod illud preceptum : Omnis adeps Domini erit, intelligitur de adipe omnis animalis mundi immolati, vel apti ad immolandum, et tantum de hoc. Unde adeps animalis immundi, vel etiam mundi, sed non ad immolandum apti, non comprehenditur sub illo precepto. Unde Iudeus fatuus est, qui nimis extendit illud preceptum, nullum adipem comedens. Nec etiam cervi, sed habet illum in varios usus admodum adipis morticini, et a bestia capti, ad lucernas scilicet et unctiones intrinsecas faciendas. Vel forte proiiciunt, vel dant alienigenis ad emendum. Et prohibuit eis etiam Dominus omnem esum sanguinis, in quo esus suffocati tantum intelligitur prohiberi, vel homicidium. De prohibitione esus sanguinis habes Gn. 9.a. hic b. et inf. 17.d. et Dt. 12.c. et 15.d.
marg.| {n} Qui offert victimam] etc. GLOSSA Hostie pacificorum, gratiarum actiones sunt. Has caritate condire debemus, qua conditur omne opus bonum. Nota, hoc capitulum sacerdotale est, agens de pacificis, que cedunt in usus sacerdotis, scilicet pectusculo elevationis, et armo separationis, et aliis, que cedunt in partem sacerdotum. Et nota quod ibi littera nostra habet pectusculum elevationis, {1. 108ra} Origenes aliam litteram ponit que est ? Pectusculum appositionis, et brachium demptionis. Et nota GLOSSA super locum istum, ad probandum, quod prior est remissio peccati, quam infusio gratie. Dicit enim GLOSSA sic : Cum mundatum fuerit cor ab omni inquinamento, et crassitudine, que igni est tradenda, restat, ut apponatur ei gratia Spiritus sancti. Unde sequitur immediate quod prius est cor mundari a peccato, quam gratiam infundi, et ita remissio peccati prior quam infusio gratie, quod concedit Magister Gerardus.
marg.| {a} Victimam pacificorum] id est vitulum, vel agnum.
marg.| {b} Offerat simul et sacrificium] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est caritatem, quasi dicat, Nec hoc, nec aliud sacrificium offerat sine libamentis suis, aque erant in arida materia, et in liquida, et iuxta certam quantitatem determinata, que prius gustabantur ab offerente, ad probandum, si essent idonea ad offerendum Domino. Deinde etiam a sacerdote gustabantur, antequam Domino offerrentur. Rad<ulphus> autem libamenta hostie pacificorum vocat ‘adipes hostiarum’, qui Domino offerebantur, et de hostia pregustabantur, quia Domino cremabantur.
marg.| {c} Tenebit] Determinat hic Moyses modum oblationis, quia ille, qui offerebat hostiam, elevatis manibus ante altare tenebat adipem, qui debebat offerri Domino, et partem sacerdotis. Et utrumque ponebat in manibus sacerdotis : Postea sacerdos sibi partem suam reservabat, et partem Domini ponebat super altare holocausti.
marg.| {d} Consecraverit] id est offerre, et consecrare Domino proposuerit.
marg.| {e} Tradet sacerdoti] Hinc inde inolevit apud quosdam, quod oblationes tradunt in manus sacerdotis, et ipse ponit eas super altare.
marg.| {f} Armus quoque] Septuaginta habent brachium, quod idem est. Armus dexter ; dicebatur armus separationis, quia in demembratione animalis, primo tollebatur. Pectus autem dicebatur pectusculum elevationis, quia manibus offerentis elevabatur coram Domino de necessitate, non de religione, ut dicit HIERONYMUS Nam armus dexter cuiuslibet animalis, sive in domo occideretur, et comederetur, sive in macello venderetur, sacerdotis erat, licet Domino non offerretur.
marg.| {g} In primitias] id est in precipua dona.
marg.| {h} Qui obtulerit sanguinem, et adipem filiorum Aaron] Sic construe : Qui filiorum Aaron, id est qui existens de numero filiorum Aaron, id est hebdomadarius, obtulerit sanguinem.
marg.| {i} Armum dextrum] Hec est fides recta, vel cognitio sancta, que nos de terrenis ad celestia sublevat.
marg.| {k} Pectusculum enim elevati] GLOSSA quia scientiam aliorum precedere debet scientia sacerdotis.
marg.| {l} Armum separationis] Hec est operatio bona, que iustos a reprobis separat, ut dicit GLOSSA
marg.| {m} Tuli] Ex. 29.
marg.| {n} A filiis Israel] quia opus sacerdotum, debet esse separatum et unicum, ut dicit GLOSSA
marg.| {o} Lege perpetua] Quia eius significatio in perpetuum durat : ita dicit GLOSSA
marg.| {p} Hec est unctio Aaron] <GLOSSA> INTERLINEARIS unctio, scilicet supra dicta. Sicut dicit Hesychius, non agitur hic de unctione sacerdotum, sed de eorum dignitate. Et quem profectum predicta sacrificia prestent sacerdotibus, ostendere voluit hic Moses, quia si quis eam bene custodierit, ad dignitatem sacerdotis, {1. 108rb} pervenire poterit, et non aliter : Unde dicit, Hec est unctio, etc. quasi ex predictis sacrificiis acquiritur hec unctionis dignitas. Ostendit etiam Moyses hic, ad quid inungantur sacerdotes, scilicet ut sacerdotio fungantur Domino, pro quo etiam pars sacrificiorum, in partem eorum cederet, iure sacerdotii. De unctione autem dictum est Ex. 29. et ult. Hic autem ad quid sit unctio dicitur : Hec est unctio.
marg.| {q} In ceremoniis] id est in sacrificiis Domini, ut in eis, scilicet administrent : Vel sic : Hec est unctio in ceremoniis Domini, id est ad ceremonias, id est ad sacrificia Domini facienda. Ad hoc enim inunguntur sacerdotes, ut sacrificia Domini recte, et digne perficiant. <GLOSSA> INTERLINEARIS Hesychii exponit sic : Filiorum eius in ceremoniis Domini, eorum, scilicet qui per ea, que dicta sunt, proficiunt ad dignitatem sacerdotii.
marg.| {r} Domini] supple unctio dico facta.
marg.| {s} In die quo] etc. que precepit, et habuerunt supple iure sacerdotii.
marg.| {t} Et que precepit] etc. Et nota quod dicitur, Obtulit eos Moyses ut sacerdotio fungerentur, quia nisi Moyses, id est lex offerat aliquem, ut sacerdotio fungatur Domino, reprobari debet : Talis enim debet habere scientiam legis, ut sola lex eum offerat, non pecunia, non potentia, non voluptas. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis, scilicet sed in hoc glorietur, quod gloriatur scire, et nosse me.
marg.| {u} Religione perpetua] id est inconcussa, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {x} Ista est lex hostie] que dicta est : Et est brevis epilogus usque in finem capituli.
marg.| {y} Pro consecratione] id est de consecratione, id est ista est lex conveniens dignitati, et consecrationi sacerdotum, qui ad hoc inuncti sunt, ut predicta faciant, et partitionem sacrificiorum iure sacerdotii recipiant : Vel simpliciter pro consecratione, quia sacerdos pro consecratione sua offerebatarietem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_7)

Notes :